<43.519517b> Incipit prologus beati Hieronymi in Abdiam prophetam
Numérotation du verset
Abd. Prol.519517b,1
prol.|
{t. 3 : Erfurt, f. 270va ; facsim., p. 396a}
Iacob patriarcha fratrem habuit Esau qui ob ruborem corporis sui Edom hebrea lingua appellatus est, quod latine sanguineus dicitur. Is memoratum, fratrem suum qui Israel nomen accepterat, gravi odio commotus interimere conatus est. Qua de causa, omnes qui populum Israel, hoc est filios patriarche Iacob, predicti Esau odium imitati persecuti sunt, Esau et Edom1 appellati sunt. Et quia populus Israel de captivitate Chaldeorum per Cyrum regem Persarum nutu Dei revocatus in Hierusalem, ab alio regno graviter afflictus atque oppressus est. Ideo hoc regnum, quod more Esau predictum populum persecutum est, per denuntiationem Abdie prophete increpatur, quod non Dei indignatione sed sua virtute populum superatum gloriabatur. De quo regno olim per David in Psalmo 136 dictum esta : “Memorare Domine filiorum Edom in die Hierusalem”. Nam reliqua lectione comprehensa futurum in gentes2 iudicium, ob causas lectione comprehensas et3 regnum Dei in populo Israel significant. A
b
a Ps. 136, 7.
b
¶Fons : Cf.
De Bruyne,
Préfaces, XI : Prophetae minores, n° 6.4a, p. 138. Cf. Repertorium biblicum, n° 519.
1 Esau - et - Edom] Edom
Bruyne
,
inv. Bruyne
(CΘ)
2 gentes] gente
Bruyne
3 et
Rusch Bruyne
(Mv)]
om. Bruyne
Numérotation du verset
Abd. Prol.519517b,2
prol.|
Hebrei hunc esse dicunt qui sub rege Samarie Achab et impiissima regina Iezabel pavit centum prophetas in specubus qui non curvaverunt genu ante4 Baal et de septem millibus erant quos5 Elias arguitur ignorasse. Sepulcrum quoque6 eius usque hodie cum mausoleo Elisei prophete et Baptiste Ioannis in Sebaste venerationi7 habetur que olim Samaria dicebatur. Hanc Herodes rex, Antipatris8 filius in honore Augusti Cesaris greco nomine vocavit Augustam. Hic igitur quia centum prophetas paverat9 accepit gratiam prophetalem et de duce exercitus fit dux Ecclesie. Tunc in Samaria parvum gregem
{t. 3 : Erfurt, f. 270vb ; facsim., p. 396b}
paverat, nunc in toto orbe Christi pascit Ecclesias. Et sicut Stephanus coronam meruit passionis, sic hic servitute10 Dei cum Paulo apostolo nomine gloriatur quia Abdias servus Domini in nostro sonat eloquio.B
c
c
¶Fons : Cf.
De Bruyne,
Préfaces, XI : Prophetae minores, n° 6.4b, p. 138. Cf. Repertorium biblicum, n° 517.
4 ante]
om. Bruyne
5 erant quos] errantibus
Bruyne
6 quoque] que
Bruyne
7 venerationi
Rusch Bruyne
(MRv)] veneratione
Bruyne
8 Antipatris
Rusch Bruyne
(M)] Antipatri
Bruyne
9 paverat] salvaverat
Bruyne
10 servitute] servitutis
Bruyne
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Abd. Prol.519517b), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=43&chapitre=43_Prol.519517b)
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Abd. Prol.519517b), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=43&chapitre=43_Prol.519517b)
Notes :