Hugo de Sancto Caro

Capitulum 1

Numérotation du verset 2Pt. 1,1 

Simon
Petrus
servus
et apostolus
Iesu Christi
his qui coequalem nobiscum1
1 nobiscum] nobis Weber
sortiti sunt
fidem in iustitia Dei nostri
et salvatoris Iesu Christi,
Numérotation du verset 2Pt. 1,2 

gratia vobis
et pax impleatur2 in cognitionem3
2 impleatur] adimpleatur Weber |
3 cognitionem] cognitione Weber |
Dei4 nostri et salvatoris Iesu Christi5.
4 Dei] Domini Weber |
5 et… Christi] om. Weber |
Numérotation du verset 2Pt. 1,3 

Quomodo omnia
nobis
divine virtutis sue que ad vitam
et pietatem
donata sunt6,
6 sunt] est Weber
per cognitionem eius qui vocavit nos
propria gloria
et virtute
Numérotation du verset 2Pt. 1,4 

per quam7
7 quam] que Weber
maxima et pretiosa nobis promissa donavit,
ut per hoc8
8 hoc] hec Weber
efficiamini divine consortes nature,
fugientes eius que in mundo est concupiscentie corruptionem.
Numérotation du verset 2Pt. 1,5 

Vos autem curam omnem subinferentes, ministrate in fide vestra in virtute9,
9 in virtute] virtutem Weber
in virtute autem
scientiam,
Numérotation du verset 2Pt. 1,6 

in scientia autem abstinentiam
in abstinentia autem patientiam,
in patientia autem pietatem,
Numérotation du verset 2Pt. 1,7 

in pietate autem fraternitatis amorem10,
10 fraternitatis amorem] inv. Weber
in amore autem fraternitatis caritatem.
Numérotation du verset 2Pt. 1,8 

Hec enim si11 vobiscum12 assint et superent,
11 si] om. Weber |
12 vobiscum] inv. Weber |
non vacuos,
nec sine fructu
vos constituent in Domini nostri Iesu Christi cognitione.
Numérotation du verset 2Pt. 1,9 

cui enim
non presto sunt hec cecus est
et manu temptans,
oblivionem accipiens purgationis
veterum
suorum delictorum.
Numérotation du verset 2Pt. 1,10 

Quapropter, fratres,
magis satagite,
ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis,
hec enim facientes
non peccabitis
aliquando.
Numérotation du verset 2Pt. 1,11 

Sic enim
abundanter ministrabitur vobis introitus
Numérotation du verset 2Pt. 1,12 

Propter quod
incipiam
vos semper commonere de his,
et quidem scientes
et confirmatos
in presenti veritate.
Numérotation du verset 2Pt. 1,13 

Iustum autem arbitror quamdiu, sum in hoc tabernaculo
suscitare vos in commonitione,
Numérotation du verset 2Pt. 1,14 

certus quod velox est depositio tabernaculi mei.
Secundum quod et Dominus noster Iesus Christus significavit mihi.
Numérotation du verset 2Pt. 1,15 

Dabo autem operam
et frequenter habere vos
post obitum meum,
ut horum memoriam faciatis.
Numérotation du verset 2Pt. 1,16 

Non enim doctas fabulas secuti,
notam fecimus vobis Domini nostri Iesu Christi virtutem
et prescientiam13,
13 prescientiam Rusch cum Φ Ω] presentiam Weber cum LXX : παρουσίαν
sed speculatores
facti
illius magnitudinis.
Numérotation du verset 2Pt. 1,17 

Accipiens enim a Deo Patre
honorem
et gloriam
voce delapsa ad eum
huiuscemodi a magnifica gloria :
hic est Filius meus
dilectus in quo mihi complacui. Ipsum audite.14
14 Ipsum audite] om. Weber
Numérotation du verset 2Pt. 1,18 

Et hanc vocem nos audivimus
de celo allatam,
cum essemus cum ipso in monte sancto.
Numérotation du verset 2Pt. 1,19 

Et habemus firmiorem propheticum sermonem
cui attendentes benefacitis15
15 attendentes benefacitis] inv. Weber
quasi lucerne lucenti
in caliginoso loco,
donec dies illucescat et lucifer oriatur in cordibus vestris.
Numérotation du verset 2Pt. 1,20 

Hec16 primum intelligentes
16 Hec] hoc Weber
quod omnis prophetia Scripture propria interpretatione non fit.
Numérotation du verset 2Pt. 1,21 

Non enim voluntate humana
allata est aliquando prophetia, sed Spiritu sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines.

