Hugo de Sancto Caro

<59.6654> Magne Glossature prologi in epistolas Pauli expositio

marg.| {7.3ra} Principia rerum etc.  ] Preponitur autem huic libro prologus ex verbis Augustini, Hieronymi, Origenis, Haimonis, Ambrosii collectus. Et notandum secundum Corboliensem quod in prima parte proemii aperitur causa compositionis. In secunda, causa frequentationis. In tertia, ratio numeri epistolarum. In quarta ratio ordinis, quia non ordinantur sicut fuerunt composite una post aliam. In quinta, materia generalis. In sexta materia specialis, scilicet, huius epistole prime, et ubi fuerit scripta et unde fuerit missa et quibus et qualiter fuerit scripta et quis modus est et ordo tractandi. Primo ergo consideranda est causa huius operis in proemio. Verba Magistri.
marg.| {a} Principia] id est cause.
marg.| {b} Requirenda] quare sint : quia scire est causam rei nosse.
marg.| {c} Tunc enim demum] id est habita notitia principiorum quoniam sunt.
marg.| {d} Facilius poterit cause ratio] id est causa rationabilis quare, scilicet sic sunt. Sed hec expositio videtur esse littere extorsio, et precipue quoniam principium, et causa idem sunt.
marg.| Unde {a} Principia rerum] id est cause que sunt de esse, scilicet materia, et forma.
marg.| {e} Cause ratio] id est causa finalis, que radicat materiam, et formam. Secundum Corboliensem.
marg.| {a} Principia rerum] id est cause.
marg.| {e} Cause ratio] id est utrum sit illa causa rationabilis.
marg.| {f} Declarari] utrum sit rationabilis causa, vel non.
marg.| {g} Si eius origo] id est si qualiter sit composita, discatur : quasi dicat Scito quare aliquid sit compositum, statim scitur quare sic sit compositum.
marg.| {h} Si ergo] Verba sunt Ambrosii, vel forte postea incipiunt, ibi   [Sciendum igitur] etc.
marg.| {i} Modum et rationem] id est rationabilem modum : vel modum quoad speciem : rationem quoad finem.
marg.| {k} Sciendum igitur] etc. Ecce causa susceptionis operis et origo, ut modificet Legem et Prophetas, et Evangelium.
marg.| {l} Culture divine mandata] id est precepta moralia. Vel, idest precepta de credendo, sperando, et diligendo Deum quia, ut dicit Augustinus principio Enchiridii. Hec enim maxime, id est fides, spes, caritas, imo vero sola in religione sequenda sunt, et prius supra dicit, Diximus colendum Deum sed fide, spe, et caritate.
marg.| {m} Rediviva populi peccata] id est iterum, et iterum nascentia.
marg.| {n} Compesceret] Rm. 5.d. Lex subintravit, ut abundaret delictum. Ergo non compescuit, sed potius irritavit concupiscentiam. Item Rm. 7.b. Occasione accepta per Legem revixit peccatum. Solutio : Lex intentione Legislatoris compescuit, sed occasione irritavit concupiscentiam.
marg.| {o} Atque eumdem populum] etc. id est iteratis promissionibus. In hoc quod dicit pluraliter   [repromissionibus] et singulariter   [denuntiatione] innuit quod frequentius in sermonibus blandiendum est quam terrendum. Unde Lc. 6.f. Eiice primum trabem, etc. ibi Glossa Raro et non nisi ex magna necessitate obiurgationes sunt admiscende. Sed contra 2Tim. 4.a. Argue, increpa, obsecra. Ibi ponuntur duo ad terrorem ; unum tantum ad promissionem. Item Ier. 1.b. Ut evellas, et destruas, { 3rb } et disperdas, et dissipes, et edifices, et plantes. Ibi ponuntur quatuor ad terrorem ; duo ad promissionem.
