Capitulum 4

Numérotation du verset Mi. 4,1 
Et in novissimo dierum erit mons domus Domini preparatus in vertice montium et {t. 3 : Erfurt, f. 276rb ; facsim., p. 407b} sublimis super colles et fluent ad eum populi
Numérotation du verset Mi. 4,2 
et properabunt gentes multe et dicent venite ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Iacob et docebit nos de viis suis et ibimus in semitis eius quia de Sion egredietur lex et verbum Domini de Hierusalem.
Numérotation du verset Mi. 4,3 
Et iudicabit inter populos multos et corripiet gentes fortes usque in longinquum et concident gladios suos in vomeres et hastas suas in ligones. Non sumet gens adversus gentem gladium et non discent ultra belligerare.
Numérotation du verset Mi. 4,4 
Et sedebit vir subtus vineam suam et subtus ficum suam et non erit qui deterreat quia os Domini exercituum locutum est.
Numérotation du verset Mi. 4,5 
Quia omnes populi ambulabunt unusquisque in nomine dei sui. Nos autem ambulabimus in nomine Domini Dei nostri in eternum et ultra.
Numérotation du verset Mi. 4,6 
In die illa dicit Dominus : Congregabo claudicantem et eam quam eieceram colligam et quam afflixeram.
Numérotation du verset Mi. 4,7 
Et ponam claudicantem in reliquias {t. 3 : Erfurt, f. 276va ; facsim., p. 408a} et eam que laboraverat in gentem robustam. Et regnabit Dominus super eas1 in monte Sion ex hoc nunc et usque in eternum.
1 eas] eos Weber
Numérotation du verset Mi. 4,8 
Et tu, turris Gregis nebulosa filie Sion, usque ad te veniet et veniet potestas prima et2 regnum filie Hierusalem.
2 et] om. Weber
Numérotation du verset Mi. 4,9 
Nunc quare merore contraheris ? Numquid rex non est tibi aut consiliarius tuus periit quia comprehendet3 te dolor sicut parturientem.
3 comprehendet] – dit Weber
Numérotation du verset Mi. 4,10 
Dole et satage filia Sion quasi parturiens quia nunc egredieris de civitate et habitabis in regione et venies usque ad Babylonem. Ibi liberaberis, ibi redimet te Dominus de manu inimicorum tuorum.
Numérotation du verset Mi. 4,11 
Et nunc congregate sunt super te gentes multe que dicunt lapidetur et aspiciat in Sion oculus noster.
Numérotation du verset Mi. 4,12 
Ipsi autem non cognoverunt {t. 3 : Erfurt, f. 276vb ; facsim., p. 408b} cogitationes Domini et non intellexerunt consilium eius quia congregavit eos quasi fenum aree.
Numérotation du verset Mi. 4,13 
Surge et tritura filia Sion quia cornu tuum ponam ferreum et ungulas tuas ponam ereas. Et comminues populos multos et interficies4 Domino rapinas eorum et fortitudinem eorum Domino universe terre.
4 interficies] – ciam Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Mi. 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=45&chapitre=45_4)

Notes :