Capitulum 1

Numérotation du verset 2Pt. 1,1 
marg.| {7. 338rb} Simon Petrus] etc. Primitiva Ecclesia a duobus passa fuit : Primo a persecutoribus vel tyrannis. Secundo a falsis fratribus vel hereticis. Petrus igitur doctor Ecclesie et instructor. In prima Epistola munivit Ecclesiam contra persecutores vel tyrannos. Unde et in illa invitavit ad patientiam, in hac secunda munit Ecclesiam contra hereses, unde et invitat ad sapientiam. In persecutionibus enim necessaria est patientia ; sed contra hereticos necessaria est sapientia. He sunt due ale date mulieri, id est Ecclesie. Apc. 12.d. Et date sunt mulieri ale due aquile magne, ut volaret in desertum in locum suum, ubi alitur per tempus, et tempora, et dimidium temporis a facie serpentis. Dividitur autem hec Epistola in tres partes secundum quod continet tria cap. In prima hortatur et monet ad constantiam fidei ; et hoc in primo cap. In secunda ostendit quare debent esse constantes in fide, quia scilicet multi venient heretici qui eos avertent a fide nisi fuerint constantes, ibi :   [Fuerunt vero] etc. inf. 2.a. In tertia parte, ut ipsi constantiores sint, fortiores ad resistendum hereticis, iudicium futurum ostendit, et errorem hereticorum causamque deceptionis eorum aperit ; et ideo hanc Epistolam a se scriptam ostendit, ibi :   [Hanc ecce vobis carissimi] etc. infr. 3. Prima pars scilicet primum cap. dividitur in tres partes quia primo salutationem premittit : Secundo que sunt necessaria ad hoc, quod ipsi constantes in fide, ostendit, ibi :   [Gratia vobis] etc. secundum quosdam, vel secundum alios et melius, ibi :   [Quomodo omnia] etc. In tertia monet eos ad constantiam tum a parte sui, tum auctoritate Christi, ibi :   [Iustum autem arbitror] etc. Dicit ergo :
marg.| {z} Simon Petrus] Sed queritur hic quare in prima Epistola non apposuit hoc nomen Simon, sed tantum dixit Petrus ? Item quare non apposuit hoc nomen servus, hic autem apponit ? Solutio : In prima Epistola tantummodo posuit hoc nomen Petrus quia tunc invitabat eos ad patientiam : quasi diceret, ego firmus sum ad sustinendam persecutionem, et expertus ; et sic volo vos esse. Petrus enim interpretatur agnoscens : quasi diceret, experto credite. Nec posuit ibi nomen servitutis ad innuendum quod persecutiones non debent serviliter sustineri, quia dignitates sunt. Act. 5.g. Et illi ibant gaudentes a conspectu Concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati. In hac autem Epistola quia invitat ad sapientiam, premittit nomen humile scilicet Simon, et nomen dominii scilicet Petrus, ut per hoc notet quod in obedientia, et constantia fidei est firmiter permanendum. Dicit itaque   [Simon Petrus et Apostolus Iesu Christi] Commendatur autem persona scribentis ab obedientia cum dicit,   [Simon] quia interpretatur obediens : Item a stabilitate, et veritatis cognitione cum dicit,   [Petrus] Ab humilitate cum dicit,   [Servus] Ab auctoritate et dignitate cum dicit,   [Iesu Christi] qui est Deus rex noster ante secula, etc. ut dicit Ps. 73.
marg.| {a} His qui coequalem] Hoc dicit, quia omnes fideles unum sunt in fide, quod non erant proselyti cum Iudeis in lege. Gal. 3.d. Non est Iudeus, neque Grecus ; non est servus, neque liber ; non est masculus, neque femina : omnes enim vos unum estis in Christo.
marg.| {b} Nobiscum sortiti sunt fidem] id est divina electione adepti. Et dicit   [sortiti] quia sine personarum acceptione fidem receperunt ; sicut sors personam non accipit. Hic commendat eos quibus scribit, a fide quam receperant et opere exercebant. Sed queritur hic quare mutat personam ; quia prius singulariter, et in tertia persona locutus est dicens   [Simon] etc. modo loquitur pluraliter, et in secunda cum dicit,   [Nobiscum] Solutio iam patet, quia prius commendabat se a constantia, in qua erat unus et singularis : sed modo commendat illos a gratia fidei in qua ipse communis est {7. 338va} illis. Unde cum illis connumerat se dicens,   [Nobiscum] etc. Sortiti sunt dico.
marg.| {a} In iustitia Dei nostri, et Salvatoris Iesu Christi] Hec est iustitia quam Salvator noster in Evangelio ostendit, ut dicit Glossa Mt. 5.c. Nisi abundaverit iustitia vestra plusquam Scribarum et Phariseorum, non intrabitis in regnum celorum. (Iustitia Dei,) id est quam fecit Deus noster in nobisipsis. Unde hoc nomen iustitia, comparata ad genitivum, sumitur active ; comparata autem ad illos in quibus fit, formaliter. Secundum quosdam hic terminatur salutatio ; sed tunc oportet supplere sic ; his qui tales sunt, mittit salutem Simon Petrus, et illa secundum alios non terminatur hic ; et tunc suspensivum est totum a principio usque ad illud,   [Per quem] etc. et sub una periodo legitur, et sic continuatur : his scilicet qui predicti sunt, mittit Simon Petrus, etc. hanc salutem.
marg.| {b} Gratia vobis] etc. Gratia, ut sitis in fide constantes ne vacilletis tentati :   [Pax] ut sitis corde integri ne titubetis, per divisiones heresum pulsati.
marg.| {c} Adimpleatur] Utrumque impletur per operationem, sed adimpletur per longanimitatem, quando scilicet est perseverantia usque ad finem. Sed quare hic dicit,   [adimpleatur] cum in prima Epistola dixerit, multiplicetur. Solutio : Quia hic loquitur eis qui iam habent fidem, et non indigent, nisi ut confirmetur et adimpleatur : vel quia in prima Epistola loquebatur incipientibus secundum statum presentem, ubi multiplicatur gratia per fidem : in hac vero loquitur perfectionibus et pro statu futuro, ubi adimplebitur per speciem vel apertam visionem, sic solvit Glossa Adimpleatur dico.
marg.| {d} In cognitione Domini nostri Iesu Christi] id est ut cognoscatis Dominum nostrum Iesum Christum ; quia hec est vita eterna. Io. 17.a. Ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Iesum Christum.
marg.| {e} Quomodo omnia] etc. Secunda pars cap. in qua ostendit que sunt necessaria ad constantiam fidei. Quia duo : Primum est cognitio utilitatis fidei, de quo dicit.   [Quomodo] etc. Secundum est radicatio fidei per opera bona, de quo dicit, ibi :   [Vos autem curam] etc. Utilitas autem fidei est in tribus : quia per fidem Iesu Christi et eius cognitionem data sunt nobis bona per que vitam presentem possumus et bene regere, et bene ordinare. Unde dicit.   [Quomodo omnia] etc. Item per que vitam futuram possumus obtinere : Unde dicit,   [Per quem] etc. Item per que possumus huius mundi mala scilicet vitia vitare : Unde dicit,   [Fugientes] Dicit itaque :   [Quomodo] etc. non est ibi Periodus sed totum dependet a precedentibus.   [In cognitione] id est ut cognoscatis quomodo, id est quam plene, et perfecte.
