Capitulum 1

Numérotation du verset 1Pt. 1,1 

Petrus
apostolus Iesu Christi, electis
advenis
dispersionis
Ponti, Galatie Cappadocie1, Asie et Bithynie,
1 Cappadocie ΩS Ed1455 Clementina Weber] om. Rusch
Numérotation du verset 1Pt. 1,2 

secundum prescientiam Dei Patris,
in sanctificationem Spiritus, in obedientiam et aspersionem sanguinis Iesu Christi, gratia vobis,
et pax multiplicetur.
Numérotation du verset 1Pt. 1,3 

Benedictus Deus et Pater Domini nostri
Iesu Christi,
qui secundum misericordiam suam magnam regeneravit nos
in spem vite2,
2 vite] vivam Weber
per resurrectionem Iesu Christi
ex mortuis.
Numérotation du verset 1Pt. 1,4 

In hereditatem incorruptibilem,
et incontaminatam,
et immarcessibilem,
conservatam in celis in vobis,
Numérotation du verset 1Pt. 1,5 

qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem,
paratam revelari in tempore novissimo.
Numérotation du verset 1Pt. 1,6 

In quo
exultabis,
modicum
nunc si oportet contristari
in variis tribulationibus3
3 Tribulationibus] tentationibus Weber
Numérotation du verset 1Pt. 1,7 

ut probatio vestre fidei
multo pretiosior sit4 auro,
4 Sit] om. Weber
quod per ignem probatur, inveniatur
in laudem et gloriam, et honorem in revelatione Iesu Christi,
Numérotation du verset 1Pt. 1,8 

quem cum non videritis, diligitis.
In quem nunc quoque non videntes creditis,
credentes autem exultabitis letitia inenarrabili,
et glorificata.
Numérotation du verset 1Pt. 1,9 

Reportantes finem fidei vestre,
salutem animarum vestrarum5.
5 Vestrarum] om. Weber
Numérotation du verset 1Pt. 1,10 

De qua salute exquisierunt atque scrutati sunt prophete,
qui de futura in vobis gratia prophetaverunt,
Numérotation du verset 1Pt. 1,11 

scrutantes6
6 scrutantes] + in Weber
quod vel quale tempus
significaret in eis Spiritus Christi,
prenuntians eas que in Christo
sunt passiones,
et posteriores glorias
Numérotation du verset 1Pt. 1,12 

quibus revelatum
est
quia non sibi ipsis7.
7 Sibi ipsis] sibimetipsis Weber
Vobis autem
ministrabant ea que nunc nuntiata sunt vobis,
per eos qui evangelizaverunt
vobis, Spiritu sancto
misso de celo, in quem desiderant angeli prospicere.
Numérotation du verset 1Pt. 1,13 

Propter quod
succincti lumbos mentis vestre,
Sobrii in omnibus8,
8 In omnibus] om. Weber
perfecte sperate in eam,
que offertur vobis gratiam,
in revelationem
Iesu Christi,
Numérotation du verset 1Pt. 1,14 

quasi filii
obedientie,
non configurati prioribus ignorantie vestre desideriis,
Numérotation du verset 1Pt. 1,15 

sed secundum eum
qui vocavit vos, sanctum,
ut9 et ipsi sancti
9 ut] om. Weber
in omni conversatione10 sitis :
10 sancti in omni conversatione] in omni conversatione sancti Weber
Numérotation du verset 1Pt. 1,16 

quoniam scriptum est : Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum.
Numérotation du verset 1Pt. 1,17 

Et si patrem invocatis eum,
qui sine acceptione personarum iudicat secundum uniuscuiusque opus,
in timore incolatus vestri tempore conversamini.
Numérotation du verset 1Pt. 1,18 

