Hugo de Sancto Caro

<59.3727> In Postilla super Epistolas Pauli prologus

Numérotation du verset ProlPaul. Prol.3727,1 
prol.| {7.2vb} Beniamin lupus rapax mane comedet predam et vespere dividet spolia. (Gn. 49.d.) Paulus significatur per Beniamin propter septem rationes.
- Primo quia de eius tribu fuit : Phil. 3.a. Circumcisus octavo die de genere Israel, de tribu Beniamin.
- Secundo propter nominis interpretationem, et mutationem : factus est enim de filio sinistre filius dextre, et de Saulo Paulus Act. 9.
- Tertio propter modum nascendi, quia dum nasceretur, periit mater eius ; et in conversione Pauli periit Synagoga, mater eius spiritualis.
- Quarto propter angariam nativitatis, quia uterque natus est abortivus. 1Cor. 15.b. Tamquam abortivo visus est et mihi.
- Quinto propter formam actionis, quia sicut in sacco Beniamin inventus est scyphus argenteus Ioseph ; ita in persona Pauli inventa est sapientia et eloquentia multa nimis. Unde 2Cor. 4.b. Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus.
- Sexto propter Prophetiam, quia quod Prophetatum est de Beniamin, Beniamin lupus rapax, etc. beato Paulo convenit, quia in mane iuventutis sue Sanctos persecutus est, sed in vespere conversionis sue ad Dominum, spolia a Diabolo erepta divisit per diversa officia.
- Septimo propter modum apparendi, quia Ioseph apparuit Beniamin tamquam iratus ; ita Christus Paulo Act. 9.a. quando eum excecavit et in terram prostravit.
Numérotation du verset ProlPaul. Prol.3727,2 
prol.| De isto lupo dicitur Is. 40.b. Habitabit lupus cum agno. Glossa id est Paulus cum Anania. Lupus enim fuit propter rapacitatem. Rapuit enim predam Dei de ore Diaboli.
Numérotation du verset ProlPaul. Prol.3727,3 
prol.| Fuit autem non solum lupus, sed et leo. De quo Prv. ult d. Leo fortissimus animalium, ad nullius pavebit occursum. Paulus enim neminem expavit. Rm. 8.g. Certus sum enim quod neque mors, neque vita, neque Angeli, etc. De hoc leone dicitur Iud. 14.c. De comedente exivit cibus, et de forti egressa est dulcedo, et non poterunt per tres dies propositionem solvere. Comedens est Paulus, qui sub Gamaliele Legem sibi incorporavit, et Evangelium non ab hominibus, sed a Deo didicit, Gal. 1.a. Vel comedens, quia quasi maxilla filios incorporavit Ecclesie : Gal. 4.c. Filioli mei quos iterum parturio donec formetur Christus in vobis. De hoc comedente exivit cibus sancte predicationis. 1Cor. 2.b. Sapientiam loquimur inter perfectos, et non solum cibus, sed et potus. 1Cor. 2.a. Lac potum dedi vobis, non escam. Fortis fuit ad portandum onera Ecclesie. Act. 9.c. Vas electionis mihi est iste ut portet, etc. Non solum fortis fuit iste leo, sed et audax ad persequendum pseudoapostolos. 2Cor. 11.e. In quo quis audet, audeo et ego. De hoc forti egressa est dulcedo, quia mel et lac sub lingua eius, Ct. 4.c. et Ps. 80. De petra melle saturavit eos, id est Gentes, et Dt. 32.b. Ut sugeret mel de petra, oleumque de saxo durissimo. De forti ergo egressa est dulcedo, id est de Paulo doctrina istius libri.
Numérotation du verset ProlPaul. Prol.3727,4 
prol.| Per dulcedinem ergo mellis intelligitur causa suscepti operis : que triplex est secundum triplicem effectum mellis : quippe quod amaritudinem reprimit, a putrefactione custodit, et mundificat. Et Apostolus ad hoc scribit Epistolas, ut virtute fidei declarata, onera Legis et distinctionem evacuet, et fulgura Prophetarum, id est comminationes in pluviam vertat promissionum Evangelicarum, et a pravitate heretice doctrine nos custodiat, et ut solvendo questiones corda fidelium a multis scrupulis errorum evacuet.
Numérotation du verset ProlPaul. Prol.3727,5 
prol.| Modus agendi est talis, ut in omnibus Epistolis falsa removeat, et veritatem commendet. Per hoc quod non potuerunt solvere per tres dies expositionem, notatur difficultas huius libri, in quo excitatur attentio. Tante enim difficultatis est quod signacula, id est difficultates et obscuritates eius non poterant aperiri per tres dies, id est nec per cognitionem naturalem, nec per acquisitam, id est per artem, nec per datam, id est per gratie illuminationem. De hac triplici cognitione habetur Prv. 22.c. Ecce descripsi eam tripliciter. Non igitur restat nisi ut apud Samsonem lacrimas fundamus ; ut diligenter studeamus, ut aremus in vitula eius, ut habeamus expositionem huius libri.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (ProlPaul. In Postilla super Epistolas Pauli prologus), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=59&chapitre=59_Prol.3727)

Notes :