marg.| {k} Donata sunt] nobis per gratiam eius.
marg.| {f} Omnia] scilicet dona non infirmitatis, sed.
marg.| {g} Divine virtutis sue] non modica, sed magna quia.
marg.| {h} Que ad vitam] in nobis, et pietatem ad proximum sunt scilicet sufficientia : vel   [vitam] in futuro obtinendam.
marg.| {i} Et pietatem] in presenti exercendam : Dona dico virtutis dedit, et hoc.   [Per cognitionem eius] scilicet Salvatoris.
marg.| {l} Qui vocavit nos] specialiter Apostol. Mt. 4.d. et Mc. 1.b.
marg.| {m} Propria gloria] sua scilicet non nostra, qui eramus idiote et simplices. 1Cor. 1.d. Infirma mundi elegit Deus.
marg.| {n} Et in virtute] id est miraculis que coram nobis fecit. Vel specialius.
marg.| {l} Nos] id est me et Iacobum et Ioannem in sua transfiguratione in monte Thabor : Mt. 17.a. Ubi eum vidimus in propria gloria, quando facies eius resplenduit sicut sol, et vestimenta eius sicut nix fuerunt alba : et virtute, quando Eliam et Moysen cum eo audierunt, et viderunt loquentes : Unde et Petrus stupefactus dixit ; faciamus hic tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Elie unum nesciens quid diceret. Vel generaliter.   [Qui vocavit nos] omnes fideles ad salutem : Propter hoc enim ut scilicet nos salvaret missus in mundum. Is. 43.c. Propter vos misi in Babylonem,   [Propria gloria et virtute] scilicet in sua virtute gloriosa, etsi apparuit in infirmitate. Vel,   [Propria gloria et virtute] meritis, ut de bonis que facimus vel habemus, propria eius sit gloria. Et per hoc quod dicit,   [Virtute] notatur difficultas que est ex parte peccatoris redeundi ad gratiam. Sensus ergo verborum horum est : propter hoc opto ut gratia et pax vobis adimpleatur, ut cognoscatis quam utilia {7. 338vb} sunt dona que dedit vobis Deus per cognitionem sui et fidem, Et primum est quod sunt utilia quia ad vitam presentem ordinandam : Unde dixit.   [Que ad vitam] Et ad alia duo, que sequuntur.
marg.| Et notate, quod tria dixit [Donata divine virtutis] et   [que ad vitam] etc. Quibus respondent hec tria que sequuntur :   [Quia quod donat vel   dat nobis, hoc est pietatis : et benignitatis] Et huic respondet illud.
marg.| {l} Qui vocavit nos] ex pietate sua, et benignitate. Item quia solus dat hoc est virtutis : Et huic respondet illud,   [Propria virtute] Item quia tanta dat que ad vitam sufficiunt ordinandam, hoc est bonitatis : Unde huic respondet illud.
marg.| {m} Propria gloria] Sequitur secunda utilitas ; promissio scilicet vite eterne et adeptio, non solum Apostolis qui de Iudeis fuerunt quibus specialiter fuit missus Christus ; sed et Gentibus, que in eum credere voluerunt : Unde dicit.
marg.| {n} Per]
marg.| {o} quem] Salvatorem scilicet vel per que dona, vel per quam cognitionem eius.
marg.| {s} Donavit] vobis de Gentibus conversis, qui Deum carnaliter, sicut nos non videtis.
marg.| {p} Maxima et pretiosa] dona, scilicet vitam eternam,
marg.| {q} Nobis] Iudeis, id est de quibus nos Apostoli sumus.
marg.| {r} Promissa] per Prophetas. Bonum nature magnum est, bonum gratie maius ; sed bonum glorie maximum. Bonum nature non dicitur pretiosum, id est pretio emptum ; similiter nec bonum gratie, quia datur sine pretio, et gratis : sed bonum glorie non datur sine pretio, quia non datur sine meritis ; et propter hoc dicitur pretiosum.
marg.| Vel secundo modo, per quam cognitionem [donavit] ille qui nos vocavit, omnibus nobis et Iudeis et de Gentibus conversis.
prol.| Maxima et pretiosa] per Spiritus sancti sacramenta, que Spiritus sanctus nobis reseravit : que sunt pretiosa, non quia habentur pretio, sed quia servantes faciunt pretiosos Deo. Notandum autem est, quod Spiritus sanctus habetur pretio non in quantum iustificans, sed in quantum ducens in finem et confirmans ; quia radicatio virtutum non habetur nisi per bona opera. Vel tertio modo : Per que dona nobis specialiter Apostolis,   [maxima, et pretiosa] id est operationem miraculorum in Gentibus, sicut promiserat. Io. 14.d. Qui credit in me opera que ego facio, et ipse faciet, et maiora horum faciet. Sed quia posset aliquis dicere, si vobis donavit : non ergo nobis : Propterea removet hoc dicens.
marg.| {t} Ut per hoc] quasi non solum nobis propter vos donavit, sed ut a nobis transirent de vos : Et hoc est.
marg.| Ut per hoc] etc. Glossa Continuat ei quod dictum est, Gratia vobis sit et pax.
marg.| Et per hoc efficiamini consortes divine nature, id est per electionem participes : non ut divina natura pars sit vestri : sed participes sitis videndo Dominum, diligendo, et delectando : Et sic genitivus construitur in habitudine cause non materialis sed efficientis, formalis, et finalis. Ipse enim Deus qui est divina natura, et finis noster est, et per gratiam que informat nos sue glorie nos facit participes. Consortes, dico ita tamen si fueritis.
marg.| {u} Fugientes corruptionem eius concupiscentie que est in mundo] Hec est concupiscentia oculorum. Sed quare non dixit, fugientes concupiscentiam carnis, vel superbiam vite ? Solutio : Quia concupiscentiam carnis omnino non potest devinci ; unde eam fugere non possumus : sed contra eam sanctificandum est prelium ut spiritui subiiciatur. Item superbia vincitur resistendo : Unde in 1. Epistola 5.c. Cui resistite fortes in fide. Sed concupiscentiam mundi omnino possumus evitare ; et propter hoc eam dicit esse fugiendam. Vel per corruptionem concupiscentie accipitur hic libido, que est improba voluntas a qua procedit omne malum. Sic accipitur super illud Rm. 7.b. Concupiscentiam nesciebam esse peccatum nisi lex diceret. Non concupisces. Glossa Bona est lex que dum concupiscentiam prohibet, omne malum prohibet. Et sic ostendit hic, quod per bona, que a Deo recepimus, possumus evitare omne peccatum. Et {7. 339ra} hec est tertia utilitas.
marg.| {a} Vos autem] etc. Secunda pars secunde partis. Supra ostendit quanta sit utilitas cognitionis fidei. Per hanc enim cognoscimus et vitam presentem bene regere, et futuram acquirere, et mala fugere : et hanc eis optavit, ut dictum est. Modo ostendit quomodo fides potest radicari et confirmari : quia per opera. In hac autem parte sic procedit.