Scientes
quod non corruptibilibus
argento et auro11
11 argento et auro] auro vel argento Weber
redempti estis de vana vestra conversatione paterne traditionis,
Numérotation du verset 1Pt. 1,19 

sed pretioso sanguine
quasi agni
incontaminati
et immaculati
Christi12,
12 agni incontaminati et immaculati Christi] agni immaculati Christi, et incontaminati Weber
Numérotation du verset 1Pt. 1,20 

precogniti quidem ante constitutionem mundi13,
13 ΩLconstitutionem mundi] inv. Weber
manifestati
autem novissimis temporibus propter vos.
Numérotation du verset 1Pt. 1,21 

Qui per ipsum
fideles estis in Deo,
qui suscitavit eum a mortuis, et dedit ei gloriam eternam14,
14 eternam] om. Weber
ut fides vestra et spes
esset in Deo,
Numérotation du verset 1Pt. 1,22 

animas vestras castificantes
in obedientia caritatis,
in fraternitatis amore,
simplici ex corde,
invicem diligite attentius,
Numérotation du verset 1Pt. 1,23 

renati
non ex semine corruptibili,
sed incorruptibili, per verbum Dei
vivi et permanentis in eternum15*,
15 in eternum ΩS Clementina Weber ] om. Ed1455 Rusch
Numérotation du verset 1Pt. 1,24 

quia omnis caro fenum16,
16 fenum] ut fenum Ed1455 Weber
et omnis gloria eius
tamquam flos
feni 17*.
17 tamquam flos feni ΩS Ed1455 Clementina Weber ] quasi flos agri Rusch
Exaruit fenum,
et flos eius decidit.
Numérotation du verset 1Pt. 1,25 

Verbum autem Domini manet in eternum,
hoc est autem verbum quod evangelizatum est in vobis18.
18 in vobis Ed1455 Rusch ] vobis ΩS, in vos Clementina Weber