Solutio : huius est illud 2Tim. 2.d. Servum Dei non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes : et hoc secundum diversas personas. Perfectis enim aut numquam aut raro litigandum est increpationibus, vel comminationibus. Quod autem dicit Glossa Lc. 6. Ibi obiurgatio dicitur correctio cum clamore et quadam indignatione. Et ad illud Ier. 1. dicendum quod non mittebatur ad perfectos, sed ad quasi obstinatos, ad quos oportet plus uti comminationibus quam promissionibus.
marg.| [Bonorum repromissionibus] id est temporalium, ut dicit Postilla. Unde Is. 1.e. Si hec feceritis, bona terre comedetis, et per ea eterna desiderabitis. Unde Augustinus 4 de doctrina Christiana. Regno terreno veteres regnum celeste imaginabantur, et prenuntiabant.
Sed contra : Si Lex promittebat temporalia, propter terrena potest quis servire Deo. Sed tunc quero : Motus ille aut est caritatis, aut nature aut vitii, quia non sunt plura principia in nobis ? Sed non est caritatis, quia ipsa servit Deo propter se, et super omnia eum diligit. Nec est nature, quia natura non servit Deo, sed cuique. Ergo est vitii.
Solutio : . Potuerunt Deo servire ex caritate propter temporalia, ut ly (propter) non dicat finem in quo quiescatur, sed quo.
marg.| {p} Deo viventi] ad differentiam idolorum, et hominum mortuorum, quos homines colere solebant.
marg.| {q} Christiane religionis ordo] id est Christiana religio ordinata.
marg.| {r} Et perfecte sanctitatis] quoad consilia, de quibus Mt. 5.f. et 19.c.
marg.| {s} Futuras questiones excluderet] sicut dicitur 1Cor. 6.
marg.| {t} Hi sunt panni] Ier. 38.d. Ubi sic exponitur, Lacus vorago peccatorum ; funes precepta ; panni Sanctorum exempla. Gregorius Facta precedentium recolamus, et gravia non erunt, que sustinemus. Sed panni isti sunt veteres, quia Veterum : vel quia tamquam putrida a nobis proiecta, et ab usibus nostris separata sunt exempla Sanctorum. Sed hic alio modo introducitur.
marg.| {t} Hi sunt panni] scilicet Epistole Pauli.
marg.| {u} Funibus] preceptis legis, et Prophetarum et Evangelii.
marg.| {x} Triplici fune] Eccl. 4.c.
marg.| {y} De lacu ignorantie] proprie.
marg.| {z} Gratie] contra ignorantiam.
marg.| {a} Et veritatis] contra infidelitatem.
marg.| {b} Inter omnes vero epistolarum Scriptores] Secunda pars est causa frequentationis.
marg.| {c} In operis profunditate, quia hoc opus et ceteris prolixius et ad intelligendum difficilius est] 2Pt. 3.d.a In quibus sunt quedam difficilia intellectu, que indocti, et instabiles depravant. Sed nonne Canonica Ioannis, imo totum opus Ioannis difficilius est ? Ut videtur, difficilius est. Item super illud Mc. 3.c. Imposuit eis nomina Boanerges, dicit Glossa id est filius tonitrui, quorum unus intonans vocem theologam, quam prius nemo edere noverat, emisit : quam tanto pondere gravidam reliquit, ut si aliquanto plus intonare voluisset, nec ipse mundus capere potuisset. Item circa princip Ioannis in Glossa ille comparatur aquile volanti, quia volavit altius ceteris. Item ipsemet Apostolus dicit 2Cor. 4.a. Quia si opertum est Evangelium meum, in his, qui pereunt, opertum est, ergo aliis non est difficile.
a 2Pt. 3, 16.
marg.| Sed hoc solvitur tripliciter. Primo sicut in Postillis dicitur, quod Evangelium Ioannis profundius est quantum ad quedam capitula, sed Epistole Pauli profundiores quantum ad totam textus seriem. Secundum Corboliensem, sic, Hoc opus est profundius, et difficilius ad intelligendum ceteris Epistolis aliorum : unde concedit, quod Evangelium {7. 3va} Ioannis difficilius est. Tertio modo potest dici, quod duplex est difficultas : quedam rei ; alia sententie. Unde Augustinus in libro de doctrina Christiana. Quando involvitur res manifesta, in difficultate sententie suavior fit, sicut illud Ct. 4.a. Dentes tui sicut grex tonsarum, que ascenderunt, etc. Alia est difficultas sententie, sed non rei, quia res est manifesta. Difficultate ergo rei profundius est Evangelium Ioannis quam Epistole Pauli : sed Epistole difficultate sententie profundiores.
