Hugo de Sancto Caro

Capitulum 2

Numérotation du verset 2Pt. 2,1 

Fuerunt vero et pseudo prophete in populo.
Sicut et in vobis erunt magistri mendaces
qui introducent
sectas perditionis,
et eum
qui emit
eos
Deum1 negant,
1 Deum] Dominum Weber
superducentes sibi celerem perditionem.
Numérotation du verset 2Pt. 2,2 

Et multi
sequentur eorum luxurias,
per quos via
veritatis blasphemabitur.
Numérotation du verset 2Pt. 2,3 

Et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur
quibus
iudicium iam olim non cessat
et perditio eorum non dormitat.
Numérotation du verset 2Pt. 2,4 

Si enim
Deus angelis
peccantibus non pepercit, sed rudentibus
inferni detractos in Tartarum tradidit cruciandos2,
2 cruciandos] om. Weber
in iudicium3 reservari.
3 iudicium] + cruciatos Weber
Numérotation du verset 2Pt. 2,5 

Et originali mundo non pepercit.
Sed octavum
Noe iustitie preconem custodivit,
diluvium mundo impiorum inducens
Numérotation du verset 2Pt. 2,6 

et civitates
Sodomorum et Gomorrheorum in cinerem redigens,
eversione damnavit, exemplum eorum qui impie acturi sunt ponens.
Numérotation du verset 2Pt. 2,7 

et
iustum Loth oppressum
a nefandorum iniuria ac luxuriosa4 conversatione eripuit5,
4 ac luxuriosa] om. Weber |
5 eripuit] eruit Weber |
Numérotation du verset 2Pt. 2,8 

aspectu enim et auditu iustus erat
habitans apud eos qui de die in diem5 animam iustam iniquis operibus cruciabant.9
Novit Deus6
7 Deus] Dominus Weber
pios de temptatione eripere,
iniquos vero
in diem iudicii
reservare cruciandos7.
8 reservare cruciandos] inv. Weber
Numérotation du verset 2Pt. 2,10 

Magis autem eos qui
post carnem
in concupiscentia immunditie ambulant,
dominationemque contemnunt,
audaces
sibi placentes,
sectas non metuunt
introducere8 blasphemantes.
9 introducere] om. Weber
Numérotation du verset 2Pt. 2,11 

Ubi angeli
fortitudine et virtute cum sint maiores,
non portant adversum se execrabile iudicium.
Numérotation du verset 2Pt. 2,12 

Hii
vero velut irrationabilia
pecora naturaliter
in captionem et in perniciem in his
que ignorabant9
10 ignorabant] ignorant Weber
blasphemantes in corruptione sua
et peribunt10
11 peribunt] et praem. Weber
Numérotation du verset 2Pt. 2,13 

percipientes mercedem iniustitie,
voluptatem
existimantes diei delicias coinquinationes et macule,
deliciis affluentes, in conviviis suis luxuriantes vobiscum,
Numérotation du verset 2Pt. 2,14 

oculos habentes plenos adulterii11
12 adulterii] adulterio Weber
et incessabiles delicti,
pellicientes12
13 pellicientes Rusch ] pellicentes Weber
animas instabiles, cor exercitatum
avaritia13 habentes
14 avaritia] avaritie Weber
maledictionis filii,
Numérotation du verset 2Pt. 2,15 

derelinquentes rectam viam
erraverunt
secuti viam Balaam ex Bosor,
qui mercedem iniquitatis amavit,
Numérotation du verset 2Pt. 2,16 

correptionem vero habuit sue vesanie subiugale
mutum in hominis voce loquens prohibuit prophete insipientiam.
Numérotation du verset 2Pt. 2,17 

Hii sunt
fontes sine aqua
et nebule turbinibus exagitate
quibus
caligo tenebrarum reservatur.
Numérotation du verset 2Pt. 2,18 

Superbia14 enim vanitatis
15 superbia] superba Weber
loquentes pellicent in desideriis carnis luxurie
eos qui paululum effugiunt. Qui in errore
conversantur,
Numérotation du verset 2Pt. 2,19 

libertatem illis promittentes,
cum ipsi servi sint corruptionis.
A quo enim quis superatus est huius et servus est.
Numérotation du verset 2Pt. 2,20 

Si enim refugientes coinquinationes mundi
in cognitione Domini nostri et salvatoris Iesu Christi,
his rursus impliciti superantur, facta sunt eis posteriora deteriora prioribus.
Numérotation du verset 2Pt. 2,21 

melius enim
erat illis non cognoscere viam iustitie quam post agnitionem retrorsum converti ab eo quod illis traditum est sancto mandato.
Numérotation du verset 2Pt. 2,22 

contigit enim eis
illud veri proverbii,
canis reversus ad suum vomitum et sus lota in volutabro luti.

