Glossa ordinaria

Capitulum 2

Numérotation du verset 1Pt. 2,1 

Deponentes igitur omnem malitiam
et omnem dolum,
et simulationes,
et invidias,
et omnes detractiones,
Numérotation du verset 1Pt. 2,2 

sicut modo geniti infantes,
rationabile, sine dolo.
Lac concupiscite,
ut in eo
crescatis in salute,
Numérotation du verset 1Pt. 2,3 

si tamen gustastis
quoniam dulcis est Dominus.
Numérotation du verset 1Pt. 2,4 

Ad quem accedentes
lapidem vivum,
ab hominibus quidem reprobatum,
a Deo autem
electum,
et honorificatum.
Numérotation du verset 1Pt. 2,5 

Et ipsi tamquam lapides vivi
superedificamini,
domos spirituales1,
1 domos spiritales] domus spiritalis Weber
in2 sacerdotium sanctum,
2 in] om. Weber
offerre spirituales hostias,
acceptabiles Deo per Iesum Christum.
Numérotation du verset 1Pt. 2,6 

Propter quod
continet Scriptura :
Ecce ponam3 in Sion
3 ponam] pono Weber
lapidem
summum
angularem,
electum,
pretiosum,
et qui crediderit in eum,
non confundetur.
Numérotation du verset 1Pt. 2,7 

Vobis igitur
credentibus honor4,
4 honor] post igitur Weber
non credentibus autem lapis, quem reprobaverunt edificantes,
hic factus est
in caput anguli,
Numérotation du verset 1Pt. 2,8 

et lapis offensionis,
et petra scandali,
his qui offendunt verbo,
nec credunt in quo
et positi sunt.
Numérotation du verset 1Pt. 2,9 

Vos autem
genus electum,
regale sacerdotium, gens sancta,
populus acquisitionis,
ut virtutes annuntietis eius
qui vos5 de tenebris vocavit
5 vos] post tenebris Weber
in admirabile lumen suum.
Numérotation du verset 1Pt. 2,10 

Qui aliquando non populus,
nunc autem
populus Dei
qui non consecuti misericordiam,
nunc autem misericordiam consecuti.
Numérotation du verset 1Pt. 2,11 

Carissimi,
obsecro vos
tamquam advenas et peregrinos
abstinere vos a carnalibus desideriis, que militant adversus animam.
Numérotation du verset 1Pt. 2,12 

Conversationem vestram inter gentes habentes bonam,
ut in eo quod detrectant de vobis
tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus
vos considerantes,
glorificent Deum in die visitationis.
Numérotation du verset 1Pt. 2,13 

Subiecti6 estote
6 Subiecti] + igitur Weber
omni humane creature propter Deum, sive regi quasi precellenti,
Numérotation du verset 1Pt. 2,14 

sive ducibus tamquam ab eo missis
ad vindictam
malefactorum, laudem vero bonorum.
Numérotation du verset 1Pt. 2,15 

Quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam.
Numérotation du verset 1Pt. 2,16 

Quasi liberi,
et non quasi velamen habentes malitie libertatem,
sed sicut servi Dei.
Numérotation du verset 1Pt. 2,17 

Omnes honorate,
fraternitatem diligite,
Deum timete,
regem honorificate.
Numérotation du verset 1Pt. 2,18 

Servi, subditi
estote in omni timore dominis. Non tantum bonis
et modestis,
sed etiam discolis.
19
Hec est enim gratia,
si propter conscientiam Dei7 sustinet quis tristitias,
7 conscientiam Dei] inv. Weber
patiens iniuste.
Numérotation du verset 1Pt. 2,20 

Que enim est gratia8, si peccantes, et colaphizati suffertis ? Sed si bene facientes
8 gratia] gloria Weber
patienter sustinetis,
hec est gratia apud Deum.
Numérotation du verset 1Pt. 2,21 

In hoc enim vocati estis,
quia et Christus
passus est pro nobis,
vobis relinquens exemplum
ut sequamini vestigia eius.
Numérotation du verset 1Pt. 2,22 

Qui peccatum non fecit,
nec inventus est
dolus in ore eius.
Numérotation du verset 1Pt. 2,23 

Qui cum malediceretur,
non maledicebat :
cum pateretur, non comminabatur. Tradebat autem iudicanti se iniuste.
Numérotation du verset 1Pt. 2,24 

Qui peccata
nostra
ipse pertulit in corpore suo super lignum,
ut peccatis mortui,
iustitie vivamus
cuius livore sanati estis.
Numérotation du verset 1Pt. 2,25 

Eratis enim
sicut oves
errantes,
sed conversi estis nunc ad pastorem,
et episcopum animarum vestrarum.