Capitulum 1

Numérotation du verset 1Pt. 1,1 
interl.| celebre nomen
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1180va ; facsim., p. 520a} Tempore quo cepit Ecclesia quidam de gentilitate qui transierant ad iudaismum crediderant Deo qui propter fidem patiebantur et dispersi erant hos confortat apostolus. Scribit autem a Roma tempore Claudii Cesaris.
apostolus Iesu Christi, electis
marg.| ELECTIS. Ad hoc ut per dationem Spiritus sanctificarentur mundati ab omnibus peccatis, ut obedire inciperent Christo qui per inobedientiam perierant, ut aspersi sanguine Christi diaboli potestatem vitarent, sicut Israel per agni sanguinem de Egypto exivit. In veteri lege quecumque sanctificanda erant sanguine hostiarum solebant aspergi.a
a ¶Fons : Beda Venerabilis Super epistolas catholicas expositio (1 Pt.), PL 93, 42B.
advenis
marg.| ADVENIS. Advene latine, grece : proselyti. Sic appellabant Iudei illos qui de gentibus nati in Deum credere, et circumcisione accepta iudaico more vivere iuxta legem Dei voluerunt. Electos ergo advenas dicit qui de gentilitate ad susceptionem legis et postmodum ad acceptionem fidei pervenerunt. Sed {t. 4 : Erfurt, f. 1180vb ; facsim., p. 520b} et nos si veraciter cum propheta dicere possumus : ‘Quoniam incole nos sumus apud te in terra et peregrini sicut omnes patres nostri’b, ad nos quoque epistolas beati Petri scriptas credere et ut nobis missas legere debemus. Denique in ipsis epistolis admonet nos quasi alibi patriam habentes : Carissimi, obsecro vos tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis.c
b Cf. Ps. 38, 13 : « Exaudi orationem meam, Domine, et deprecationem meam ; auribus percipe lacrimas meas. Ne sileas, quoniam advena ego sum apud te, et peregrinus sicut omnes patres mei ».
c ¶Fons : Beda Venerabilis Super epistolas catholicas expositio (1 Pt.), PL 93, 41BC : « Quo nomine appellabant Iudei eos qui … advenas et peregrinos abstinere a carnalibus desideriis ».
marg.| Vel Advenis , id est advenis dispersis ab Hierosolymis persecutione que facta est sub Stephano, et aliis multis persecutionibus, tum a Iudeis tum a gentibus pro fide Christi afflictis, et sepe a sedibus suis expulsis.d
d ¶Fons : Beda Venerabilis Super epistolas catholicas expositio (1 Pt.), PL 93, 41CD. [ALH2016]
dispersionis
marg.| DISPERSIONIS. Anno ascensionis mortuus est Stephanus et multi timore dispersi.
Ponti, Galatie Cappadocie1, Asie et Bithynie,
1 Cappadocie ΩS Ed1455 Clementina Weber] om. Rusch
marg.| PONTI  GALATIE  BITHYNIE. Omnes he provincie Grecorum sunt in Asia, sed est et alia Bithinia in Europa de qua illi qui in Asia sunt Bithynii originem habuerunt. Illa aut que in Asia est Bithynia et maior Frigia vocatur que Hiera flumine a Galatia disterminatur.e
e ¶Fons : Beda Venerabilis Super epistolas catholicas expositio (1 Pt.), PL 93, 41D. [ALH2016]
Numérotation du verset 1Pt. 1,2 
{t. 4 : Erfurt, f. 1180vb ; facsim., p. 520b} secundum prescientiam Dei Patris,
interl.| non meritis sed quos prescivit et predestinavit conformes fieri imaginis Filii suif
f ¶Fons : Beda Venerabilis Super epistolas catholicas expositio (1 Pt.), PL 93, 42B (Rm. 8,29) . [ALH2016]
in sanctificationem Spiritus, in obedientiam et aspersionem sanguinis Iesu Christi, gratia vobis,
marg.| GRATIA  VOBIS. Sine gratia Christi ad pacem reconciliationis eius numquam venitur nihil pacificum nisi per gratiam eius habere valemus.g
g ¶Fons : Beda Venerabilis Super epistolas catholicas expositio (1 Pt.), PL 93, 42C. [ALH2016]
et pax multiplicetur.
interl.| ut quod bene cepistis perfecte compleatish
h ¶Fons : Beda Venerabilis Super epistolas catholicas expositio (1 Pt.), PL 93, 42C. [ALH2016]