marg.| {a} Quia Paulus in lege] etc. aliis expeditior. Sed nonne et alii ? cum dicatur Lc. ult. g. Quod omnibus aperuit sensum, ut intelligerent Scripturas, et Mt. 13.b. Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, etc. .
marg.| Solutio : , huius in principio, ad Hebreos. Quia etsi omnes habuerunt revelationem : tamen Paulus cum hoc erat exercitatus in Lege, et Prophetis ; et ideo magis expeditus erat in docendo. Sicut patet in duobus, quorum unus semper fuit in gratia, et exercitatus in bonis operibus ; alius semper in peccatis, sed datur ei equalis gratia : constat, quod ille expeditior est ad opera virtutum, qui exercitatus est in eis.
marg.| {b} Basis] Ex. 26.d. et 3Rg. 7.d. Fundamentum sub edificio predicationis sue, ut auctoritate Veteris Testam. suam muniret doctrinam, sicut in tabernaculo basis supponebatur columne.
marg.| {c} Contra superbos] etc. Contra Manicheos maxime, dicentes quod bonis operibus potest quis sibi primam gratiam mereri. Contra quos Phil. 2.b. Deus operatur in nobis velle, etc.
marg.| {d} Fortiter] per constantiam.
marg.| {e} Prudenter] per rationes.
marg.| {f} Acriter] per comminationes.
marg.| {g} Dimicavit] 1Cor. 15.d. Si ego contra bestias Ephesi pugnavi.
marg.| {h} Pro quo summo] id est valde magno : ne videatur maiori dignus quam Diabolus.
marg.| {i} Pro maledictione] Non notat causam, sed commutationem   [pro] id est loco maledictionis.
marg.| {k} Pro damnatione] 1Tim. 1.c.
marg.| {l} Audimus David] 2Rg. 12.c.
marg.| {m} Prophetie recuperasse spiritum] Unde dicit Ps. 50. Redde mihi letitiam salutaris tui, etc. Sed secundum hoc videtur, quod sicut cetera bona per penitentiam recuperantur, ita prophetia et donum faciendi miracula. Solutio : Per penitentiam, non merito condigni, sed congrui.
marg.| {n} Persecutorem] Act. 9.a.
marg.| {o} Plus ceteris frequentantur] Eadem ratione et libri Salomonis debent frequentari cum multum peccaverit et postea penituerit. Solutio : De penitentia eius videntur contradicere Sancti : ut habetur in Glossa super Ez. 24.b. Fili hominis, pone cor tuum, etc. et Mt. 3. et in Ecclesiaste in principiob. Ibi dicunt Glosse quod penituit. Sed contra 3Rg. 22.f. ibi : Verumtamen Excelsa non abstulit. Glossa Ostenditur Salomon numquam perfecte penituisse. Solutio : Non est certa Ecclesia de eius penitentia, et ideo non ita frequentantur.
b Qo. 1.
marg.| {p} Sciendum vero est] etc. Tertia pars, ubi ostenditur ratio numeri.
marg.| {q} Decem ad Ecclesias] ad Romanos unam ; ad Corinthios duas ; ad Galatas unam ; ad Ephesios unam ; ad Phillipenses unam ; ad {7. 3vb} Colossenses unam ; ad Thessalonicenses duas ; ad Hebreos unam.
marg.| {r} Quatuor ad personas] Ad Timotheum duas ; ad Titum unam, et ad Philemonem unam.
marg.| {s} Summa contineri] Quod autem plusquam quatuordecim scripsit, testatur in fin. ad Col. his verbis, Facite ut in Laodicensium Ecclesia legatur : et eam que Laodicensium est, vos legatis. Unde Gregorius in Moralibus decimo quinto libro Paulus Apostolus quamvis quindecim epistolas scripsit, sancta tamen Ecclesia non amplius quam quatuordecim tenet, ut ex ipsarum epistolarum numero ostenderet, quod Doctor egregius Legis et Evangelii secreta rimasset.