Capitulum 2

Numérotation du verset 1Pt. 2,1 
Deponentes igitur omnem malitiam
interl.| voluntatem nocendi aliis
marg.| DEPONENTES  OMNEM  MALITIAM etc. AUGUSTINUS. Quid est malitia nisi nocendi amor ? Quid dolus nisi aliud agere aliud simulare ? Quid adulatio nisi fallaci laude seductio ? Quid invidia nisi odium felicitatis aliene ? Quid detractio nisi mordacior quam veracior reprehensio ? Malitia malo delectatur alieno. Dolus duplicat cor. Adulatio linguam. Detractio vulnerat famam.
et omnem dolum,
interl.| deceptionem
et simulationes,
interl.| cum aliud in corde, aliud in ore
et invidias,
interl.| cordis A
interl.| contra successus aliorumB
et omnes detractiones,
interl.| in verbis1 C
1 in verbis Rusch ] verbi P621
Numérotation du verset 1Pt. 2,2 
sicut modo geniti infantes,
marg.| SICUT  MODO  GENITI  INFANTES. Quia sic renati estis, et filii eterni facti, tales estote per studium bone conversationis, quales sunt infantes recenter nati per naturam etatis.
rationabile, sine dolo.
interl.| sine ruga duplicitatis
marg.| RATIONABILES  SINE  DOLO. Etsi infantes per malitiam remotam, rationabiles tamen per sapientiam, nec ratio aliqua ad versutias seculi nos trahat sed sine dolo sitis. Undea : «Estote prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbe» etc.
a Mt. 10, 16.
Lac concupiscite,
interl.| simplicia rudimenta fidei de uberibus matris Ecclesie querite, id est de utriusque testamenti doctoribus qui divina eloquia scripserunt vel viva voce predicant
marg.| LAC  CONCUPISCITE. Tangit illos qui ad audiendas sacras lectiones fastidiosi adveniunt ignari illius sitis et esuriei de qua Dominus aitb : «Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam», ideoque tardius ad perfecta salutis incrementa perveniunt, quo possint solido cibo verbi refici, id est arcana cognoscere divina vel maiora facere bona.
b Mt. 5, 6.
marg.| UT  IN  EO. Ut etiam bene discendo per sacramenta dominice incarnationis perveniatis ad contemplationem divine maiestatis.
crescatis in salute,
Numérotation du verset 1Pt. 2,3 
si tamen gustastis
marg.| SI  TAMEN  GUSTASTIS. Hoc pacto purgata cordis malitia, vitalem Christi alimoniam concupiscite, si quanta sit divina dulcedo sapitis. Nam qui nihil {t. 4 : Erfurt, f. 1181vb ; facsim., p. 522b} de eius dulcedine gustat, non est mirum si hunc terrestribus desideriis sordidare non evitat.
quoniam dulcis est Dominus.
Numérotation du verset 1Pt. 2,4 
Ad quem accedentes
interl.| fide et imitatione
marg.| AD  QUEM. Quasi : accedite ad eum quia accedentes per fidem superedificamini quiac : «Fundamentum aliud nemo potest ponere preter id quod positum est quod est Christus Iesus».
c 1Cor. 3, 11.
lapidem vivum,
marg.| LAPIDEM. Super quem fundatur eterna civitas, non materialem lapidem sed vivum qui nullis concussionibus potuit deici sic nec illi qui fundati sunt in eo.
ab hominibus quidem reprobatum,
interl.| cum dicerent : «Non habemus regem nisi Cesarem»d
d Io. 19, 15.
a Deo autem
interl.| qui non fallitur in sui dispositione
interl.| ne timeatis reprobari
electum,
interl.| ut faceret utraque unum
et honorificatum.
interl.| in miraculis in ascensione
Numérotation du verset 1Pt. 2,5 
Et ipsi tamquam lapides vivi
interl.| etiam vos tamquam lapides, id est solidi in fide, vivi in virtutibus
marg.| TAMQUAM  LAPIDES. Per infidelitatem duri et insensibiles sed per discretionem eruditi vivificantur et apti sunt ut in Dei edificio caritate compingantur.
superedificamini,
marg.| EDIFICAMINI 2 etc. Ad offerendum bona opera eleemosynas preces et vos ipsos.
2 sic Rusch
domos spirituales3,
3 domos spiritales] domus spiritalis Weber
interl.| contra pluvias ventos flumina
in4 sacerdotium sanctum,
4 in] om. Weber
interl.| vos dico existentes sacerdotes digni oleo letitie inuncti
offerre spirituales hostias,
