Glossa ordinaria

Capitulum 5

Numérotation du verset 1Pt. 5,1 

Seniores ergo,
qui in vobis sunt, obsecro,
consenior
et testis Christi passionum
qui et eius que in futuro revelanda est, glorie communicator,
Numérotation du verset 1Pt. 5,2 

pascite
qui est in vobis1
1 est in vobis] in vobis est Weber
gregem Dei, providentes
non coacte,
sed spontanee secundum Deum,
neque turpis lucri gratia, sed voluntarie,
Numérotation du verset 1Pt. 5,3 

neque ut dominantes in celis2,
2 Celis] cleris Weber
sed forma facti gregis ex animo.
Numérotation du verset 1Pt. 5,4 

Et cum apparuerit princeps astrorum3,
3 Astrorum] pastorum Weber
percipietis immarcescibilem glorie coronam.
Numérotation du verset 1Pt. 5,5 

Similiter adolescentes
subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem
insinuate,
quia Deus superbis resistit,
humilibus
autem dat gratiam.
Numérotation du verset 1Pt. 5,6 

Humiliamini igitur
sub potenti manu Dei, ut vos
exaltet in tempore visitationis.
Numérotation du verset 1Pt. 5,7 

Omnem sollicitudinem vestram
proiicientes in eum,
quoniam ipsi cura est de vobis.
Numérotation du verset 1Pt. 5,8 

Sobrii estote et vigilate,
quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens
circuit,
querens quem devoret,
Numérotation du verset 1Pt. 5,9 

cui resistite fortes in fide,
scientes eamdem
passionem ei que in mundo est vestre fraternitati fieri.
Numérotation du verset 1Pt. 5,10 

Deus autem omnis gratie,
qui vocavit nos in eternam suam gloriam in Christo Iesu,
modicum passos ipse perficiet,
confirmabit,
solidabitque.
Numérotation du verset 1Pt. 5,11 

Ipsi gloria, et imperium in secula seculorum. Amen.
Numérotation du verset 1Pt. 5,12 

Per Silvanum
fidelem fratrem vobis, ut arbitror, scripsi
breviter4,
4 scripsi breviter] inv. Weber
obsecrans et contestans, hanc esse veram gratiam Dei, in qua et5 statis.
5 et statis] statis S Λ Clementina , et state Amiatinus, state Weber
Numérotation du verset 1Pt. 5,13 

Salutat vos Ecclesia que est in Babylone coelecta,
et Marcus filius meus.
Numérotation du verset 1Pt. 5,14 

Salutate invicem
in osculo sancto.
Gratia
vobis omnibus qui estis in Christo Iesu6.
6 Iesu] + Amen Weber