marg.| {u} Emulorum] id est Iudeorum. Secunda causa est, quia quidam imponebant ei, quod erat contrarius Legi, quia predicabat cessationem ceremonialium. Unde lege sic :
marg.| {t} Atque] ideo, supple, scripsit :
marg.| {x} Ut calumniam] id est falsi criminis impositionem.
marg.| {y} Eumque] vel eumdem.
marg.| {z} Quos] Iudeos.
marg.| {a} Decem] epistolas.
marg.| {b} Ad Ecclesias] septem.   [Decem] ut honoraret Iudeos, quia denarius pertinet ad Decalogum quem ipsi servabant.
marg.| {c} Et sicut Moyses] etc. Ad idem est illud Io. 1.b. Lex per Moysen data est. Item Gal. 3.c. Lex ordinata per Angelos in manu mediatoris. Glossa Per Moysen, et alios Ministros Dei. Sed contra. Dt. 4.b. Ostendit Dominus vobis pactum, id est Legem : non dicit, Ego, et quidam libri ibi habent Interlin. Dominus non Moyses, sed pro nihilo, quia ly (Dominus) est in textu. Item Ex. 20.c. cum data est Lex, dicunt, Loquere tu nobis, non loquatur nobis Dominus ne forte moriamur. Hoc dicunt post dationem Legis, id est Decalogi. Ex quo relinquitur, quod Dominus dedit Legem. Item Dt. 10.a. Scripsit in tabulis iuxta illud quod prius scripserat. Ubi movet Augustinum questionem de his que dicit Dominus Moysi Ex. 34.d. Scribe tibi verba hec. Et videtur sibi contradicere Dominus eo quod videtur alibi dicere, quod Moyses scripserat decem mandata : alibi quod imo Dominus proprio digito. Item alibi videtur quod Moyses fecerit duas tabulas ; alibi quod Dominus ei dederat eas. Et solvit, quoniam quasdam fecit Dominus, et illas dedit Moysi, quas fregit ipse Moyses in descensu montis, sed postea fecit alias Moyses ; sed in utrisque scripsit Dominus decem mandata. Unde quod hic dicitur quod Moyses dedit Legem, intelligitur quantum ad legalia, et iudicia que dedit Moyses, Ex. 20. Vel dedit id est explanavit. Vel dedit ministerio quod accepit, ut daret.
marg.| {d} Ideo etiam] Hec tertia ratio videtur esse eadem cum prima. Sed dicendum quod aliud est ostendere quod Lex et Evangelium conveniunt, sicut in hac tertia ratione dicitur et aliud quod in hoc opere utriusque Testamenti continetur summa, cum interim posset liber iste continere contraria sibi invicem quantum ad convenientiam.
marg.| {e} In duabus] que significabant duo Testamenta, et eorum coniunctio eorum concordiam.
marg.| {f} Ostendit] Ex. 24.e. et 31.d.
marg.| {g} Monas quoque] Monas quandoque est feminini generis et idem est Grece quod unitas Latine ; et secundum hoc nomen est essentiale, secundum quod dicitur in hymno «Gloriam trine Monadi canamus ». Et quandoque est {7. 4ra} masculini generis : et tunc supponit personam, et est idem, quod unus. Substantivum tamen invenitur personaliter sumptum, et feminini generis ; et ita sumit Mercurius, cuius sententia ponitur in libro Augustini contra quinque hereses, Monas monadem genuit, et in se suum reflexit ardorem, id est Spiritum sanctum. Sed dicitur, quod ibi sumitur improprie femininum pro masculino. Unde idem est, ac Unus unum genuit. Et simile dicit Augustinus in septimo libro de Trinitate, secundo capitulo : Pater et filius simul una sapientia, quia una essentia : et sigillatim sapientia de sapientia, sicut essentia de essentia : ergo essentia generat essentiam. Et dicitur, quod ibi sumitur essentia pro ente, ut sit sensus, id est ens de ente. Similiter et in illo Mercurii.
marg.| {a} In cena] Io. 13.
marg.| {c} Celebrans] id est comedens.
marg.| {b} Pascha] id est agnum Paschalem. Mt. 26.b.
marg.| {d} Figuravit] id est manifestavit.
marg.| {e} Ibi] id est in cena.
marg.| {f} Lapis reprobus] id est Christus significatus per lapidem reprobatum a Iudeis.
