Biblia communis

Capitulum 6

Numérotation du verset Qo. 6,1 
{Erfurt, t. 3, f. 25ra   ; facsim., t. 2, p. 701a} Est et aliud malum quod vidi sub sole et quidem frequens apud homines.
Numérotation du verset Qo. 6,2 
Vir cui dedit Deus divitias et substantiam {Erfurt, t. 3, f. 25rb   ; facsim., t. 2, p. 701b} et honorem et nihil deest anime sue1
ex omnibus que desiderat nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo
sed homo extraneus vorabit illud.
Hoc vanitas et miseria magna2 est.
1 sue] eius Weber
2 m. m.] inv. Weber
Numérotation du verset Qo. 6,3 
Si
genuerit quispiam centum liberos3
et vixerit multos annos et plures dies
etatis habuerit et anima illius non utatur bonis substantie sue sepulturaque careat, de hoc ego pronuntio quia4
melior illo sit abortivus.
3 liberos] om. Weber
4 quia] quod Weber
Numérotation du verset Qo. 6,4 
Frustra enim venit
et pergit ad tenebras et oblivione delebitur nomen eius.
Numérotation du verset Qo. 6,5 
Non vidit solem
neque cognovit
distantiam boni et mali,
Numérotation du verset Qo. 6,6 
etiam si duobus millibus annis
vixerit et non fuerit perfruitus bonis. Nonne ad unum locum properant omnia ?
Numérotation du verset Qo. 6,7 
Omnis labor hominis in ore eius
sed
anima eius5 non implebitur bonis6.
5 eius] illius Weber
6 implebitur bonis] impletur Weber
Numérotation du verset Qo. 6,8 
Quid habet amplius stulto sapiens7 ?
Et quid pauper nisi ut pergat
illuc ubi est vita ?
7 stulto sapiens] sapiens ab stulto Weber
Numérotation du verset Qo. 6,9 
Melius est videre
quod cupias
quam desiderare
quod nescias sed et hoc vanitas est et presumptio spiritus.
Numérotation du verset Qo. 6,10 
Quis8 futurus est
iam vocatum est
nomen eius
et scitur quod homo
sit et non possit
contra fortiorem se in iudicio contendere.
8 Quis] qui Weber
Numérotation du verset Qo. 6,11 
9Verba sunt plurima, multamque in disputando vanitatem habentia10.
9 multamque] multa Weber
10 vanitatem habentia] inv. Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Qo. 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=29&chapitre=29_6)

Notes :