marg.| Primo enumerat ea per que fides poterit radicari, ponens octo gradus virtutum quibus fugientes mundialis concupiscentie corruptionem ad habitationem regni ascendere debemus, ut dicit Glossa Secundo ostendit utilitatem istorum graduum multiplicem, ibi : [Hec enim si vobiscum] etc. Tertio quia tam utiles sunt, monet eos et hortatur ut hos gradus et onera semper conservent, ibi :   [Propter quod vos incipiam] etc. Hi autem gradus sic distinguuntur : quia de operationibus virtutum hic agit sive de motibus. Omnis autem motus vel operatio est a quo, in quid et per medium. Tres igitur primi sunt. Unde, scilicet fides, virtus et scientia : Fides, ut primum movens, quia fides movet ad omnia opera virtutum : virtus ut confirmans et perficiens : scientia ut consulens. Vel fides ut imperans : virtus ut eliciens : scientia ut dirigens. Quia enim fides est in intellectu, in quo non radicatur, propter hoc virtus est ei necessaria que in affectu, in quo radicatur fides. Sed his duobus habitis potest homo moveri ad opera : sed quia hoc posset nimis precipitanter facere, propterea adhuc indiget discretione, unde sequitur scientia, que est auriga virtutum. Item tres modi sunt, quasi illud per quod est motus : quia enim licet tres primi sufficiant ad eliciendum, non autem est operatio nisi sit illud quod elicitur, propter hoc sequuntur partes iustitie, quas eliciunt primi tres gradus, scilicet abstinentia, patientia, et pietas. Abstinentia qua cavetur malum faciendum : patientia qua cavetur malum non reddendum : pietas qua fit bonum. Sed quia nondum est operatio perfecta, nisi dum est informata et debito modo ad fidem ordinata, propter hoc sequuntur alii duo gradus, amor fraternitatis et caritatis in quibus determinatur et finis, et forma operationis. Dicit ergo,   [Vos autem] Continuatio : Non solum fugite concupiscentiam mundi.
marg.| {b} Autem] id est sed.
marg.| {d} Vos subinferentes] id est sub Deo in vos ipsos ferentes.
marg.| {e} Omnem curam] id est diligentiam bene operandi, id est Duo auctoritatem, vobis subauctoritatem, vel ministerium tribuentes.
marg.| {e} Ministrate] aliis per exemplum, etsi vobis sufficit fides vestra in vobis. Et per hoc quod dicit,   [ministrate] patet quod non est hic ordo habituum, sed motuum. In his verbis determinat sufficienter quomodo radicanda est fides, quia subinferendo omnem curam et ministrando. Et subiungit per que vel quibus est radicanda cum dicit.
marg.| {f} In fide] etc. quasi ministrantes.   [In fide vestra virtutem] id est bene operandi fortitudinem. Est autem virtus in fide, sicut forma in materia. Sicut enim corpus sine anima mortuum est ; ita et fides, sine operibus mortua est. Iacob 2.d.
marg.| {g} In virtute autem scientiam] Est autem scientia, id est in fortitudine cordis, que dissolutionem et mollitionem amovet : sicut Rex in regno, vel regens in eo quod regitur : quia prudentia ponit in debitis circumstantiis docens quid, quando et qualiter faciendum et sic de aliis. Unde dicit Gregorius fortitudo que plus potest, sine moderatione rationis preceps ruit. Unde quodammodo adaptatur fortitudini virtuti fortitudo donum : et etiam fortitudinis dono combinatur donum consilii. Is. 11.a. Spiritus consilii et fortitudinis etc. In cuius rei signum Iude Machabeo qui erat fortis viribus, adiunctus est Simon qui erat sapiens et discretus.
marg.| {h} In scientia autem abstinentiam] que docet cavere a malo faciendo.   [Abstinentiam] dicit, ut ab omnibus impedientibus cursum abstineant, quia 1Cor. 9.d. Omnis qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet.
marg.| Unde hic sumitur abstinentia communiter pro fuga omnis mali. Recte ergo dixit quod fidem sequitur virtus, id est conversatione bona, sed virtutem scientia, ut celestis non terreni premii faciamus bona, scilicet Scientia abstinentiam, ut cum spe celestium didicerimus agere bona, a malis abstineamus, ut dicit Glossa
marg.| {i} In abstinentia autem patientiam] in non reddendo mala, sed sustinendo, quia Prv. 16.d. Melior est vir patiens viro forti, etc.
marg.| {k} In patientia {7. 339rb}   autem pietatem] ut erga eos quos toleratis, pie solicitis sitis orando pro ipsis, ut sic saltem convertantur orationibus vestris, qui nolunt converti doctrinis, et increpationibus, ut dicit Glossa Unde Mt. 5.g. Orate pro persequentibus et calumniantibus vos. 1Cor. 14.b. Caritas patiens est, benigna est. Abstinentia itaque est in non faciendo malum, ut dictum est, sed quia hoc parum est nisi equanimiter sustineantur iniurie, propter hoc sequitur patientia. Et quia adhuc parum est nisi sit pietas ad proximum, propter hoc sequitur pietas : et sic sufficienter determinat ea per que tamquam per medium venitur ad finem. Deinde subdit de forma et fide dicens.
marg.| {l} [In pietate autem] ministrare scilicet.
marg.| {m} Amorem fraternitatis] ut vos invicem ut fratres diligatis : Ecce forma.
marg.| {n} In amore autem fraternitatis caritatem] Dei, ut ipsum super omnia, et ut finem diligatis. Et propter hoc in fine omnium ponit caritatem, id est amorem Dei : et sic determinatur finis omnium predictorum. Bene autem ut dicit Glossa caritas Dei adiungitur amori fraternitatis, quia nec Deus sine proximo, nec proximus sine Deo perfecte diligitur. Unde ista duo coniunguntur. Mt. 22.d. In his duobus mandatis universa lex pendet et Prophete. Unde Rm. 13.c. Plenitudo legis est dilectio.
marg.| {o} Hec enim] etc. Vel in futuro, de qua dicit, ibi :   [Qua propter] etc. Ista autem que est in presenti comprehenditur in duobus : In consecutione commodi cum dicit.   [Non vacuos] etc. Et amotione incommodi, ibi :   [Cui enim] etc. Est autem duplex incommodum ; Pene scilicet in intellectu. Unde dicit,   [Cecus] Et culpe in affectu. Unde dicit,   [Oblivione] etc. Dicit ergo :   [Hec] enim continuatio : Ideo ministrate.
marg.| {p} [Enim] id est quia   [hec] predicta.
marg.| {q} Si adsint] id est in presentia sint   [vobiscum] Unde Prv. 6.c. Cum ambulaveris, gradiantur tecum : cum dormieris, custodiant te.   [Adsint] in affectu cordis.
marg.| {r} Et superent] vitia. Hoc dicit ad differentiam illorum qui nondum sunt in tribulationibus exercitati, nec adhuc vicerunt. Multi habent predicta qui non sunt docti pugnare. Ideo dicit   [superent] quasi diceret, si habetis hec in victoria.
marg.| {t} Constituent vos non vacuos] virtutibus in presenti. Minus dicit, et plus significat, quasi, imo plenos. Prv. 13.d. Iustus comedit et replet animam suam : venter autem impiorum insatiabilis.