interl.| non sicut in veteri lege
acceptabiles Deo per Iesum Christum.
marg.| PER  IESUM  CHRISTUM. Hoc ad omnia refertur edificamini sacerdotes estis ? offertis et hoc totum per Iesum Christum cuius gratia omnia habetis.
Numérotation du verset 1Pt. 2,6 
Propter quod
marg.| PROPTER  QUOD. Confirmandum quod Dominus propter firmitatem suam iure sit lapis vocatus.
continet Scriptura :
interl.| Isaie
Ecce ponam5 in Sion
5 ponam] pono Weber
interl.| quia in Iudea natus
lapidem
interl.| solidum
summum
interl.| perfectiorem omnibus
angularem,
interl.| duos populos coniungentem
electum,
interl.| ex omnibus
pretiosum,
interl.| redemptionis pretium
interl.| qui in pretium datur
et qui crediderit in eum,
interl.| imitando eum
non confundetur.
interl.| neque in presenti de casu erubescet, neque in futuro vacuus erit premio
Numérotation du verset 1Pt. 2,7 
Vobis igitur
interl.| ab auctoritate prophete
marg.| VOBIS  CREDENTIBUS  EST  HONOR  SED  NON  CREDENTIBUS  EST  LAPIS  QUEM  REPROBAVERUNT  EDIFICANTES. Ita reprobatus ab istis sicut ab illis et ille lapis hic, id est credentibus est factus in caput anguli et infidelibus factus est lapis offensionis et petra scandali.
credentibus honor6,
6 honor] post igitur Weber
interl.| credentes in Filium honorabit Pater et in adventu eius non confundentur
non credentibus autem lapis, quem reprobaverunt edificantes,
interl.| quem noluerunt ponere in fundamento cordis sui Iudei carnaliter legem suam tenendam confirmantes et omnem suam iustitiam constituere volentes
marg.| NON  CREDENTIBUS  EST  FACTUS  LAPIS  QUEM  REPROBAVERUNT  EDIFICANTES. Quia sicut ipsi in sua edificatione eum reprobaverunt, sic et ipse in suo adventu reprobabit illos acccipere in edificationem domus sue que est in celis.
hic factus est
interl.| et tamen
in caput anguli,
interl.| in christiana edificatione
Numérotation du verset 1Pt. 2,8 
et lapis offensionis,
interl.| factus est
et petra scandali,
marg.| ET  LAPIS  OFFENSIONIS  ET  PETRA  SCANDALI. Cum lapis sit in quo sustententur et tuti quiescant boni, incredulis erit causa offensionis in presenti non credentibus in eum, et ideo cadentes sunt de vitio in vitium. Et in futuro   petra scandali , quia ad illum quem humilem conculcaverunt, colliduntur gressus eorum et cadent in ignem eternum qui paratus est diabolo et angelis eius.
his qui offendunt verbo,
interl.| verbo, quia qui male loquuntur de Deo erubescent cum viderint tantam gloriam eius
marg.| OFFENDUNT  VERBO. Offendit verbo qui eo quod verbum audivit, offendit animo dum quod audivit non credit, cuius stultitiam exaggerat. Nec credunt in quo et positi sunt. Per naturam ad hoc sunt facti homines, ut credant Deo et voluntati eius obtemperent.
nec credunt in quo
interl.| vel quod
et positi sunt.
interl.| quia : «In ipso vivimus movemur et sumus»e
e Act. 17, 28.
Numérotation du verset 1Pt. 2,9 
Vos autem
marg.| VOS  AUTEM. Hoc testimonium laudis quondam antiquo populo per Moysen datum, gentibus dat Apostolus qui in Christum credunt qui veluti lapis angularis in eam quam in se Israel salutem habuerat gentes adunavit.
interl.| per fidem
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1182ra ; facsim., p. 523a} ELECTUM. Per fidem electi et distincti ab illis qui reprobantes lapidem facti sunt7 reprobi.
7 sunt] snnt cacogr. Rusch (facsim.)
regale sacerdotium, gens sancta,
interl.| quantum ad se
marg.| REGALE  SACERDOTIUM. Summi sacerdotis corpori uniti qui regnum sperare et hostias immaculate conversationis Deo offerre debebant.
populus acquisitionis,
interl.| in sanguine redemptionis eius
marg.| ACQUISITIONIS. In sanguine redemptionis eius qua erat quondam populus Israel redemptus sanguine agni de Egypto. Unde et insequenti versu mystice recordatur veteris historie et hanc specialiter in uno populo impletam docet.