Capitulum 5

Numérotation du verset 1Pt. 5,1 
interl.| et quia oportet pati et qui patiuntur animas commendant Deo, igitur patimini et laborate pro eo
marg.| SENIORES. Cum supra distincte monuisset liberos et servos viros et ipsas mulieres post interpositam communem exhortationem hic alloquitur senes et iuvenes.
qui in vobis sunt, obsecro,
interl.| senes sunt obsecrandi
consenior
interl.| simili etati confavete
et testis Christi passionum
interl.| quia presens illo patiente astiti pro nomine eius carcerem et vincula pertuli et que vidi de eo scripsi
qui et eius que in futuro revelanda est, glorie communicator,
interl.| cum in sancto monte celestem gloriam vultus eius cum Iacobo et Ioanne vidit cuius etiam sperat se participem fore, sive cum resurrectionis et ascensionis eius potentiam cum aliis apostolis qui affuerunt vidit
Numérotation du verset 1Pt. 5,2 
pascite
marg.| PASCITE. Sicut Dominus Petro totius gregis curam habere iussit, ita Petrus sequentibus eccclesie pastoribus iure mandat ut eum quisque qui secum est gregem Dei sollicita gubernatione tutetur.
qui est in vobis1
1 est in vobis] in vobis est Weber
interl.| inter vos vel vos ipsi qui estis
gregem Dei, providentes
interl.| illis subditis de omnibus necessariis
non coacte,
marg.| NON  COACTE. Non predicate evangelium propter inopiam temporalium rerum, ut de evangelio vivere possitis sed spontanee secundum Deum, scilicet tantum intuitu superne mercedis.
marg.| Non tantum propter inopiam vitandam nolite predicare. Nullus questus vos impellat, quia cuncta opera religionis debent esse voluntaria, sicut in constructione tabernaculi que presentem Ecclesie constructionem significat, omnis multitudo filiorum Israel mente devota primitias Domino ad faciendum opus tabernaculi et ipsi artifices sponte se obtulerunt.
sed spontanee secundum Deum,
interl.| nihil predicetis nisi secundum Deum
neque turpis lucri gratia, sed voluntarie,
Numérotation du verset 1Pt. 5,3 
neque ut dominantes in celis2,
2 Celis] cleris Weber
interl.| humilitatem scilicet quam subditos habere vultis ipsi prius et actu monstretis et animo intento servetis
sed forma facti gregis ex animo.
interl.| per vos informetur grex ad humilitatem
Numérotation du verset 1Pt. 5,4 
Et cum apparuerit princeps astrorum3,
3 Astrorum] pastorum Weber
interl.| et inde hoc consequimini premium
interl.| qui prior humiliatus est
percipietis immarcescibilem glorie coronam.
Numérotation du verset 1Pt. 5,5 
Similiter adolescentes
interl.| scilicet ex animo
marg.| SIMILITER  ADOLESCENTES. Postquam seniores quomodo preessent, docuit etiam minores paterne eorum provisioni ad obediendum instruit. Nihilque aliud monet, nisi ut senibus quos prius instruxerat subditi sint, et exempla eorum respicient et imitentur. Sed ne prelati hoc audientes putarent subditis suis, et non sibi humilitatis iura esse servanda, continuo generaliter admonendo subdit. Omnes autem et senes docendo et iuvenes subsequendo.
subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem
interl.| et senes et iuvenes debent humilitatem habere quia Deus superbis etc.
insinuate,
interl.| aliis ostendite verbo et exemplo
interl.| in sinu semper habete
quia Deus superbis resistit,
interl.| auctoritate Salomonis deterret a superbia que diabolum deiecit
humilibus
interl.| sicut hominibus penitentibus
autem dat gratiam.
Numérotation du verset 1Pt. 5,6 
Humiliamini igitur
marg.| HUMILIAMINI  IGITUR. Que sit gratia quam confert humilibus, subdit ut quo magis humiliati fuerint propter ipsum tempore certaminis, eo gloriosius exaltentur tempore retributionis. Humilitatem dicimus, vel quando aliquis pro abluendis peccatis incipit salubriter atteri. Vel quando spontanea mentis devotione perfectiores Deo et hominibus humiliantur. Vel quando contra persecutores per patientie virtutem invictus animus armatur. Et ad omne genus humilitatis sequitur congrua merces exaltationis.
sub potenti manu Dei, ut vos
interl.| qui hic estis in peregrinatione
exaltet in tempore {t. 4 : Erfurt, f. 1184va ; facsim., p. 528a} visitationis.
interl.| iudicii
Numérotation du verset 1Pt. 5,7 
Omnem sollicitudinem vestram
interl.| corporis et anime
proiicientes in eum,
interl.| sicut ancoram in mari
quoniam ipsi cura est de vobis.