marg.| ET  PAX  MULTIPLICETUR. Nulla adversitas retrahat vos a laudibus Dei, omnis tribulatio invitet vos ad laudem, quia omnia ad felicitatem multiplicantur ut quod bene cepistis perfecte compleatis.
Numérotation du verset 1Pt. 1,3 
Benedictus Deus et Pater Domini nostri
interl.| hominis in mundo nati
Iesu Christi,
interl.| sibi consubstantialis Filii
qui secundum misericordiam suam magnam regeneravit nos
interl.| prius nos genuit de materia postea secundum profectum vite regeneravit
marg.| REGENERAVIT. Cum nostris meritis generati essemus ad mortem, sua misericordia nos regeneravit ad vitam. Sic dilexit vitam nostram, ut pro hac Filium disponeret mori et morte per resurrectionem destructa spem nobis exemplum que resurgendi ostenderet. Mortuus est ne mori timeremus surrexit ut resurrectionem speraremusi. Si de presenti ad hoc regeneravit ut essetis hereditas eius quos possideret sicut aliquis homo hereditatem. Incorruptibilem ne corrumpamini criminalibus. Incontaminatam ne etiam mediocribus contaminemini. Immarcessibilem ne etiam quotidianis et venialibus marcescatis. Conservatam in celis ut ita servemini in anima et corpore ut per munditiam sitis celi et sedes Dei.
i ¶Fons : Beda Venerabilis Super epistolas catholicas expositio (1 Pt.), PL 93, 42D. [ALH2016]
in spem vite2,
2 vite] vivam Weber
interl.| vel vivam
per resurrectionem Iesu Christi
interl.| per fidem resurgit in nobis sicut per infidelitatem moritur in nobis
ex mortuis.
interl.| remote
Numérotation du verset 1Pt. 1,4 
In hereditatem incorruptibilem,
interl.| ubi nec senio, nec morbo, nec alia mestitia tangemurj
j ¶Fons : Beda Venerabilis Super epistolas catholicas expositio (1 Pt.), PL 93, 42D. [ALH2016]
marg.| INCORRUPTIBILEM. Naturaliter non est anima incorruptibilis sed gratia Dei per fidem et iustitiam et intellectum perficitur incorruptibilis.
et incontaminatam,
interl.| in quam nullus immundus potest intrarek
k ¶Fons : Beda Venerabilis Super epistolas catholicas expositio (1 Pt.), PL 93, 43A. [ALH2016]
et immarcessibilem,
interl.| quia nec in ipsis beatorum hominum mentibus ex longo usu celestis illa conversatio valet aliquando vilescere, sicut luxus presentis seculi solet aliquando in fastidium verti ex solo sive longo usul.
l ¶Fons : Beda Venerabilis Super epistolas catholicas expositio (1 Pt.), PL 93, 43A. [ALH2016]
conservatam in celis in vobis,
interl.| non in presenti dandam sed tempore prestituto reddendam in celis nobis.
marg.| IN  VOBIS etc. Qui dedit vobis credentibus potestatem filios Dei fieri posuit in vobis illam perseverantiam per quam hereditatem in celis accipiatis quia qui non servaverit disciplinam Patris non meretur hereditatem eiusm.
m ¶Fons : Beda Venerabilis Super epistolas catholicas expositio (1 Pt.), PL 93, 43AB. [ALH2016]
Numérotation du verset 1Pt. 1,5 
qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem,
marg.| IN  VIRTUTE  DEI  CUSTODIMINI. Nullus sue libertatis potentia custodiri valet in bonis nisi ille perficiat a quo initium bone actionis habetis laboraten de fide per fidem venturi in salutem eternam que et si modo non apparet tamen parata est revelari si nos fuerimus parati.
n ¶Fons : Beda Venerabilis Super epistolas catholicas expositio (1 Pt.), PL 93, 43C. [ALH2016]
paratam revelari in tempore novissimo.
interl.| quando novissima destruetur inimica mors
Numérotation du verset 1Pt. 1,6 
In quo
interl.| tempore
exultabis,
interl.| sicut triumphatores
modicum
interl.| ubi eterna merces tribuitur breve et leve videbitur quod in tribulationibus seculi eternum videbitur et graveo
o ¶Fons : Beda Venerabilis Super epistolas catholicas expositio (1 Pt.), PL 93, 43CD. [ALH2016]
nunc si oportet contristari
