<77.814b> Ex libro De viris illustribus prefatio sancti Hieronymi in epistolas canonicas beati Petri apostoli
Simon Petrus filius Ioannis1 provincie Galilee vico Bethsaida frater Andree apostoli et princeps apostolorum, post episcopatum Antiochensis Ecclesie et predicationem dispersionis eorum qui de circumcisione crediderant in Ponto Galatia Cappadocia Asia et Bithynia secundo Claudii anno ad expugnandum Simonem magum Romam pergit. Ibique viginti quinque annis cathedram sacerdotalem tenuit usque ad ultimum annum Neronis id est quartum decimum, a quo et affixus cruci martyrio coronatus est, capite ad terram verso, et in sublime pedibus elevatis, asserens se indignum quod sic crucifigeretur ut Dominus suus. Scripsit duas epistolas que canonice nominantur, quarum secunda a plerisque eius esse negatur propter stili cum priore dissonantiam. Sed et evangelium iuxta Marcum, qui auditor eius et interpres fuit huius dicitur. Libri autem eius e quibus unus actorum eius scribitur, alius evangelii. Tertius predicationis. Quartus Apocalypsis. Quintus iudicii inter apocryphas Scripturas reputantur. Sepultus Rome in Vaticano iuxta viam triumphalem totius urbis veneratione celebratur. a
a
¶Fons :
HIERONYMUS
, De viris illustribus, PL 23, 607B-608B. [ALH 2016]. – Cf.
DE BRUYNE,
Préfaces XVI (Epcan.), n°4.2, p. 258. Repertorium biblicum n° 814.
¶Codd. : Rusch, om. ΩS
1 Ioannis Rusch RB-814] Ionae RB-815
<77.814b> Ex libro De viris illustribus prefatio sancti Hieronymi in epistolas canonicas beati Petri apostoli
prol.|
{t. 4 : Erfurt, f. 1180va ; facsim., p. 520a} Simon Petrus filius Ioannis1 provincie Galilee vico Bethsaida frater Andree apostoli et princeps apostolorum, post episcopatum Antiochensis Ecclesie et predicationem dispersionis eorum qui de circumcisione crediderant in Ponto Galatia Cappadocia Asia et Bithynia secundo Claudii anno ad expugnandum Simonem magum Romam pergit. Ibique viginti quinque annis cathedram sacerdotalem tenuit usque ad ultimum annum Neronis id est quartum decimum, a quo et affixus cruci martyrio coronatus est, capite ad terram verso, et in sublime pedibus elevatis, asserens se indignum quod sic crucifigeretur ut Dominus suus. Scripsit duas epistolas que canonice nominantur, quarum secunda a plerisque eius esse negatur propter stili cum priore dissonantiam. Sed et evangelium iuxta Marcum, qui auditor eius et interpres fuit huius dicitur. Libri autem eius e quibus unus actorum eius scribitur, alius evangelii. Tertius predicationis. Quartus Apocalypsis. Quintus iudicii inter apocryphas Scripturas reputantur. Sepultus Rome in Vaticano iuxta viam triumphalem totius urbis veneratione celebratur. a
A
a
¶Fons :
Hieronymus
, De viris illustribus, PL 23, 607B-608B. [ALH 2016]. – Cf.
De Bruyne,
Préfaces XVI (Epcan.), n°4.2, p. 258. Repertorium biblicum n° 814.
A
¶Codd. : Rusch, om. ΩS
1 Ioannis Rusch RB-814] Ionae RB-815
marg.|
A plerisque eius esse negatur. Sed ad repellendam eorum opinionem qui negant Secundam Petri esse epistolam sancti Hieronymi offerenda est sententia ubi dicit confligens contra Iovinianum. Nolui omnem locum secunde epistole Petri ponere et evangelii iuxta Marcum qui interpres eius dicitur.
b
b
¶Fons :
Hieronymus
, Adversus Iovinianum, PL 23, 267C. [ALH2016]
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Pt. Ex libro De viris illustribus prefatio sancti Hieronymi in epistolas canonicas beati Petri apostoli), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=77&chapitre=77_Prol.814b)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Pt. Ex libro De viris illustribus prefatio sancti Hieronymi in epistolas canonicas beati Petri apostoli), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=77&chapitre=77_Prol.814b)
Notes :