interl.| ita proiicite ut et vos collaboretis adiutrici gratie
Numérotation du verset 1Pt. 5,8 
Sobrii estote et vigilate,
interl.| non intenti delectationibus seculi
quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1184va ; facsim., p. 528a} TAMQUAM  LEO  RUGIENS. Sicut rugitus leonis impedit aures ne alium sonum excipiant, sic diabolus fidelium mentes terrendo et illicita suggerendo a via veritatis, ne vocem Christi audiant avertit
circuit,
marg.| CIRCUIT. Tamquam hostis obsidens muros clausos explorat, an sit pars aliqua murorum minus stabilis cuius aditu ad interiora penetretur. Offert oculis formas illicitas et faciles voluptates ut visu destruat castitatem, aures per canora, ut emolliat christianum rigorem. Linguam convitio provocat manum iniuriis lacessentibus ad cedem instigat honores terrenos promittit ut celestes adimat. Et cum latenter non potest fallere, addit apertos terrores. In pace sub dolus, in persecutione violentus contra quem animus debet, tantum esse paratus ad resistendum, quantum paratus est ille ad impugnandum.
querens quem devoret,
Numérotation du verset 1Pt. 5,9 
cui resistite fortes in fide,
interl.| fides sit quasi murus.
scientes eamdem
marg.| SCIENTES  EANDEM. Tanto maiorem habete fiduciam, quanto constat quia non vos soli temptamini, sed ipsa passio que vos fatigat est eadem et communis nostre fraternitati, id est fraterne Ecclesie que est per totum mundum, et quia a constitutione mundi semper passi sunt iusti pudeat vos solos pre omnibus non posse pati.
passionem ei que in mundo est vestre fraternitati fieri.
interl.| quod ex vobis est facite
Numérotation du verset 1Pt. 5,10 
Deus autem omnis gratie,
interl.| fidei spei et aliarum
interl.| dator
qui vocavit nos in eternam suam gloriam in Christo Iesu,
interl.| existentes ut membra
modicum passos ipse perficiet,
interl.| illis virtutibus quas iam habetis superaddet alias virtutes
confirmabit,
interl.| ad perferendas tribulationes
solidabitque.
interl.| membra timore et errore dissoluta in unitatem eccclesie reducet
Numérotation du verset 1Pt. 5,11 
Ipsi gloria, et imperium in secula seculorum. Amen.
Numérotation du verset 1Pt. 5,12 
Per Silvanum
interl.| qui mihi necessarius erat sed causa vestre salutis eum dimisi
fidelem fratrem vobis, ut arbitror, scripsi
marg.| SCRIPSI. Vobis non ut imperans, sed obsecrans et contestans auctoritate Scripturarum hanc esse veram gratiam quam scribendo predico, quia non est in alio aliquo salus in quo oportet vos salvos fieri. Vel obsecrans vos ut faciatis hanc gratiam in qua statis, qua imbuti estis esse veram gratiam vestram et proficientem vobis. Qui gratiam spernit non gratiam minuit, sed hanc non suam, id est non sibi utilem reddit.
breviter4,
4 scripsi breviter] inv. Weber
interl.| ut cito possitis intelligere
obsecrans et contestans, hanc esse veram gratiam Dei, in qua et5 statis.
5 et statis] statis S Λ Clementina , et state Amiatinus, state Weber
interl.| quod ego dico vobis dicunt et alii
Numérotation du verset 1Pt. 5,13 
Salutat vos Ecclesia que est in Babylone coelecta,
marg.| IN  BABYLONE. Romam vocat Babylonem, propter confusionem multiplicis idolatrie in cuius medio sancta Ecclesia adhuc rudis et parva iam fulgebat, sicut plebs israelitica parvo numero et captivata sedens super flumina Babylonisa absentiam sancte terre deflebat, nec canticum Domini in aliena terra cantabat et bene dum auditores hortatur ad patientiam adversitatum presentium dicit Ecclesiam que secum est in Babylone constitutam, id est in confusione tribulationum quia sancta Dei civitas a permixtione et pressura diaboli non potest esse immunis.
a Cf. Ps. 136, 1 : « Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion ».
et Marcus filius meus.
interl.| evangelista a me baptizatus a me doctus
Numérotation du verset 1Pt. 5,14 
Salutate invicem
interl.| in signum communis fidei
in osculo sancto.
interl.| pacifico, columbino, non ficto, non subdolo
Gratia
interl.| a gratia incepit in gratia finit
vobis omnibus qui estis in Christo Iesu6.
6 Iesu] + Amen Weber
interl.| quasi quod prenominatis Ecclesiis scribo omnibus per orbem terrarum Ecclesiis scribo



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Pt. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=77&chapitre=77_5)

Notes :