interl.| quia non nisi per tristitiam potest in gaudia perveniri
marg.| NUNC  SI  OPORTET. Si, id est quamvis oportet. Vel si oportet contristari subauditur ne deficiamus. Vel ita si non oportet contristari inveniatur probatio vestre fidei {t. 4 : Erfurt, f. 1181ra ; facsim., p. 521a} in laudem et tunc non erit in libro sit.
in variis tribulationibus3
3 Tribulationibus] tentationibus Weber
interl.| vel : ‘temptationibus’
Numérotation du verset 1Pt. 1,7 
interl.| non conveniunt vobis tribulationes ad malum sed ideo ut probatio, id est vos probati fideles in camino tribulationis excocta omni rubigine vetustatis
marg.| UT  PROBATIO etc.  IN  LAUDEM. Cum iudex laudans eam dicat : «Esurivi et dedistis mihi manducare»p etc.  IN  GLORIAM. Cum glorificans eam dicet : «Venite benedicti Patris mei»q etc.  HONOREM. Quando dicet : «Tollatur impius ne videat gloriam Dei»r et : «Tunc iusti ibunt in vitam eternam»s. Unde : «Si quis mihi ministraverit honorificabit eum Pater meus qui est in celis»t. Vel  IN  LAUDEM. Ut laudabiles et gloriosi sitis per constantiam in revelatione, id est in die iudicii quando revelabitur quam magne potentie sit Deus. Et honorem ut dicatur vobis : «Venite benedicti Patris mei»u.
p Mt. 25, 35.
q Mt. 25, 34.
r Is. 26, 10.
s Mt. 25, 46.
t Io. 12, 26.
u Mt. 25, 34.
multo pretiosior sit4 auro,
4 Sit] om. Weber
interl.| plus placet Deo summo artifici vestra fides quam alicui artifici aurum
marg.| PRETIOSIOR  SIT  AURO. Patientia sanctorum auro comparatur, quia sicut in metallis aliquid auro pretiosius non est, ita hec apud Deum omni laude dignissima est. Sicut enim aurum in fornace examinatum, prolatum foras cuius sit fulgoris apparebit, ita fidelium constantia inter pressuras contemptibilis videtur, sed finito certamine in iudicio quante sit glorie ostendetur. Unde dicitur : «Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius»v. Unde et subiungit :   Inveniatur etc.
v Ps. 115, 15.
quod per ignem probatur, inveniatur
interl.| tandem
in laudem et gloriam, et honorem in revelatione Iesu Christi,
interl.| in die iudicii
Numérotation du verset 1Pt. 1,8 
quem cum non videritis, diligitis.
interl.| quia quamvis non videtis modo eum corporaliter, nec etiam spiritualiter sicut est tamen per fidem diligetis
In quem nunc quoque non videntes creditis,
interl.| remuneratorem
credentes autem exultabitis letitia inenarrabili,
interl.| quia : «Nec oculus vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit que preparavit Deus diligentibus»w
w 1Cor. 2,9
et glorificata.
Numérotation du verset 1Pt. 1,9 
Reportantes finem fidei vestre,
interl.| ipsum Deum
salutem animarum vestrarum5.
5 Vestrarum] om. Weber
interl.| nullam infirmitatem passuri
marg.| SALUTEM  ANIMARUM. Que salus multum est amanda quia de hac salute multum exquisierunt quando vel quo ordine salus eterna mundo adveniret. Unde dicitur : ‘Multi prophete et reges voluerunt videre que vos videtis et non viderunt’x.
x Cf. Mt. 13, 17 : « Amen quippe dico vobis, quia multi prophetae et iusti cupierunt videre quae videtis, et non viderunt : et audire quae auditis, et non audierunt » ; Lc. 10, 24 : « Dico enim vobis quod multi prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt : et audire quae auditis, et non audierunt ».
Numérotation du verset 1Pt. 1,10 
De qua salute exquisierunt atque scrutati sunt prophete,
interl.| illi qui tantam cognitionem de Deo habuerunt
qui de futura in vobis gratia prophetaverunt,
interl.| in occulto a Domino vel ab angelis unde et unus eorum pro magno scientie salutaris amore vir desideriorum a Domino vel ab angelo meruit appellari
marg.| PROPHETAVERUNT. Palam hominibus loquendo et exponendo que in occulto interne contemplationis ipsi cognoverunt.