ut virtutes annuntietis eius
interl.| non iam viventes in passionibus et desideriis, sed sancte et iuste viventes
marg.| ANNUNTIETIS. Sicut liberati de Egypto, triumphale carmen Domino cantaverunt, ita nos post tenebras dissolutas post acceptam remissionem per Christum ducendi ad patriam superne claritatis, debemus Deo rependere gratias dignas celestibus beneficiis.
qui vos8 de tenebris vocavit
8 vos] post tenebris Weber
interl.| sicut illos duxit in columna ignisf
f Cf. Ex. 13, 21 : « Dominus autem praecedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis, et per noctem in columna ignis : ut dux esset itineris utroque tempore ».
in admirabile lumen suum.
Numérotation du verset 1Pt. 2,10 
Qui aliquando non populus,
interl.| id est qui eratis alienati a conversatione populi Dei
marg.| QUI  ALIQUANDO  NON  POPULUS etc. Hinc probatur quia hanc epistolam scribit his qui de gentibus ad fidem venerant. Assumuntur hi versus de prophetia Osee in qua agitur de vocatione gentium.
nunc autem
interl.| tempore gratie
populus Dei
interl.| populo eius uniti
qui non consecuti misericordiam,
interl.| qui nec misericordiam sperare noveratis
nunc autem misericordiam consecuti.
Numérotation du verset 1Pt. 2,11 
Carissimi,
marg.| CARISSIMI. Hucusque generaliter instruxit Ecclesiam, explicans vel beneficia quibus nos Deus ad salutem vocare vel dona quibus aliquando Iudeos, nunc autem nos honorare dignatus est hic diversas fidelium personas sollerter hortatur, ne carnaliter vivendo se reddant indignos tanta gloria spiritus, ne degenerent a gloria nobilitatis sibi promisse et primo liberos et servos de hinc mulieres et viros, tandem seniores et adolescentes qualiter sese habere debeant docet, et aperte liberos abstinere a carnalibus desideriis admonet, quia solet libertas vite remissioris maiora illecebrarum titillantium tolerare pericula.
obsecro vos
interl.| quia estis misericordiam consecuti ergo
tamquam advenas et peregrinos
interl.| sunt advene qui commanent in alieno loco. Addit peregrinos9 qui semper de loco ad locum transeunt
9 peregrinos] peregtinos cacogr. Rusch ( facsim. )
interl.| non in hoc mundo sed alibi patriam habentes
marg.| TAMQUAM  ADVENAS. Eo minus animum terrenis rebus supponite quo vos patriam in celis habere meministis. Reprobi hic habent patriam cuius desideriis inhiant, ideo relegabuntur in perpetuum exilium carentes voluptatibus.
abstinere vos a carnalibus desideriis, que militant adversus animam.
interl.| dum concupiscentiis blandientibus caro enerviter subiugatur, inde vitiorum exercitus firmiter adversus animam armatur
Numérotation du verset 1Pt. 2,12 
Conversationem vestram inter gentes habentes bonam,
interl.| bene operando
ut in eo quod detrectant de vobis
interl.| putantes vos stultos qui deos eorum reliquistis et propter peccata vestra vos in mundo affligi credunt
tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus
interl.| ex vestra casta conversatione
vos considerantes,
interl.| vestram dignitatem
marg.| EX  BONIS  OPERIBUS  VOS  CONSIDERANTES. Plerumque contigit ut pagani qui vituperabant fidem Christianorum, postea considerantes bonam eorum conversationem, Christum laudare inciperent.
glorificent Deum in die visitationis.
marg.| IN  DIE  VISITATIONIS. In tempore visitationis, quanta sit vobis gloria donanda per Deum, iam nunc cognoscunt increduli, cum vos instanter illum per omnia pericula sequi perspexerint. Vel visitationis quando visitabit Dominus illos convertendo.
Numérotation du verset 1Pt. 2,13 
Subiecti10 estote
10 Subiecti] + igitur Weber
interl.| et fidelibus et incredulis
marg.| SUBIECTI  ESTOTE. Et ut conversatio vestra omnibus placeat, non resistatis alicui dignitati hominum alicui persone alicui principatui cui Deus vos subdi voluit, quia non est potestas nisi a Deo, et qui potestati resistit Dei ordinationi resistit. Et creaturam per partes exponit.
