Biblia communis

Capitulum 1

Numérotation du verset Abd. 1,1 
Visio1
Abdie.
Hec dicit Dominus Deus ad Edom :
Auditum audivimus a Domino et legatum misit ad gentes2. Surgite et consurgamus adversus3 eum
in prelium.
1 Visio] Incipit Abdias propheta praem. Weber
2 misit – ad gentes] inv. Weber
3 adversus] adversum Weber
Numérotation du verset Abd. 1,2 
Ecce parvulum
te dedi in gentibus. Contemptibilis tu es valde.
Numérotation du verset Abd. 1,3 
Superbia cordis tui extulit te, habitantem in scissuris petre,
exaltantem solium suum.
Qui dicit in corde suo :
Quis detrahet me in terram ?
Numérotation du verset Abd. 1,4 
Si exaltatus fueris ut aquila et si inter sidera posueris nidum tuum, inde detraham {t. 3 : Erfurt, f. 271ra ; facsim., p. 397a} te dicit Dominus.
Numérotation du verset Abd. 1,5 
Si fures introissent ad te,
si latrones per noctem,
quomodo conticuisses ? Nonne furati essent sufficientia sibi ? Si vindemiatores introissent ad te, numquid saltem racemos reliquissent tibi ?
Numérotation du verset Abd. 1,6 
Quomodo scrutati sunt Esau ? Investigaverunt abscondita eius ?
Numérotation du verset Abd. 1,7 
Usque ad terminos4 emiserunt te et5 omnes viri federis tui illuserunt tibi.
Invaluerunt adversum te viri pacis tue.
Qui comedunt tecum
ponent insidias subter te.
Non est prudentia in eo.
4 terminos] terminum Weber
5 et] om. Weber
Numérotation du verset Abd. 1,8 
Numquid non in illa die6
dicit Dominus, perdam sapientes
de Idumea
et prudentiam de monte Esau ?
6 illa die] inv. Weber
Numérotation du verset Abd. 1,9 
Et timebunt fortes tui a meridie ut intereat vir de monte Esau.
Numérotation du verset Abd. 1,10 
Propter interfectionem et propter iniquitatem in fratrem tuum Iacob operiet te confusio
Numérotation du verset Abd. 1,11 
In die cum stares adversus eum7,
quando capiebant alieni exercitum eius
et extranei ingrediebantur portas eius
et super Hierusalem mittebant sortem,
tu quoque eras quasi unus ex eis.
7 eum] om. Weber
Numérotation du verset Abd. 1,12 
Et non despicies in die fratris tui, in die8 peregrinationis eius.
Et non letaberis super filios Iuda
in die perditionis
eorum, et non magnificabis os tuum
in die angustie.
8 die] corr., de cacogr. Rusch
Numérotation du verset Abd. 1,13 
Neque ingredieris
portam populi mei
in die ruine eorum neque despicies et tu
in malis eius in die vastitatis illius.
Et non emitteris adversum exercitum
eius
in die vastitatis illius,
Numérotation du verset Abd. 1,14 
neque stabis in exitibus ut interficias eos qui fugerint.
Et
non concludes reliquos eius in die tribulationis.
Numérotation du verset Abd. 1,15 
Quoniam iuxta est
dies Domini
super omnes gentes. {t. 3 : Erfurt, f. 271va ; facsim., p. 398a} Sicut fecisti fiat9 tibi
retributionem tuam convertit10 in caput tuum.
9 fiat] fiet Weber
10 convertit] convertet Weber
Numérotation du verset Abd. 1,16 
Quomodo enim bibisti
super montem sanctum meum,
bibent omnes gentes iugiter
et bibent et absorbebunt11
et erunt quasi non sint.
11 absorbebunt] absorbent Weber
Numérotation du verset Abd. 1,17 
Et in monte Sion erit salvatio
et erit sanctus,
et possidebunt12 domos13 Iacob eos qui se possederant.
12 possidebunt] possidebit Weber
13 domos] domus Weber
Numérotation du verset Abd. 1,18 
Et erit domus Iacob ignis et domus Ioseph flamma et domus Esau
stipula.
Et succendetur14 in eis
et devorabunt eos
et non erunt reliquie domus Esau quia Dominus
locutus est.
14 succendetur] succendentur Weber
Numérotation du verset Abd. 1,19 
Et hereditabunt hi15 qui ad austrum montem Esau et qui in campestribus Philistiim16, et possidebunt regionem Ephraim et regionem Samarie et Beniamin possidebit Galaad.
15 hi] hii Weber
16 Philistiim] Philisthim Weber
Numérotation du verset Abd. 1,20 
Et transmigratio exercitus huius filiorum Israel omnia Chananeorum usque ad Sareptam17
et transmigratio Hierusalem {t. 3 : Erfurt, f. 271vb ; facsim., p. 398b} que in Bosphoro18 est
possidebit civitates austri.
17 Sareptam] Saraptham Weber
18 Bosphoro] Bosforo Weber
Numérotation du verset Abd. 1,21 
Et ascendent
salvatores
in montem Sion
iudicare
montem Esau et
erit Deo19
regnum20.
19 Deo] Domino Weber
20 regnum] + Explicit Abdias propheta Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Abd. 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 17/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=43&chapitre=43_1)

Notes :