Numérotation du verset 1Pt. 1,11 
scrutantes6
6 scrutantes] + in Weber
interl.| quotidiano usu
quod vel quale tempus
marg.| QUOD  VEL  QUALE  TEMPUS. Quod tempus, quo anno, vel sub quo principe. Quale bellicosum vel pacificum, vel quo ordine per partum virginis, vel quo alio modo
significaret in eis Spiritus Christi,
interl.| quamvis in eis esset Spiritus
marg.| SPIRITUS  CHRISTI. Archangelos et propinquos vocat spiritus per quos operatur Dominus qui Christo sunt subiecti.
prenuntians eas que in Christo
interl.| capite et membris
sunt passiones,
interl.| non tamen adventum eius sed etiam passions
interl.| que per crucem finiende
et posteriores glorias
interl.| tardas et diu desideratas precedentibus tribulationibus
marg.| POSTERIORES  GLORIAS. Due sunt glorificationes Domini secundum suscepti hominis formam : una qua resurrexit a mortuis, et alia qua ascendit in celum ante oculos apostolorum. Restat tertia et ipsa in conspectu hominum, cum in maiestate venerit ut reddat cuique secundum opera sua.
Numérotation du verset 1Pt. 1,12 
quibus revelatum
interl.| scrutantibus inter cetera occulta hoc etiam intimatur
interl.| ‘sicut enim stella a stella differunt in claritate’y
y Cf. 1Cor. 15, 41 : « Alia claritas solis, alia claritas lunae, et alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate ».
est
interl.| istud
quia non sibi ipsis7.
7 Sibi ipsis] sibimetipsis Weber
interl.| ipsi non erant Domini nostre salutis sed ministri, unde : vobis etc.
Vobis autem
interl.| non diebus ipsorum ea salus, sed in vestris potius qui in fine seculorum nascimini est ventura
marg.| VOBIS  AUTEM etc. Hoc ideo ut moneat illos curam gerere salutis oblate quam sic amaverunt priores sancti.
ministrabant ea que nunc nuntiata sunt vobis,
interl.| omnia mysteria redemptoris que modo sunt impleta et nuntiata que multos latent
per eos qui evangelizaverunt
interl.| per tam valentes nuntios discipulos
interl.| non mendose, non phantastice, sed Spiritu sancto dictante
marg.| SPIRITU  SANCTO. Spiritus in prophetis Spiritus in apostoli,s ita apparet quod prophete et apostoli eandem salutem nuntiant. Illi venturam, isti impletam. Una itaque Ecclesia cuius pars precessit adventum Christi, pars sequitur.
misso de celo, in quem desiderant angeli prospicere.
marg.| IN  QUEM  DESIDERANT  ANGELI. Tanta est eius qui passus est pro nobis hominis, {t. 4 : Erfurt, f. 1181rb ; facsim., p. 521b} gloria posterior ut etiam angelice in celo virtutes, cum sint eterna felicitate perfecte non solum immortalis deitatis magnificentiam, sed assumpte humanitatis eius claritatem semper aspicere gaudeant. Sed cur cernere desiderant cuius faciem numquam cernere cessant ? Nisi quia contemplatio divine presentie, ita angelos beatificat ut eius semper visa gloria satientur, et semper eius dulcedinem quasi novam insatiabiliter esuriant. Vel in quem Spiritum sanctum qui tante maiestatis et glorie ut semper eius visio, sicut etiam ipsius Patris et Filii desideretur ab angelis quem gratia divine pietatis ad terras causa humane salutis misit et illustrandis fidelium mentibus infudit.
Numérotation du verset 1Pt. 1,13 
Propter quod
marg.| PROPTER  QUOD. Quia tanta gratia vobis est promissa, ut revelate videtis illam quam nunc vident angeli tanto amplius digni esse curate ut eam percipere valeatis.
succincti lumbos mentis vestre,
interl.| ut etiam superfluas cogitationes resecetis a mente8.A
8 cogitationes... mente] voluptates a mente refecitis resecetis P621
Sobrii in omnibus9,
9 In omnibus] om. Weber
interl.| in vita
perfecte sperate in eam,
interl.| constanter perseverando
