Capitulum 7

Numérotation du verset Mi. 7,1 
Ve mihi quia factus sum
sicut qui {t. 3 : Erfurt, f. 278ra ; facsim., p. 411a} colligit in autumno racemos vindemie.
Non est botrus ad comedendum, precoquas ficus desideravit anima mea.
Numérotation du verset Mi. 7,2 
Periit sanctus de terra et rectus in hominibus non est. Omnes in sanguine insidiantur. Vir fratrem suum venatur ad mortem.
Numérotation du verset Mi. 7,3 
Malum manuum suarum dicunt bonum. Princeps postulat et iudex in reddendo est. Et magnus locutus est desiderium anime sue et conturbaverunt eam.
Numérotation du verset Mi. 7,4 
Qui optimus in eis est quasi paliurus et qui rectus quasi spina de sepe. Dies speculationis tue visitatio tua venit. Nunc erit vastitas eorum.
Numérotation du verset Mi. 7,5 
Nolite credere amico et nolite confidere in duce. Ab ea que dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui
Numérotation du verset Mi. 7,6 
quia filius contumeliam facit patri, filia consurgit adversus matrem suam, nurus contra socrum suam, inimici hominis domestici eius.
Numérotation du verset Mi. 7,7 
Ego autem ad Dominum aspiciam, {t. 3 : Erfurt, f. 278rb ; facsim., p. 411b} exspectabo Deum salvatorem meum. Audiet me Deus meus.
Numérotation du verset Mi. 7,8 
Ne leteris inimica mea super me quia cecidi. Consurgam. Cum sedero in tenebris Dominus lux mea est.
Numérotation du verset Mi. 7,9 
Iram Domini portabo quoniam peccavi ei donec iudicet causam meam et faciet1 iudicium meum. Et deducet2 me in lucem. Videbo in iustitiam eius.
1 faciet] –ciat Weber
2 Et deducet] Educet Weber
Numérotation du verset Mi. 7,10 
Et aspiciet inimica mea et operietur confusione que dicit ad me : Ubi est Dominus Deus tuus ? Oculi mei videbunt3 eam. Nunc erit in conculcationem ut lutum platearum.
3 videbunt] + in Weber
Numérotation du verset Mi. 7,11 
Dies ut edificentur macerie tue, in die illa longe fiet lex.
Numérotation du verset Mi. 7,12 
In die illa et usque ad te veniet Assur et usque ad civitates munitas et a civitatibus munitis usque ad flumen et ad mare de mari et ad montem de monte.
Numérotation du verset Mi. 7,13 
Et terra erit4 in desolatione5 propter habitatores suos et propter fructum cogitationum eorum.
4 t. e.] inv. Weber
5 desolatione] –nem Weber
Numérotation du verset Mi. 7,14 
Pasce
gregem hereditatis tue
habitantes
solos
in saltu.
In medio Carmeli
pascentur
Basan et Galaad
iuxta dies antiquos
Numérotation du verset Mi. 7,15 
secundum dies egressionis tue
de terra Egypti.
Ostendam
ei
mirabilia.
Numérotation du verset Mi. 7,16 
Videbunt
gentes et confundentur super omni fortitudine sua ponent manus
super os ;
aures eorum
surde erunt.
Numérotation du verset Mi. 7,17 
Lingent pulverem sicut serpentes6. Velut reptilia terre perturbabuntur7 de edibus suis. Dominum Deum nostrum desiderabunt et timebunt te.
6 serpentes] serpens Weber
7 perturbabuntur] proturbabuntur Weber
Numérotation du verset Mi. 7,18 
Quis Deus similis tui qui aufers iniquitatem et transis peccatum reliquiarum hereditatis tue ? Non immittet ultra furorem suum quoniam volens misericordiam est.
Numérotation du verset Mi. 7,19 
Revertetur et miserebitur nostri.
Deponet iniquitates nostras
et proiciet in profundum maris
omnia peccata nostra.
Numérotation du verset Mi. 7,20 
Dabis
veritatem Iacob,
misericordiam Abraham que iurasti patribus nostris a diebus antiquis8.
8 antiquis] + Explicit Micha propheta Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Mi. 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=45&chapitre=45_7)

Notes :