marg.| {s} Nec sine fructu glorie] in futuro. De quo Ct. 2.a. Et fructus eius dulcis gutturi meo.   [Vel, Non vacuos] serenitate conscientie et desideriis sanctis et affectionibus que sunt quasi bonus liquor in vase cordis contentus ut in scypho de quo potat Dominus vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum Ct. 9.c. Nec sine fructu boni exempli ad proximum. 1Pt. 2.c. Conversationem inter Gentes habentes bonam, ut in eo quod detractant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes glorificent Deum in die visitationis. Et hoc.
marg.| {u} In Domini nostri Iesu Christi cognitione] id est in die iudicii, ubi cognoscetur Dominus Iesus Christus iudicia faciens, et ubi ipse cognoscet de causis subditorum, ibi colligetis fructum seminum que modo spargitis. Iac. 3.d. Fructus autem iustitie in pace colligendus qui seminatur modo facientibus pacem. Vel.
marg.| {x} In cognitione] id est quia cognovistis Dominum Iesum Christum, ut prepositio dicat habitudinem cause quasi efficientis.
marg.| {y} Cui enim] Hic ostendit aliam utilitatem in presenti, quia per hec vitantur incommoda. Continuatio : Quasi, vere debetis ministrare.
marg.| {z} Enim] id est quia.   [Cui hec] etc. Vel sic continua : quasi, si hec predicta habueritis non solum in habitu, sed etiam in usu, tantum ut dictum est, consequemini utilitatem. Et hoc probat per oppositum quia qui hec non habet, incommodum sequitur et utilitatem. Unde dicit.   [Cui enim hec] id est predicte virtutes.
marg.| {a} Presto non sunt] id est qui hec non habet.
marg.| {b} Cecus est] quia a Solis divini lumine est alienus ne videat celestia. Ap. 2.c. Et nescis quia cecus es, et miser et miserabilis. Prv. 4.c. Via impiorum tenebrosa ; nesciunt ubi corruunt.
marg.| {c} Et manu tentans] quia ignorat inferiora qualiter sint disponenda. Is. 59.b. Palpavimus sicut ceci parietem, et quasi absque oculis {7. 339va} attrectavimus. Iob. 12.d. Palpabunt quasi in tenebris et non in luce, et errare eos faciet quasi ebrios. Ecce duplex ignorantia intellectus celestium scilicet et inferiorum, scilicet ignorantia credendorum et ignorantia agendorum. Propter hoc dicitur de talibus. Iob. 12.e. Qui ambulat in tenebris nescit quo vadat.
marg.| {a} Oblivionem] Ecce secundum incommodum, culpa scilicet in affectu, que est ingratitudo de hoc recepit remissionem peccatorum in baptismo, vel in penitentia, et post iterum relapsus est : quasi non solum cecus, imo   [oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum] per baptismum vel per penitentiam. Et dicit.   [Veterum] propter originale quod a primo parente descendit : vel propter actualia quorum causa quodammodo est fomes, quem ab antiquo hominis primi peccato contraximus : vel dicunt vetera ab effectu, quia hominem faciunt inveterascere. Ps. 6. Inveteravi inter omnes inimicos meos. Bar. 3.b. Quid est Israel quod in terra inimicorum es ? Inveterasti in terra aliena.
marg.| {b} Quapropter] etc. Hic quasi concludendo monet eos ut hoc teneant, ostendens utilitates quas inde consequentur in futuro, si in istis se exerceant. Et est prima, quia in his exercitati non peccabunt, ibi :   [Hec enim facientes] Secunda, quia per hoc augmentum recipient virtutum, ibi :   [sic enim] etc. Dicit ergo :   [Quapropter] ut predicta vitetis incommoda.
marg.| {c} Satagite magis] id est in usu istorum maiori studio vos exercete. Eccl. 9.c. Quodcumque potest manus tua, instanter operare.
marg.| {d} Ut per bona opera certam vestram] etc. id est ostendatis vos a Deo certe et veraciter electos. Et hoc faciunt sicut dicit Glossa qui sacramentis fidei que perceperunt, bona opera adiungunt.
marg.| Vel.
marg.| {e} Vel : Faciatis] id est benefaciendo faciatis vos certos de premio vestre vocationis et electionis, ut dicit <Glossa> interlinearis Sed contra. Prv. 20.b. Quis potest dicere, mundum est cor meum, purus sum a peccato ? Eccl. 9.a. Nemo scit an amore, aut odio dignus sit. Iob. 9.b. Si venerit ad me, non videbo eum ; et si abierit, non intelligam. Quid est ergo quod dicit quod faciant se certos ? Solutio : Loquitur non certitudine scientie, sed coniecture ; non rei, sed spei.
marg.| {f} Hec enim] Ostendit hic utilitatem primam, futuram dicens.   [Hec enim] quasi, satagite.
marg.| {g} Enim] id est quia.
marg.| {h} Facientes hec] id est in illis vos exercentes.
marg.| {i} Aliquando non peccabitis] nec venialiter, nec mortaliter, quia venietis ad statum ubi non erit potestas peccandi. Et hec est, quod dicit Glossa Ad vitam attingetis ubi amplius nec peccabitis : et sic ly   [aliquando] cadit supra negationem, ut cadat sub negatione, sic   [Non peccabitis aliquando] quia in istis eritis bene exercitati : et sic non exponitur nisi de mortalibus. Sed contra : 1Io.
marg.| {b} . 1.c. Si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus et veritas in nobis non est. Solutio : Illud intelligitur de venialibus. Vel dicendum quod eo ipso peccat homo quod dicit se non habere peccatum. Vel tertio modo exponitur hoc composite. [Hec facientes] id est in quantum facientes   [non peccabitis] Sequitur
marg.| {k} Sic enim] Et hec alia utilitas, scilicet augmentum gratie. Continuatio : Quasi, et propter hoc debetis ministrare.
marg.| {l} Enim] id est quia sic ministrando huiusmodi.
marg.| {m} Abundanter ministrabitur vobis introitus] etc. Per hoc quod dicit,   [Abundanter] tangitur profectus et augmentum gratie.
marg.| {o} Introitus] id est virtutes per quas introibitis   [in regnum] Ex hoc ergo videtur quod virtutes sunt ex operibus : Sed hoc est falsum. Non enim quia bonum facimus, sumus boni : sed quia sumus boni, bonum facimus. Habent enim virtutes subiectas qualitates. Solutio : Hoc nomen   [virtutes] non accipitur in Glossa pro esse virtutum, sed pro actu vel statu vel motu earum. Per hoc quod dicit.
marg.| {n} Ministrabitur] exprimitur meritum : Dominus enim ministratur, et illis qui aliquid meruerunt. Unde pueris post baptismum decedentibus datur corona : datur quidem eis tamquam amicis, et non tamquam Dominis qui aliquid meruerunt. Abundanter vero ministrabitur illis qui in bonis operibus se exercent, et numquam torpescunt. Aliis vero qui torpescunt quamvis a dominio non cadant, si ministratur non tamen ita abundanter.
marg.| {p} In eternum regnum] ad differentiam regni mundi quod est breve et transitorium. Eccl. 10.b. Omnis potentatus brevis vita. {7. 339vb} Et de regno Domini. Lc. 1.c. Et regni eius non erit finis.
marg.| {q} Domini nostri] per creationem.