marg.| {g} Quem gessit] per fidem utriusque populi.
marg.| {h} Angulus] id est Ecclesia que continet in se duos parietes, Eph. 2.c.
marg.| {i} Mira] quando panem in corpus transsubstantiavit.
marg.| {k} Panem supercelestem] id est corpus suum, et est sumptum Mt. 6.b.
marg.| {l} Finiens Vetus] Ergo in cena finivit Vetus ; et ita ex tunc non debuerunt observari legalia. Contra. Nondum erat dictum illud Io. 19.f. Consummatum est. Solutio habetur Gal. 2. ubi sunt hec verba, que hic sunt.
marg.| {m} Solennis] propter iuge sacrificium, quia istud fiebat in maxima solemnitate, ut Phase.
marg.| {n} Erat] Ex. 19.c.
marg.| {o} Qui Nove Legis] id est cuius panis species est.
marg.| {p} Forma sacramenti Nove Legis] id est corporis Christi quod est sacramentum unitatis Ecclesie. Vel sic   [Panem] id est corporis Christi   [qui est forma sacramenti] intransitiva constructio, id est forma, que est sacramentum   [Nove Legis] id est unitatis Ecclesie.
marg.| {q} Rota in medio rote] Ez. 1.d. Novum est in Veteri per prefigurationem ; Vetus est in Novo per explanationem et figurarum impletionem ; utrumque in utroque per veritatis identitatem.
marg.| {r} Unde] id est per hoc mysterium apparet, quod non sunt tantum tredecim Epistole, imo quatuordecim.
marg.| {s} Non prescribitur] contra consuetudinem eius, ut patet in aliis eius Epistolis, quibus premittebat salutationem.
marg.| {t} Nec Barnabe] Sed non videtur sufficere hec ratio : quia secundum hoc Epistola Ioannis non est Ioannis, quia non {7. 4rb} premittebat salutationem aliquam in ea : et preterea poterat esse consuetudo Barnabe et alicuius alterius, quod non promittebant salutationem : et ita non sequitur,   [Ergo nec Barnabe] etc. Et dicendum quod ratio ista probabilis est, non necessaria.
marg.| {u} Quia diligentius] id est splendidiore stylo. Sed quid est quod dicit Apostolum plus valere in lingua sua, cum omnes Apostoli habuerint notitiam omnium linguarum ? Solutio. Plus valere ad redarguendum malos, et promovendum bonos : quia quilibet melius cognoscit vitia, et mores patrie sue, quam aliene ; ipse autem scribit arguendo, et obsecrando.
marg.| {x} Cum naturale sit unicuique plus valere] ad loquendum expeditius : sicut expeditius se habet ad opera virtutis magis exercitatus in eis, quam cui de novo data est gratia.
marg.| {y} Quocirca] id est ideo.
marg.| {z} De legis] Legem appellat ceremonias. Et expone.
marg.| {a} Atque] pro   [et] Vel per Legem iudicia ; per ceremonias ritum sacrificiorum.
marg.| {b} Subticuit] in Epist. ad Hebreos.
marg.| {c} Prescripti nominis] id est ante scripti. Contra. Nonne bene sciebant esse Pauli ? Ergo sive prescriberetur nomen, sive non, non legerent eam. Solutio. Ipsum nomen plus exasperasset eos : vel, aliqui nesciebant esse Pauli.
marg.| {d} De ordine] etc. Quarta pars de causa ordinis.
marg.| {e} Epistolam enim que ad Corinthios] Exilis videtur hec ratio Origenis quia potuit de Corintho scripsisse Romanis antequam scriberet Corinthiis : sed ponit Origenes, quod prius scripsit Corinthiis, quam veniret ad eos. Sed validior ratio potest sumi ex hoc, quod Apostolus (sicut habetur in fine 1Cor. 16.a.) monet Corinthios ad faciendum collectas pro Sanctis, qui erant in Ierusalem : et in fin. huius Epistole 15. dicit se deferre eas iam factas. Ex quo aperte sequitur, quod Apostolus prius scripsit primam ad Corinthios quam istam.
marg.| {f} Quod dicit, Commendo vobis] inf. 16.a.