marg.| SPERATE. Securi exspectate mente et corpore casti. Nam qui Domino se placere non novit, merito spe bonorum carens ne citius adveniat metuit.
que offertur vobis gratiam,
interl.| manifestatur gratis a Christo et a sanctis
in revelationem
interl.| dandam
Iesu Christi,
Numérotation du verset 1Pt. 1,14 
quasi filii
marg.| FILII. Et ut secure possitis exspectare sitis filii obedientes Patri corripienti.
obedientie,
interl.| ne sitis"canes redeuntes ad vomitum"z
z Cf. Prv. 26, 11 : « Sicut canis qui revertitur ad vomitum suum, sic imprudens qui iterat stultitiam suam » ; 2Pt. 2, 22 : « Contigit enim eis illud veri proverbii : Canis reversus ad suum vomitum : et, Sus lota in volutabro luti ».
non configurati prioribus ignorantie vestre desideriis,
interl.| per hoc quodammodo prius eratis excusabiles sed iam nostis veritatem
Numérotation du verset 1Pt. 1,15 
sed secundum eum
interl.| exemplo Christi
qui vocavit vos, sanctum,
interl.| ad hoc vocavit
marg.| QUI  VOCAVIT  SANCTUM, id est sanctificatum et sanctificantem vos ut in omni conversatione sitis sancti. Unde : «Estote et vos perfecti sicut et Pater vester celestis est perfectus»aa.
aa Mt. 5, 48.
ut10 et ipsi sancti
10 ut] om. Weber
interl.| filii eius
in omni conversatione11 sitis :
11 sancti in omni conversatione] in omni conversatione sancti Weber
interl.| firmi contra vitia contra tribulationes
Numérotation du verset 1Pt. 1,16 
quoniam scriptum est : Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum.
interl.| Pater vester qui tales vos volo qualis sum
Numérotation du verset 1Pt. 1,17 
Et si patrem invocatis eum,
interl.| dicendo in oratione : «Pater noster qui es in celis»ab
ab Mt. 6, 9.
qui sine acceptione personarum iudicat secundum uniuscuiusque opus,
marg.| SINE  ACCEPTIONE etc. Non ut carnalis pater qui filiis peccantibus indulgentius quam servis parcere12 consuevit. Sed Deus Pater et servos obedientes, immo et hostes, manum sibi dantes in filios sibi adoptat, et qui filiorum nomine videbantur honorabiliores pro inobedientia hereditatis reddit exortes.B
12 quam servis - parcere] inv.P621
in timore incolatus vestri tempore conversamini.
interl.| ne per negligentiam et desideria tanto Patre sitis indigni, et dum tempore exilii vestri securi sitis ad patriam beatitudinis pervenire non possitis
marg.| INCOLATUS  VESTRI  TEMPORE. Et ut possitis esse sancti, conversamini tempore vestri incolatus quamdiu in huius mundi exilio estis, in timore : ‘Beatus enim qui semper est pavidus’ac. Hoc dico si invocatis, quasi : aliter autem non invocatis nisi solliciti et timidi sitis.
ac Cf. Prv. 28, 14.
Numérotation du verset 1Pt. 1,18 
Scientes
interl.| ideo ita conversamini vos dico scientesC
quod non corruptibilibus
marg.| SCIENTES  QUOD  NON  CORRUPTIBILIBUS. Quanto maius pretium quo redempti estis a corruptione vite carnalis, tanto amplius timere debetis ne revertendo ad corruptelam vitiorum, animum vestri redemptoris offendatis.
argento et auro13
13 argento et auro] auro vel argento Weber
interl.| his pretiis solent peccata redimi inter homines
redempti estis de vana vestra conversatione paterne traditionis,
interl.| etiam a prevaricatione legis
Numérotation du verset 1Pt. 1,19 
sed pretioso sanguine
marg.| SED  PRETIOSO  SANGUINE. Ordo : sed pretioso sanguine Christi, quasi agni incontaminati et immaculati. Hic tangit leviticas et sacerdotales celebrationes. Significat autem animam mundam per iustitiam que offertur Deo.
quasi agni
interl.| quia immunis ab omni peccato
marg.| agni mansueti non aperientis os suumad, lana sua vestientis nos in predicatione sua.
ad Cf. Is. 53, 7.
incontaminati
interl.| ab actuali
et immaculati
interl.| ab originali
Christi14,
14 agni incontaminati et immaculati Christi] agni immaculati Christi, et incontaminati Weber