marg.| {r} Et salvatoris] per redemptionem. Et iste est modus ut simul duo beneficia Domini memorentur, scilicet beneficium creationis et beneficium recreationis. Unde sup. eod. a. In iustitia Dei nostri, qui scilicet creavit, Et Salvatoris Iesu Christi qui nos recreavit.
marg.| {s} Propter quod] etc. Hic tertio hortatur eos ut gradus predictos et teneant et conservent, dicens.   [Propter quod] quia tam utiles sunt predicti gradus.
marg.| {t} Incipiam, semper commonere] id est quasi incipiens semper solicitus ero vos monere et tamen semper monebo.
marg.| Et in hoc notatur affectus boni Prelati, et diligentia circa gregem. Erat similis illis pastoribus, qui vigilabant et custodiebant vigilias noctis super gregem suum : Lc. 2.b. et dicit. [Commonere] id est simul omnes et me vobiscum monere : quasi, hoc facio quod moneo, et omnes vos volo esse similes mei. Et in hoc notatur bonitas Prelati qui ea que docet, prius facit, gregem suum precedendo quasi diceret illud. 2Cor. 6.a. Ut non vituperetur ministerium nostrum. Commonere dico, et de quo.
marg.| {u} De his] id est de gradibus predictis ut per eos ascendamus simul in domum Domini, sicut Ps. 121. promittit Letatus sum in his que dicta sunt mihi, in domum Domini ibimus. Hi enim sunt gradus quibus ascendimus ad portam Australem, id est ad gloriam celestem ubi lux semper in meridie splendens, in fervore caritatis corda ibi accendens, sicut dicitur Ez. 40.e. Octo gradus erant quibus ascendebatur per eam. Et Ps. 83. Ascensiones in corde suo disposuit in valle lacrimarum. Dixit,   [incipiam semper commonere] id est frequenter non tantum semel monebo, imo etiam sepius monebo vos.
marg.| {x} Quidem] hoc est certe.
marg.| {y} Scientes] de predictis : quasi diceret, quamvis hec sciatis, tamen monebo vos ut que scitis, opere compleatis ; vel ut magis sitis in eis confirmati. Et sequitur, frequenter scilicet monebo vos. Quia volo.
marg.| {z} Vos confirmatos] esse   [in presenti veritate] ut scilicet magis confirmemini : quia ut dicit Bernardus Frequenter oportet reminisci quod mundus cogit oblivisci. Et propter hoc dicebat Ps. 67. Confirma hoc Deus quod operatus es in nobis.
marg.| {a} Iustum autem] etc. Ostensis superius eis que sunt necessaria ad hoc quod sint in fide constantes, monet eos hic ad constantiam fidei et longanimitatem. Et dividitur hec pars in duas. Primo enim invitat eos a parte sui qui cito docere cessabit, de tabernaculo corporis transiturus ad palatium celi. Propter quod etiam monet frequentius, ut ipsius documentum post suum obitum memoriter retineant et faciant. Secundo monet eos ad idem auctoritate Christi quem predicat, ibi :   [Non enim indoctas] etc. Dicit ergo : Continuatio : Visa utilitate fidei et quomodo potest fides radicari, moneo vos ad ipsius fidei constantiam.
marg.| {b} Autem] id est quia.
marg.| {c} Arbitror iustum] esse, scilicet per hoc quod Dominus me benigne vocavit. Lc. 22.g. Et conversus Dominus respexit Petrum. Et paulo post. Egressus foras flevit amare. Item per hoc quod curam pastoralem mihi commisit. Mt. 16.c. Et tibi dabo claves regni celorum. Item per hoc quod alios me confirmare monuit. Lc. 22.d. Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Et Io. 21.d. Pasce, pasce, pasce. Et iustum arbitroritem.
marg.| {e} Suscitare vos in commonitione] id est per commonitionem. Et hoc quod dicit   [suscitare] significat quod illi erant torpescentes, et quasi dormientes. Et hoc faciam.
marg.| {d} Quamdiu sum in hoc tabernaculo] id est in hoc corpore quod dicitur tabernaculum, quia in ipso modo militant sancti contra certamina et bella vitiorum. Hbr. ult. b. Habemus altare de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo corporis deserviunt. 2Cor. 5.a. Nam qui sumus in hoc tabernaculo ingemiscimus gravati eo quod nolimus expoliari, sed supervestiri ut absorbeatur quod mortale est a vita.
marg.| Hoc est tabernaculum quod transferri potest : est enim transitorium et caducum. Sed cum pax erit reformata omnino post resurrectionem, hoc tabernaculum recipietur in celos numquam ultra casurum. Unde Is. 23.d. Oculi videbunt Hierusalem civitatem opulentam, tabernaculum quod transferri nequaquam poterit : nec auferentur {7. 340ra} clavi eius in sempiternum et funiculi eius non rumpentur. Ecce quomodo iste senior et iam morti appropinquans commonere non cessabat, ut dicat cum Paulo illud Ap. 10.f. Non enim subterfugi quo minus annuntiarem vobis omne consilium Dei. Hoc est contra multos qui cum senescunt nolunt laborare, cum tamen audierint quod dicebat
marg.| {B} . Martinus. Nec deficientem causabor etatem Gn. 18.a. Quod cucurrit ad armentum et tulit inde vitulum tenerrimum ; et tamen erat senex. Et si torpor vel tepiditas reprobatur in senibus, quid dicemus et de iuvenibus qui ferventes esse deberent in Dei opere et negligunt quod facere possent.
marg.| {a} Certus] etc. Hec causa quare eos hortatur ad constantiam, sicut dicit Glossa qui cito removebitur ab eis : et multi Pseudo subintrabunt, contra quos oportet eos armari. Unde dicit   [Certus] etc. Continuatio : Iustum arbitror quia   [certus] quod   [depositio tabernaculi mei] id est corporis.
marg.| {b} Est velox] id est propinqua. Depositio dicit, quia grave pondus est corpus. Rm. 7.d. Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius ? Vel loquitur per metaphoram militantium qui post pugnam tabernacula deponunt, cum iam habent victoriam, et ad domos proprias redeunt. Simile. 2Tim. 4.b. Ego enim iam delibor et tempus mee resolutionis instat : bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. Ecce finis belli et victoria. Unde et sequitur de corona : De reliquo reposita est mihi corona iustitie. Et quomodo certus ?
marg.| {c} Secundum quod et Dominus noster Iesus Christus significavit mihi] Io. ult. f. Cum autem senueris alius te cinget, et ducet quo tu non vis. Et in historia Evangelica dictum est a Domino ipsi Petro fugienti Neronem, Venio Romam iterum crucifigi ; et tunc intellexit Petrus hoc dictum de sua passione, et reversus est Romam. Hoc tangit. Glossa hic. Sed quid est hoc ? constat quod hoc dixit ei Dominus longe postquam scripserat Epistolam istam, quia illo animo quo fuit ipse Petrus crucifixus. Verum est ; sed forte dixit ei simile huic antequam scriberet Epistolam. Licet cito sim transiturus.
marg.| {c} Autem] id est sed interim.
marg.| {d} Dabo operam] id est laborabo attente.