marg.| {g} De quo scribens] 1Cor. 1.
marg.| {h} Hec ergo Epistola] Hec est prima causa, scilicet quare preponatur hec Epistola aliis Epistolis, nempe difficultas Epistole ; secunda, dignitas Romanorum ; tertia, quia hec Epistola est contra opinionem Manicheorum.
marg.| {i} Difficilior] Ergo difficilior est quam illa ad Hebreos. Sed nonne loquitur ibi de eternitate, et Trinitate, et unitate, sicut in princ. patet ? Qui cum sit splendor, etc. Sed dicendum (sicut ante dictum est) quia ista difficilior est profunditate sententie ; illa difficilior est rei profunditate.
marg.| {k} Perfectior] Sed hoc non est, nisi quia est profundior : ergo secundum hoc beatus Hilarius perfectior fuit quam beatus Martinus. Sed dicendum est quod anima habet duplicem perfectionem, {7. 4va} scilicet in scientia, et virtute : sed perfectio scientie non est perfectio nisi secundum quid, unde ab ea non dicitur quis perfectus proprie : hic autem fit mentio de perfectione scientie.
marg.| {a} Universis Gentibus] intellige pro maxima parte, non quod omnibus : quia ultra Caucasum montem fama Romanorum non venerat.
marg.| {b} Privata] quantum ad privilegia.
marg.| {c} Eorumque fama] 1Mcc. 8.a.
marg.| {d} Ab Athenis] Ponit hic contrarietatem Haimonis et Origenis de loco, in quo scripsit Apostolus hanc Epistolam. Quidam dicunt quod partem Epistole scripsit de Corintho.
marg.| {e} Romanis] Dicitur in Evangelio Nazareorum quod audientes famam de Christi predicatione et miraculis, miserunt nuntium ad eum, et impediti aliis negotiis, quando venit Ierosolymis, audierunt quod crucifixus iam erat ; et audiens multa mala de Pilato adduxit eum Romam ; et tunc venerunt illi Iudei, qui Romanos in fide instruxerunt, sicut ab Apostolis didicerunt : et hoc est quod hic tangitur.
marg.| {f} Clavibus] Mt. 16.c.
marg.| {g} Ianuam aperuit] Ergo eis primo predicavit ; non ergo Iudei. Solutio. Aperuit, quia potestatem ligandi et solvendi habebat, quod illi non.
marg.| {h} Non quod minus] Ergo superflue venit. Solutio. Non minus quantum erat ex parte docentis, sed minus quantum erat ex parte ipsorum : quia non tenuerant perfecte doctrinam fidei.
marg.| {i} Item dicimus] Ecce solvit ad aliud, ubi scilicet scripsit Epistolam hanc.
marg.| {k} Vel potius ideo prima ponitur, quia primum gradum] etc. Tertia causa quare hec Epistola ponitur prima.
marg.| {l} Radicem, sicut scriptum est, Initium omnis peccati superbia] Tb. 4.c. Eccles. 10.b. Sed contra. 1Tim. 6.b. Radix omnium malorum cupiditas. Ad hoc autem solvitur, quia superbia ideo dicitur initium omnis peccati, quia primum peccatum Diaboli fuit superbia, a quo occasionem et ortum habuit omne aliud peccatum. Alii dicunt quod intelligitur de generibus singulorum, et non de singulis peccatis : id est non est aliquod genus peccati quod non oriatur aliquando ex superbia.
marg.| Sed contra hanc ultimam solutionem obiicitur, quod super {7. 4vb} illud Eccles. 10.b. Initium omnis peccati, etc. dicit Glossa : Gulosi, intemperati, ebriosi, luxuriosi, etc. et huiusmodi que cupiditas facit, sine superbia esse non possunt.
marg.| Et sequitur, Que (scilicet cupiditas, et superbia) non duo mala, sed unum, a qua omnia mala trahunt initium. Ergo ex utroque est quodlibet peccatum.
marg.| Solutio. Superbia quandoque large sumitur, quandoque stricte. Prout stricte sumitur, dicitur amor proprie excellentie ; et tunc non est causa, vel initium omnis peccati nisi per occasionem : vel si de generibus singulorum verum est. Et similiter cupiditas aliquando stricte sumitur pro philargyria ; et eo modo verum non est, quod est radix omnium malorum.