omni humane creature propter Deum, sive regi quasi precellenti,
interl.| ne vel in hoc fidei christiane religionis possit detrahi quod per eam trahuntur iura condicionis
Numérotation du verset 1Pt. 2,14 
sive ducibus tamquam ab eo missis
interl.| rege vel Deo
marg.| TAMQUAM  AB  EO  MISSIS. Multotiens Deus aliquem malum tyrannidem exercere permittit, ut et mali confundantur et boni magis probentur.
interl.| penam
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1182rb ; facsim., p. 523b} AD  VINDICTAM. Non quod semper ita fiat sed quod esse debeat actio ducis simpliciter narrat qui etiam si bonos damnat non minus ad laudem eorum pertinet quod agit si patienter improbitatem eius tolerant boni et sapienter eius astutie resistunt.
malefactorum, laudem vero bonorum.
interl.| remuneratorum
marg.| LAUDEM  VERO  BONORUM.  QUIA  SIC etc. Vere quicquid duces agunt boni laudem consequuntur, quia hoc vult Deus qui etiam malis utitur in bonum, ut vos utentes etiam illis in bonum sive boni sive mali sint faciatis obmutescere imprudentium hominum ignorantiam. Ut illi duces ignorantes, quomodo eis in bonum utamini, et per eos laudem mereamini non inveniant quid in vobis vituperent, dum etiam ipsos honoratis et patimini quamvis sint immundi.
Numérotation du verset 1Pt. 2,15 
Quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam.
Numérotation du verset 1Pt. 2,16 
Quasi liberi,
interl.| et hec bona facite quasi liberi
et non quasi velamen habentes malitie libertatem,
interl.| quo maiori libertate utimini apud homines eo liberius divino famulatui sitis subiugati
sed sicut servi Dei.
interl.| servitus Dei humilitatem requirit
marg.| NON  QUASI  VELAMEN  HABENTES  MALITIE. Non habentes libertatem vestram in velamen malitie. Libertas vestra non obvolvat corda vestra ut tanto licentius peccetis, quanto minus servitiis deprimini, et ne culpam vestram nomine libertatis pretexetis. Vult autem liberos eos esse a servitio culparum ut permaneant servi creatoris boni et fideles. Unde addit :   Sed sicut servi Dei .
Numérotation du verset 1Pt. 2,17 
Omnes honorate,
interl.| «Reddite que sunt Cesaris Cesari»g
g Mt. 22, 21.
interl.| unumquemque pro modo suo
fraternitatem diligite,
interl.| obsequio
marg.| FRATERNITATEM  DILIGITE. Et inter omnia, fratres amate, etiam illos qui condicione temporali subiecti sunt vobis, ut fratres in Christo diligite.
Deum timete,
interl.| in omni obsequio timor Domini precedat
regem honorificate.
interl.| quasi precellentem ampliori honore veneremini
Numérotation du verset 1Pt. 2,18 
Servi, subditi
interl.| ut nec Deum offendatis nec dominis obedire recusetis
marg.| SERVI  SUBDITI. Hucusque exhortatus est liberos ad subiectionem, nunc servis loquitur ut et ipsi subiecti sint Dominis.
estote in omni timore dominis. Non tantum bonis
interl.| fide vita moribus
et modestis,
interl.| modeste imperantibus et condonantibus
sed etiam discolis.
marg.| NON  TANTUM  BONIS etc. Alia translatio : Non tantum bonis et modestis sed etiam difficilioribus.
marg.| DISCOLIS. Id est indisciplinatis. ‘Scola’ grece, latine ‘locus’, in quo ad audiendos magistros liberalium artium conveniebant, unde scola ‘vacatio’ interpretatur quia ibi vacabant studiis. Scolastici igitur sunt eruditi, discoli indocti et agrestes. Ecce quomodo supra monebat subdi humane creature propter Deum.
19
Hec est enim gratia,
interl.| id est per hoc efficitur homo gratus Deo et hoc exigit gratia fidei
si propter conscientiam Dei11 sustinet quis tristitias,
11 conscientiam Dei] inv. Weber
interl.| leves reputet tristitias
marg.| SI  PROPTER  CONSCIENTIAM  DEI. Si propter Deum scientem bonam intentionem aliquis patiens a Domino verberatur iniuste cum ei bene serviat sustinet, id est leves reputet tristitias, hec est gratia et per hoc efficitur gratus Deo et hoc exigit gratia fidei.