marg.| {f} Et] hoc est etiam   [vos frequenter habere memoriam horum] id est ad hoc laborabo vobis hoc frequenter annuntians, ut cum a vobis sublatus fuero, et Pseudo intraverint, memoriter teneatis ea que scripsi vobis. Et hoc.
marg.| {g} Post obitum meum] Depositio sanctorum dicitur obitus ab eo, quod idem est quod contra, et eo, is. Tunc enim obviam veniunt sponso. Unde Mt. 25.a. Ecce sponsus venit in morte, exite obviam ei. Et non solum ut in memoria habeatis, sed.
marg.| {h} Ut horum omnium memoriam faciatis] id est compleatis opere quod memoriter tenebitis in corde : sicut docet Ps. 102. dicens. Et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea.
marg.| {i} Non enim] etc. Hec est secunda pars tertie partis capituli in qua invitat eos ad constantiam fidei, auctoritate Christi cuius fidem ipse predicat. Christi autem auctoritatem in tribus comprehendit ; Primo in hoc quod ipsius gloriam vidit in monte Thabor. Secundo quia vocem patris filium commendantem audivit, ibi :   [Accipiens enim] etc. Tertio, quia per Prophetas nuntiatus fuit, ibi :   [Et habemus firmiorem] Dicit ergo :   [Non enim] Continuatio ; Propterea etiam ad fidei constantiam vos tam solicite admoneo, quia magnum est quod ego predico,
marg.| {i} Enim] idest quia nos.
marg.| {k} Non secuti fabulas indoctas] sicut Pagani, qui quicquid eos delectabat, Deos posuerunt : nec sicut heretici qui depravando Scripturas fabulas interserverunt. 1Tim. 4.b. Ineptas et inanes fabulas devita ; Nos inquam non secuti fabulas.
marg.| {l} Notam fecimus vobis Domini nostri Iesu Christi virtutem] Hoc dicit, ut per hoc appareat quod ipse potens est et omnia operatur et continet. Is. 40.e. Quis mensus est pugillo aquas, et celos palmo ponderavit ? quis appendit tribus digitis molem terre ?
marg.| {m} Et prescientiam] quia omnia sunt ei presentia, et ab eterno previdit. Is. 48.b. Antequam venirent, predixi tibi. Sed potius docuimus que vidimus.
marg.| {n} Speculatores facti illius magnitudinis] idest transfigurationis{7. 340rb} quod fuit valde magnum. Glossa Transfiguratio Domini et claritas eius signum erat resurrectionis sue et nostre. Per Eliam qui cum eo apparuit, intelligitur resurrectio eorum qui fuerunt ante legem. Per Moysen, eorum qui sub lege. Per Petrum et Iacobum et Ioannem, eorum qui sub gratia.
marg.| {o} Accipiens enim] Hic secundo ostendit magnitudinem Christi per hoc quod vocem audivit Patris filium commendantis. Unde patet quod non predicat incertum quid, dicens, Dixi, magnificavit, et vere.
marg.| {p} Enim] id quia   [accipiens a Deo patre] Et respondet antipophore : quia aliquis posset querere quomodo Christus hoc habuit. Et dicit quod accepit a Deo patre.
marg.| {q} Honorem] quando vestimenta eius fulserunt.
marg.| {r} Et gloriam] quando pater ei perhibuit testimonium. Ps. 8. Gloria et honore coronasti eum. Accipiens dico honorem et gloriam.
marg.| {s} Voce huiuscemodi delapsa] idest de celo lapsa.
marg.| {t} Ad eum a magnifica gloria] idest a patre magnifice glorioso ; hec autem fuit illa vox.
marg.| {u} Hic est filius meus] consubstantialis : Hic et non alius.
marg.| {x} Dilectus] quia idem in essentia, et unigenitus. Io. 1.b. Quasi unigeniti a patre, id est vere unigeniti.
marg.| {y} In quo] Ecce identitas essentie, quia hec prepositio (in) nota est identitatis.
marg.| {z} Mihi complacui] idest cum eo placui. Ecce diversitas personarum ratione associationis.
marg.| {a} Ipsum] discretive.
marg.| {b} Audite] sicut docuit et predixit Moyses Dt. 18.c. Prophetam de gente tua et de fratribus tuis, sicut me suscitabit Dominus Deus tuus ; ipsum audies. Hec verba scripta sunt Mt. 3.d. et 17. et Mc. 9.a.
marg.| {c} Et hanc vocem nos audivimus] ego Petrus, scilicet, et Iacobus et Ioannes, sicut tres Evangeliste testantur ; Mt. 17.a. et Mc. 9.a. Et Lc. 9.d. Ut in ore duorum et trium testium stet omne verbum.
marg.| {d} De celo allatam] et sic probata est eius divinitas, quia de celo ubi erat notum de eo, ad terras ubi adhuc latebat mysterium. Sed queritur quare non dixit prolatam ? Solutio : Quia forsitan vox illa per Angelum fuit dicta, unde proprie non fuit prolata. Nos inquam audivimus.
marg.| {e} Cum essemus cum ipso in monte] Thabor scilicet, ubi fuit transfiguratus, vel in monte Oliveti, ubi Angelus apparuit ei confortans eum, quasi ad modum confortantis se habens ad eum et hoc pro membris suis. Lc. 22.e. Vel audierunt vocem dicentem. Et clarificavi et adhuc clarificabo. Io. 12.d.
marg.| {f} Et habemus] hoc est tertium per quod ostendit omnia vera esse que de Christo dicuntur, et sic eos ad fidei constantiam fortius armat. Hoc est testimonium Prophetarum qui de Christo omnia predixerunt. Continuatio : Et si nobis, qui vidimus et audivimus non creditis, sed nos habetis suspectos, non solum predictis signis ostenditur, imo et aliter, quia f.   [Et] nos   [habemus propheticum sermonem] David, scilicet dicit Glossa
marg.| {g} Firmiorem] inter alios Prophetas, quia clarius de Christo Prophetavit. Sed nonne Evangelium clarius est ? Solutio : hoc dicit de David respectu aliorum Prophetarum ; vel hoc quantum ad quasdam circumstantias : tamen simpliciter Evangelium clarius est. Vel loquitur non solum de David, sed de omnibus Prophetis quibus resistere non possunt, qui eos intelligunt. Et dicit,   [Firmiorem] non simpliciter, sed respectu eorum quibus loquitur qui erant in eis instructi et edocti. Et quia de sermone Prophetico locutus est, monet eos ut in eo attendant donec lux veritatis que ab eis de Christo est, in suis cordibus elucescat, ibi :   [Cui benefacitis] Sed quia posset aliquis dicere, tu per sermonem Propheticum commendas et probas auctoritatem Christi, sed ipsi Prophete dixerunt que ignoraverunt, et quando, et de quo. Unde non est bona tua probatio : propterea removet hoc ostendens modum Prophetandi, quia non a se, sed a Spiritu Sancto sunt Prophete locuti, ibi :   [Hoc primum intelligentes] etc. Ita habemus sermonem propheticum.
marg.| {h} Cui] vos   [attendentes] ut lucem cognitionis et scientie possitis habere. Io. 5.f. Scrutamini Scripturas in quibus putatis vitam eternam habere, et ille sunt que testimonium perhibent de me.
marg.| {i} Benefacitis] quia a Deo est : quod patet per modum loquendi quem habent Prophete diversum ab aliis hominibus, et per modum scribendi qui diversus est a scripturis secularibus. Cui dico existenti.