marg.| Vel large sumitur utrumque secundum quod dicit Augustinus in Decimo libro de Trinitate, quod peccatum est aversio ab incommutabili bono, et conversio ad bonum commutabile. Primum est superbia large ; secundum cupiditas. Sic omne peccatum est causaliter ex superbia, et ex cupiditate : que prout sic sumuntur non sunt diverse in essentia (sicut dicit Glossa) sed ratione tantum : sicut aversio illa, et conversio unum sunt essentialiter.
marg.| {m} Natione celestis] quia primo orta est in Angelis.
marg.| {n} Romani de Iudeis] Act. 2.b. Et advene Romani, cohabitatione scilicet tantum.
marg.| {o} Et fidem Evangelii] id est quam docet Evangelium.
marg.| {p} Genere Abrahe] Mt. 3.b. Io. 8.d. Semen Abrahe sumus.
marg.| {q} Facta fuit promissio] Gn. 15. et 22. scilicet de Christo nascituro ex eo.
marg.| {r} Peculiaris] id est specialis ; et dicitur a peculio, quod est possessio empta de pecudibus ; sive proventus pecudum, aliter dicitur res data uxori in dotem, quam multum zelat uxor : et ideo quia Dominus similiter zelabat Iudeos, dicitur populus peculiaris Domini, et est sumptum a Dt. 14.a. Ut sit eius populus peculiaris, et Ex. 19.a. Eritis mihi in peculium de omnibus Gentibus.
marg.| {s} Nos de Egypto] Ex. 12.f.
marg.| {t} Mare rubrum] Ex. 14.g.
marg.| {u} Manna] Ex. 16.d.
marg.| {x} De petra] Ex. 17.b.
marg.| {7. 5ra}
marg.| {a} Non sum missus] Mt. 15.c. Sed contra Gn. 49.b. Ipse erit expectatio Gentium. Glossa Non tantum Iudeorum. Solutio. Missus fuit ad Iudeos specialiter et personaliter ; ad Gentes autem per Apostolos pervenit notitia eius. Unde Mc. ult. d. Predicate Evangelium omni creature.
marg.| {b} Tanto vos deteriores] Unde Gregorius Non est tanti gaudii excelsa tenuisse, quanti meroris est de excelsis cecidisse.
marg.| {c} Ante idola saltastis] Ex. 32.b. Sed contra. Ibi dicitur, Fecit, ex eis vitulum conflatilem : et ita idolum, et non idola.
marg.| Item sup. illud quod ibi dicitur, Isti sunt Dii tui Israel : dicit Glossa Pluraliter, cum unus vitulus tantum factus sit ad similitudinem bovis, scilicet Apis, quem in Egypto colunt. Solutio. Pluraliter dicitur hic, quia ipsi Iudei pluraliter dixerunt. Isti, sunt dii tui Israel. Quare autem sic dixerunt, habetur ibidem in Glossa Quia qui idola colit, pluribus vitiis se subdit. Et iterum, Quia nutriti fuerunt in Egypto inter idololatras, qui plura idola colebant ; et ideo consueti erant quodlibet idolum nominare et invocare pluraliter.
marg.| {d} Que et] illi Iudei   [propriis manibus] Contra Ex. 32.a. Fecit Aaron ex eis.
marg.| {e} Laudes] Ex. 15.a.
marg.| {f} Celitus datum] Ex. 16.d. Nm. 11.b.
marg.| {g} Fastidistis] Nm. 11.b.
marg.| {h} In iram] Ira Dei dicitur vindicta eius in malos.
marg.| {i} Idola non coluissemus] cuius signum est facilitas credendi.
marg.| {k} Si qua talium gloria est] scilicet de generis nobilitate : quasi dicat. Nobilitas sola est animi, que moribus ornat, et Hieronymus Mundanam nobilitatem non nature prestitit equitas, sed ambitio cupiditatis.