patiens iniuste.
marg.| PATIENS  INIUSTE. Si iniuste patimini gratiam Dei acquiritis. Nam si vos suffertis patienter penas illatas a dominis, vos dico peccantes nolendo obedire eis et collaphizati ab ipsis dominis, id est sepe correcti ab illis ut per colaphos ad obediendum inducemini que gratia erit vobis inde ? Nihil propter hoc accipietis a Deo.
Numérotation du verset 1Pt. 2,20 
Que enim est gratia12, si peccantes, et colaphizati suffertis ? Sed si bene facientes
12 gratia] gloria Weber
interl.| quamvis benefacientes
patienter sustinetis,
interl.| mala illata a dominis
hec est gratia apud Deum.
Numérotation du verset 1Pt. 2,21 
In hoc enim vocati estis,
interl.| et hoc exemplo Christi
interl.| ut patiamini
marg.| IN  HOC  ENIM  VOCATI. Multum glorificat condicionem servorum quos bene facientes et absque culpa vapulantes a dominis crudelibus improbis affirmat imitatores Dominice passionis.
quia et Christus
marg.| QUIA  ET  CHRISTUS. Cum supra specialiter servos nunc totam Ecclesiam {t. 4 : Erfurt, f. 1182va ; facsim., p. 524a} instruit ut etiam dominis in memoriam revocet, quid pro eorum salute vel liberatione suus auctor pertulerit.
passus est pro nobis,
interl.| quasi gaudes, quia per te mortuus est Christus, attende quod sequitur : Vobis relinquens exemplum
vobis relinquens exemplum
interl.| contumeliarum tribulationum flagellorum crucis et mortis
Numérotation du verset 1Pt. 2,22 
Qui peccatum non fecit,
interl.| licet pateretur
nec inventus est
interl.| a Iudeis et Phariseis observantibus eum
dolus in ore eius.
interl.| nec verbo peccavit
Numérotation du verset 1Pt. 2,23 
Qui cum malediceretur,
interl.| quasi seductor et demoniacus
non maledicebat :
interl.| non improperabat illis mala qua in eis vera erant
cum pateretur, non comminabatur. Tradebat autem iudicanti se iniuste.
marg.| TRADEBAT  AUTEM  IUDICANTI  SE  INIUSTE. Illis iudicantibus secundum iniustam legem, utpote iustus existens sive tradebat Deo Patri iniuste iudicantes, id est eos qui eum nequissime condemnabant et neci eius instabant ut supplicia sumentes erudiantur.
marg.| Tangit evangelicam parabolam ut pius pastor relictis nonaginta novem ovibus in deserto venit visitare unam que perierath.
h Cf. Lc. 15, 3-6 : « Et ait ad illos parabolam istam dicens : Quis ex vobis homo, qui habet centum oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quae perierat, donec inveniat eam ? Et cum invenerit eam, imponit in humeros suos gaudens : et veniens domum convocat amicos et vicinos, dicens illis : Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quae perierat ».
Numérotation du verset 1Pt. 2,24 
Qui peccata
interl.| id est penam pro peccatis debitam
nostra
interl.| omnium communiter
ipse pertulit in corpore suo super lignum,
interl.| posito
ut peccatis mortui,
interl.| sicut ipse corporaliter mortuus est
iustitie vivamus
interl.| sicut ipse vivit nova vita
cuius livore sanati estis.
interl.| sola dilectione vel carne eius facta livida in passione, vel quia pro sola invidia Iudei eum morte adiudicaverunt
Numérotation du verset 1Pt. 2,25 
Eratis enim
interl.| nam infirmi eratis
sicut oves
interl.| per vitia dilacerati spinis vitiorum
errantes,
interl.| sine pastore
sed conversi estis nunc ad pastorem,
interl.| in passione Christi corpore et anima reversi ad eum qui vos pascit verbo veritatis
et episcopum animarum vestrarum.
marg.| EPISCOPUM  ANIMARUM. Vel visitatorem quod idem est. Episcopus enim, id est superintendens quia : «Oculi Domini super iustos et aures eius in preces eorum»i et : «Visitavit nos voriens ex alto»j.
i Ps. 33, 16.
j Lc. 1, 78.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Pt. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=77&chapitre=77_2)

Notes :