Numérotation du verset 1Pt. 1,20 
precogniti quidem ante constitutionem mundi15,
15 ΩLconstitutionem mundi] inv. Weber
interl.| preordinati a Deo quod per eum fieret redemptio
manifestati
interl.| per assumptam humanitatem
autem novissimis {t. 4 : Erfurt, f. 1181va ; facsim., p. 522a} temporibus propter vos.
interl.| salvandos
Numérotation du verset 1Pt. 1,21 
Qui per ipsum
interl.| per institutionem eius
fideles estis in Deo,
interl.| ut membra
qui suscitavit eum a mortuis, et dedit ei gloriam eternam16,
16 eternam] om. Weber
interl.| in ascensione
interl.| ut eandem gloriam vos speretis habere per ipsum
ut fides vestra et spes
interl.| hoc totum non ideo quod ipse indigeret sed ut fides vestra
esset in Deo,
interl.| ut eandem gratiam per ipsum speretis vos habere
Numérotation du verset 1Pt. 1,22 
animas vestras castificantes
interl.| ergo invicem diligite vos dico castificantes animas vestras ut uni sponso servent fidem
in obedientia caritatis,
interl.| ex dilectione Dei obedientes sitis ad omnia ferenda
in fraternitatis amore,
interl.| etiam si fratres vobis noceant
simplici ex corde,
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1181va ; facsim., p. 522a} SIMPLICI  EX  CORDE. Non aliquo commodo vel incommodo : ‘Non ex sanguinibus neque ex voluntate viri sed ex Deo’ae.
ae Cf. Io. 1, 13 : « Qui non ex sanguinibus,neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt ».
invicem diligite attentius,
interl.| quam hucusque
Numérotation du verset 1Pt. 1,23 
renati
interl.| ideo hoc agite
non ex semine corruptibili,
interl.| carnis non ex lege que in multis deficit sed evangelio immutabili.
marg.| NON  EX  SEMINE. Sicut ex semine corruptibili caro que corrumpitur nascitur, sic per aquam verbo Dei consecratam vita que finem nesciat, tribuetur quod etiam apte prophetico testimonio astruitur quia : «Omnis caro fenum»af. Sicut incorruptibile est pretium dominice passionis quo redempti sumus ita et incorruptibile est sacramentum sacri fontis quo renascimur. Que ita sibi invicem connectuntur, ut unum sine altero salutem conferre nequeat. Ita enim vos Dominus tempore incarnationis sue sanguine suo omnes redemit, ut nos quoque nostro tempore viritim pro regeneratione baptismi ad consortium eiusdem regenerationis pervenire mereamur.
af Is. 40, 6.
sed incorruptibili, per verbum Dei
interl.| verbum, id est Filius Dei vel evangelium corrumpi non potest
vivi et permanentis in eternum17*,
17 in eternum ΩS Clementina Weber ] om. Ed1455 Rusch
interl.| hanc nativitatem dico incorruptibilem quia alia nativitas est corruptibilis
Numérotation du verset 1Pt. 1,24 
quia omnis caro fenum18,
18 fenum] ut fenum Ed1455 Weber
interl.| transitoria
et omnis gloria eius
interl.| omnes delectationes carnis
tamquam flos
interl.| quia aliquid promittunt ex se et nullum tamen afferunt fructum
feni 19*.
19 tamquam flos feni ΩS Ed1455 Clementina Weber ] quasi flos agri Rusch
interl.| vel : agri 20
20 feni... agri] scrips., inv. Rusch
Exaruit fenum,
interl.| infirmitate vel morte
et flos eius decidit.
Numérotation du verset 1Pt. 1,25 
Verbum autem Domini manet in eternum,
marg.| VERBUM  AUTEM  DOMINI etc. Sicut ergo corruptibilis corruptibile generat, ita verbum quod manet in eternum dat vitam eternam"renatis ex aqua et Spiritu sancto"ag.
ag Cf. Io. 3, 5.
hoc est autem verbum quod evangelizatum est in vobis21.
21 in vobis Ed1455 Rusch ] vobis ΩS, in vos Clementina Weber
interl.| per me et alios apostolos



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Pt. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 15/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=77&chapitre=77_1)

Notes :