marg.| Sed videtur quod proficiat quandoque esse de bonis parentibus : quia dicit Dominus Ex. 20.a. Ego sum Deus zelotes, etc. Filii ergo puniuntur propter malos parentes : ergo prodest habuisse bonos parentes. Ad idem illud Ex. 32.c. Recordare Domine Abraham, Isaac, et Iacob, etc. Solutio. Intelligendum est quod hic dicitur de nobilitate sanguinis, que revera nihil prodest malis filiis : sed nobilitas animorum quandoque prodest, sicut obiectio est.
marg.| {l} Apostolus se medium] per epistolam.
marg.| {m} Concionator] qui discordantes ad concordiam revocat.
marg.| {n} Nullos illorum] hoc proprie est contra iactantiam Iudeorum.
marg.| {7. 5rb} {o} Suis meritis esse salvatos] Ergo nullus meretur salvari : quod verum est de salute gratie, que nihil aliud est quam iustitia, quam (ut constat) nullus sibi meretur : sed et salus glorie, et hanc meretur quis operibus ex caritate factis.
marg.| {p} Sub peccato] inf. 3.d. Omnes quidem peccaverunt, et egent gloria Dei.
marg.| {q} Pro altercatione] dirimenda.
marg.| {r} Gratiam fidei] idest fidem ; que est gratia et doctrina Evangelii, que gratis data est eis.
marg.| {s} Quam propterea] Glossa 1. Quia gratis datur. inf. 11.a.
marg.| {u} Non quasi debitum] Sed contra Io. 1.b. Dabit gratiam pro gratia, id est vitam eternam, et hanc contingit mereri, ergo gratia meretur. Item infr. 6.d. Gratia Dei vita eterna. Et sumitur nominative ly (gratia.) Item qua ratione dicis, quod potest aliquis mereri vitam eternam ? Non videtur nisi quia conventionem nobiscum Dominus fecit. Mt. 20.a. De denario diurno, id est vita eterna, si laboremus in vinea sua : sed Dominus fecit nobiscum conventionem de gratia danda similiter, si faciamus quod in nobis est. Unde dicit Apc. 3.d. Ego sto ad ostium et pulso ; si quis aperuerit mihi, (quod est facere, quod est in se) intrabo et cenabo (quod est gratiam dare.) Ergo eadem ratione meretur quis gratiam qua gloriam. Solutio. Hoc nomen   gratia quandoque large sumitur ; quandoque stricte. Stricte secundum quod dicitur gratis data ; et secundum hoc privat meritum precedens. Large sumitur, quando dicitur gratia gratum faciens, vel gratis faciens operari : vel quia id ex quo est, gratis fuit datum ; sic autem dicitur vita eterna.
marg.| Solutio : ad illud : Ego sto ad ostium et pulso , etc. dicendum quod hoc non est conventio, sed predictio.
marg.| {t} Et gratiam vocari ostendit] infr. 11.a.
marg.| {x} Generalis omnium] Sexta pars.
marg.| {y} Doctrina Evangelii] quam Paulus hic explicat,   [In singulis] Epistolis.
marg.| {z} Romanorum vitia] de quibus exstirpandis.
marg.| {a} Gratie Dei dona] de quibus acquirendis. De his est et tota Theologia propter beatitudinem : et ideo una scientia, una ars, ab unitate subiecti et finis. Io. 20.g. Hec autem scripta sunt ut credatis, etc.
marg.| {b} Sub manu gratie humiliare] id est sub Deo per opus gratie. 1Pt. ult. b. Humiliamini sub potenti manu Dei.
marg.| {c} Commendat enim personam] ibi   [Paulus Apostolus servus]
marg.| {7. 5va}
marg.| {a} Negotium] ibi   [Segregatus in Evangelium]
marg.| {b} Auctorem] scilicet Christum, ibi   [Qui factus est] etc.
marg.| {c} Utriusque partis] id est Iudeorum et Gentilium altercantium.
marg.| {d} Ostendit iustitiam] quoad gratiam.
marg.| {e} Et salutem] quoad gloriam.
marg.| {f} Utrique] sine personarum acceptione.
marg.| {g} Ut a Lege] id est ab observantia legalium.
marg.| Explicit expositio Prologi Doctorum in Epistolas Beati Pauli.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (ProlPaul. Magne Glossature prologi in epistolas Pauli expositio), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=59&chapitre=59_Prol.6654)

Notes :