marg.| {k} Quasi lucerne] {7. 340va} Vel cui attendite   [quasi lucerne lucenti in caliginoso loco] id est in nocte huius seculi plena caligine ignorantiarum, tenebris peccatorum, nebulis errorum, et ideo laboriosa. Iob. 7.a. Noctes laboriosas enumeravi mihi. Prophetica doctrina est quasi lucerne lux in testa : sed Evangelica est lux splendens iam non in testa, sed super candelabrum posita Matthei 5.b. Prv. 6.c. Mandatum lucerna est, et lex lux. Sed quamdiu lucebat in caliginoso loco ?
marg.| {a} Donec dies] id est aperta Dei visio, et caritas plena illucescat, quod erit in futuro quando erit dies illa, de qua dicit Ps. 83. Melior est dies una in atriis tuis super millia.
marg.| {b} Et] donec, scilicet   [Lucifer] id est cognitio presens preambula ad futuram, sicut Lucifer precedit diem.   [Oriatur in cordibus vestris] Vel   [Lucifer] id est Christus qui in corde eius oritur qui fidem eius custodit, et ipsum opere imitatur. Vel potest illud.   [Donec] continuari ei quod dicit,   [Attendentes] id est attendite sermoni Prophetico.   [Donec] etc. nec mutatur expositio. Vel potest sic dici, Attendite   [Donec dies] id est plena dilectio illuminans affectum :   [Et Lucifer] id est presens cognitio illuminans intellectum.   [Oriatur] etc. Sicut enim Lucifer precedit Solem vel diem : sic cognitio dilectionem, quia ut dicit Augustinus Invisa possumus diligere, sed non incognita. Vel moraliter : Lucerna est quilibet fidelis quamdiu est in mundo, quia nondum apparet quid erit. Unde comparatione claritatis future quam expectat, est lucerna, licet comparatione malorum sit dies quibus etsi luxerit, tamen lucem non comprehendunt. Unde et in nocte ambulant, et offendunt. Io. 11.b. Si autem ambulaverit in nocte offendit, quia lux non est in eo. Vel lucerna est quilibet martyr, ardens interius et lucens vehementer in splendoribus sanctorum, scilicet virtutibus sue lucis radium emittens, per confessionem fidei. Sed quando lucerne huius testa confringitur, tunc lumen eius plene innotescit, et non solum radius exit ; et sic hostes fidei fugiunt perterriti : sicut legitur de Gedeone qui fractis lagenis victoriam habuit de suis hostibus. Iud. 7.d. De his lucernis dicitur Lc. 11.e. Nemo lucernam accendit, et in abscondito ponit neque sub modio, sed super candelabrum, etc.
marg.| {c} Hoc primum] etc. Hic ostendit quod Prophete non a se, vel a sua voluntate sunt locuti, sed a Spiritu sancto. Continuatio : Quasi, attendentes benefacitis,   [hoc primum intelligentes quod omnis Prophetia Scripture] Hoc dicit ad doctrinam Prophetie facti, sicut Isaias ambulavit nudus : Is. 20.c. et Ezechiel se ligari fecit et portari per foramen. Ez. 12.b.
marg.| {d} Prophetia interpretatione non fit] non enim sua voluntate, vel propria expositione predicabant populis, sed ea que a Deo audierunt. Glossa Sicut ergo Prophete non sua, sed Dei verba scribebant : ita lector non sua interpretatione, vel propria expositione uti debet, ne a fide exorbitet : sed laboret attendere quomodo verba sua voluerit intelligi ille qui scripsit. Et in hoc nos instruit quomodo Scripturas debemus exponere et scrutari, ut non nostro intellectui eas subiiciamus, tradendo ad nostrum intellectum, sed intellectum nostrum eis subiiciamus. Contra eos qui in Parnasso monte somniant, et suis somniis inducunt Scripturas, et frequenter pervertunt. Unde talibus potest dici illud quod respondet Neemias nuntio Sanaballath Nehemie 6.b. Non est factum secundum verba hec, que tu loqueris : de corde enim tuo tu componis hec. Unde tales non loquuntur verba Domini, sed ea obloquuntur, quia ea depravant. Hier. 23.d. Non loquebar ad eos, et ipsi prophetabant. Verumtamen si aliquando aliquis ad edificationem populi aliqua dicat, que vel acciderunt, vel accidere possunt dummodo non aberrent nec in via fidei, nec in via morum, verba Domini loquitur : Unde dicit Gregorius super Ez. Qui in expositione sacri eloquii, ut auditoribus placeat quid fingit, sua verba loquitur, non Dei. Quia in verbis dominicis aliter quam is qui protulit sensit, et sub alio intellectu tamen ad edificationem caritatis tendit, Domini sunt verba, que dicit. Et quod Prophetia {7. 340vb} sit per revelationem Spiritus sancti hoc ostendit, dicene.
marg.| {e} Enim] id est quia.
marg.| {f} Prophetia non est allata] etc. Ad idem. 4Rg. 3.c. Nunc autem adducite mihi psaltem : Cumque caneret psaltes facta est super eum manus Domini. Non ergo poterat prophetare Eliseus quando volebat : ergo similiter de aliis. Contra. 1Cor. 14.f. Et spiritus Prophetarum Prophetis subiectus est : ergo potuerunt Prophetare quando volebant, et quando nolebant, tacere. Et Is. 19.d. Quem spiritus Domini cogit. Solutio : Prophetare dicitur duobus modis : Uno modo Prophetiam concipere, et sic non potuerunt Prophetare quando volebant : hoc enim est in voluntate Spiritus sancti revelantis, ut prevideant futura. Alio modo idem est quod Prophetiam dicere, et sic potuerunt quoties volebant post revelationem acceptam, et hanc dicere non cogebat eos spiritus, nec non dicere ; tamen peccarent ipsi si tacerent ex quo eis erat facta revelatio. Primo modo loquitur hic Petrus et liber Regum. Secundo modo Apost. ad Cor. Quod dicit de Is. non intelligitur de Prophetis, sed de Cyro quem Dominus misit ad liberandum Iudeos secundum litteram. Vel de Christo secundum mysterium, qui cooperante Spiritu sancto missus est liberare nos. Vel exponitur sic.   [Non enim voluntate humana] sed mota a Deo, sicut patet in Balaam qui a Deo movebatur, nec aliud poterant dicere nisi quod Dominus imperabat. Sic exponitur illud Io. 6.d. Descendi de celo non ut faciam voluntatem meam, tantum scilicet (Allata,) quare non dicit, prolata ? Iam patet solutio per predicta, quia voluntate humana proferri poterat, sed non afferri, id est concipi (Allata) ergo per inspirationem, prolata per locutionem. Dico, Allata, etc.
marg.| {g} Sed Spiritu sancto] id est per Spiritum sanctum.
marg.| {h} Inspirati] effective. Vel (per Spiritum sanctum) formaliter, id est revelatione et inspiratione facta a Spiritu sancto. (Inspirati,) id est intus in secreto cordis edocti et instructi.
marg.| {i} Locuti sunt sancti Dei homines] ea que prius conceperunt, et propter hoc eis que de Christo dixerunt per Spiritum sanctum credere debetis, quia Spiritus sanctus non loquitur nec docet nisi veritatem Io. 16.c. Cum autem venerit ille spiritus, docebit omnem veritatem.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Pt. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=78&chapitre=78_1)

Notes :