Biblia communis

Capitulum 7

Numérotation du verset Qo. 7,1 
{Erfurt, t. 3, f. 25rb   ; facsim., t. 2, p. 701b} Quid necesse est homini maiora se querere
cum
ignoret quid conducat sibi
numerum1
dierum peregrinationis sue
et tempore quo velut umbra preterit.
Aut quis
ei poterit indicare
quid post eum futurum sub sole
sit.
1 numerum] numero Weber
Numérotation du verset Qo. 7,2 
Melius est nomen bonum
quam pretiosa unguenta2
et dies mortis quam3 nativitatis.
2 pretiosa u.] inv. Weber
3 quam] die Weber
Numérotation du verset Qo. 7,3 
Melius est ire ad domum luctus
quam ad domum convivii.
In illa enim finis cunctorum admonetur hominum et vivens cogitat quid
Futurum
sit.
Numérotation du verset Qo. 7,4 
Melior est ira risu
quia per tristitiam vultus corrigitur, animus delinquentis.
Numérotation du verset Qo. 7,5 
Cor sapientium
ubi tristitia est
et cor stultorum ubi letitia.
Numérotation du verset Qo. 7,6 
Melius
est a sapiente
corrigi4 quam stultorum
adulatione decipi.
4 corrigi] corripi Weber
Numérotation du verset Qo. 7,7 
Quia sicut sonitus
spinarum ardentium sub olla sic risus stulti. Sed et hoc vanitas.
Numérotation du verset Qo. 7,8 
Calumnia conturbat sapientem
et perdet robur cordis eius5.
5 eius] illius Weber
Numérotation du verset Qo. 7,9 
Melior est enim6
finis orationis quam principium.
Melior est patiens arrogante.
6 enim] om. Weber
Numérotation du verset Qo. 7,10 
Ne sis
velox7
ad irascendum quia ira in sinu stulti
requiescit.
7 sis velox] inv. Weber
Numérotation du verset Qo. 7,11 
Ne dicas : quid putas cause est quod priora tempora meliora fuere
quam nunc sint8 ?
Stulta est enim huiuscemodi interrogatio.
8 sint] sunt Weber
Numérotation du verset Qo. 7,12 
Utilior est sapientia cum divitiis
et magis prodest videntibus
solem.
Numérotation du verset Qo. 7,13 
Sicut
enim protegit sapientia
sic protegit pecunia.
Hoc autem plus habet eruditio
et sapientia quod vitam tribuunt possessori suo.
Numérotation du verset Qo. 7,14 
Considera opera Dei quod nemo possit corrigere quem ille despexerit.
Numérotation du verset Qo. 7,15 
In die bona
fruere bonis
et malam diem precave.
Sicut {Erfurt, t. 3, f. 25vb   ; facsim., t. 2, p. 702b} enim hanc sic et illam fecit Deus ut non inveniat homo contra eum iustas querimonias.
Numérotation du verset Qo. 7,16 
Hec quoque vidi
in diebus nativitatis9 mee. Iustus perit in sua iustitia10
et impius multo vivit tempore
in sua malitia11.
9 nativitatis] vanitatis Weber
10 sua iustitia] inv. Weber
11 s. m.] inv. Weber
Numérotation du verset Qo. 7,17 
Noli esse iustus
multum
neque plus sapias quam necesse est.
Ne obstupescas
Numérotation du verset Qo. 7,18 
ne impie agas multum
et noli esse stultus ne moriaris in tempore non tuo.
Numérotation du verset Qo. 7,19 
Bonum est te
sustentare iustum
sed12 ab illo
ne subtrahas manum tuam quia qui Deum
timet nihil negligit.
12 sed] + et Weber
Numérotation du verset Qo. 7,20 
Sapientia confortavit13
sapientem super decem principes civitatis.
13 confortavit] -bit Weber
Numérotation du verset Qo. 7,21 
Non est enim homo iustus in terra
qui faciat bonum et non peccet.
Numérotation du verset Qo. 7,22 
Sed et cunctis sermonibus qui dicuntur
ne accommodes cor tuum, ne forte audias servum14 maledicentem tibi.
14 servum] + tuum Weber
Numérotation du verset Qo. 7,23 
Scit enim conscientia tua 15
tua quia16 tu crebro maledixisti aliis.
15 c. tua] inv. Weber
16 quia] + et Weber
Numérotation du verset Qo. 7,24 
Cuncta temptavi in sapientia.
Dixi
 : sapiens efficiar et ipsa longius recessit a me
Numérotation du verset Qo. 7,25 
multo magis quam erat.
Et alta profunditas
quis inveniet eam ?
Numérotation du verset Qo. 7,26 
lustravi universa animo meo ut scirem17 considerarem et quererem sapientiam et rationem et ut cognoscerem impietatem stulti
et errorem imprudentium.
17 scirem] + et Weber
Numérotation du verset Qo. 7,27 
Et inveni amariorem
morte mulierem
que laqueus venatorum est
et sagena cor eius.
Vincula sunt manus eius18 qui
placet Deo effugiet illam19.
Qui autem peccator20 capietur ab illa.
18 eius] illius Weber
19 illam] eam Weber
20 peccator] + est Weber
Numérotation du verset Qo. 7,28 
Ecce hoc inveni,
dixit21 Ecclesiastes, {Erfurt, t. 3, f. 26ra   ; facsim., t. 2, p. 703a} unum et alterum
ut invenirem rationem
21 dixit] dicit Weber
Numérotation du verset Qo. 7,29 
quam adhuc querit anima mea et non inveni. Virum de mille unum reperi, mulierem ex omnibus non inveni.
Numérotation du verset Qo. 7,30 
Solummodo hoc inveni quod fecerit Deus hominem rectum
et ipse se infinitis miscuerit questionibus.
Quis talis ut sapiens est ?
Et quis
cognovit solutionem
verbi ?



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Qo. 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=29&chapitre=29_7)

Notes :