Capitulum 2

Numérotation du verset 2Pt. 2,1 
marg.| Fuerunt vero et Pseudo] etc. Quia eos quibus scribit ad fidei constantiam monuit, erga eos sollicitudinem ostendit Apostolus : propterea in hoc capitulo causam predictorum ostendit que est scilicet quod heretici venturi sunt magistri errorum, inter quos ipsos multum cautos, constantes et stabiles esse oportebit. Dividitur autem hoc cap. in quatuor partes. In prima generaliter ostendit deceptiones et fallacias hereticorum. In secunda probatur quod omnes peccatores damnabuntur, et e converso boni liberabuntur, ibi :   [Si enim Deus] etc. Et hoc facit, ut hereticos prius aliis damnabiliores ostendat. Unde in tertia parte quasi concludendo, et eos aliis comparando ostendit damnationem eorum esse maiorem futuram quam aliorum predictorum. ibi :   [Magis autem eos] etc. In quarta causam damnationis hereticorum subiungit, ibi :   [Hi vero velut] etc. In prima parte sic procedit. Primo eis proponit venturos esse inter eos magistros errorum, sicut iam antea multi Pseudo fuerunt. Secundo aperit malitiam eorum : primo ostendens quales sunt in se, quia   [Mendaces] secundo quam in malitia efficaces, ibi :   [Qui introducunt] tertio quem effectum ex hoc consequentur in aliis, ibi :   [Et multi] quarto quo fine, quia propter avaritiam, ibi :   [Et in avaritia] etc. quinto quis terminus eorum et status, quia pena eterna, ibi :   [Quibus iudicium] etc. Dicit ergo,
marg.| {k} Fuerunt] Continuatio : Ita Prophete sancti locuti sunt a Spiritu sancto
marg.| {l} Vero] id est sed.
marg.| {m} Et] id est etiam.
marg.| {n} Pseudo Prophete fuerunt in populo] Israelitico sicut Balaam. Nm. 23. Et 3Rg. 22.a. Congregavit Rex Israel Prophetas quadringentos circiter viros. Et in multis locis.
marg.| {o} Sicut et in vobis] id est inter vos.
marg.| {p} Erunt magistri mendaces] quasi diceret, modo iam sunt, sed nondum magistri quia se non audent manifestare.   [Et mendaces in se] quia se dicunt vera dicere, et non mentiuntur. Hier. 14.c. Visionem mendacem et divinationem fraudulentam et seductionem cordis sui Prophetant vobis. De adventu illorum loquitur expresse. Apost. 1Tim. 4.a. In novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes Spiritibus erroris et doctrine demoniorum, in hypocrisi loquentium mendacium. 2Tim. 4.a. Erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus : et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur. Nec solum mendaces in se, sed ad alios sunt fallaces : Unde sequitur.
marg.| {q} Qui introducent sectas perditionis] id est que sunt {7. 341ra} causa perditionis ad quam ducunt. Dicuntur autem secte a secando, quia secant et separant a Deo : Sap. 1.a. Perverse cogitationes separant a Deo. Vel dicuntur a sector sectaris, quod est frequentativum, in quo pertinacia notatur, que sola facit hereticum. Est autem hereticus, ut dicit Augustinus qui alicuius temporalis commodi, et maxime glorie principatus, vel lucri gratia falsas opiniones aut novas vel gignit, vel sequitur. Et Glossa dicit hic quod heresis Grece est secta Latine. Et quare perditionis causam trahit ?
marg.| {a} Et] id est quia.
marg.| {c} Negant] modo iam in cordibus, sed tunc aperte.
marg.| {b} Deum qui emit eos] suo sanguine, non corruptibilibus auro vel argento, etc. 1Pt. 1.c. Sed quare tanti emit cor impiorum pro nihilo, sicut dicitur. Prv. 10.c. Solutio : Etsi cor pro nihilo datur a malis, nihilominus est pretiosum, quod patet per hoc quod dicit Dominus Prv. 8.d. Delicie mee esse cum filiis hominum. Ipse enim qui emit, verus est estimator.
marg.| {d} Superducentes sibi] id est super veritatem ducentes.
marg.| {e} Celerem perditionem] quia alieni a Redemptore nihil certius quam foveam expectant, ut dicit Glossa Ecce efficacia sue malitie in se, que consistit in duobus. In modo predicandi, unde dicit   [Celerem] etc. Item in qualitate rei predicate, unde dicit secundam divisionem :
marg.| {f} Et multi] Ecce efficacia quam consequuntur in aliis. Prius enim dicit efficaciam in seipsos.   [Et multi sequentur eorum luxurias] id est eos luxuriantes, quia loquuntur placentia sicut ipsi volunt. Is. 30.c. Loquimini nobis placentia. Et Propheta addit, imo potius videte nobis errores. In Epist. Iude b. Gratiam Dei transferentes in luxuriam. Et ideo qui eos sequuntur simul cum eis punientur. Ier. 14.c. Prophete illi et populi illi quibus Prophetant, erunt proiecti. Rm. 1.d. Qui talia agunt, digni sunt morte : non solum qui faciunt ea sed etiam qui consentiunt facientibus.
marg.| {g} Per quos] Ecce effectus.
marg.| {h} Via veritatis] castitas, etc. bona, ut dicit Glossa   [Blasphemabitur] non solum ab eis quos secum seductos trahunt, sed etiam ab aliis imperitis qui omnes Christianos talibus flagitiis credunt esse mancipatos, qualia illi perpetrant in odium nominis Christi. Via autem veritatis in duobus consistit, scilicet in operandis et in credendis. Hec ergo blasphematur vel per fidei corruptionem, vel per morum depravationem.
marg.| {k} Et in avaritia] Ecce finis. Fingunt enim novas doctrinas, ut aliquid lucrentur.
marg.| {m} Et negotiabuntur de vobis] sicut homo de panno vel de huiuscemodi negotiatur, ut ibi lucretur.
marg.| {l} Fictis verbis] dicentes licita.   [Et hoc in avaritia] id est quia avari et cupidi a vobis aliquid extorquere volunt, existimantes questum esse pietatem. 1Tim. 6.b. Contra quos 1Pt. 5.a. Non coacte sed spontanee secundum Deum, neque turpis lucri gratia. Et expressissime est hoc verbum contra Predicatores questuarios, qui fictis verbis decipiunt homines, pro nummo promittentes remissionem peccatorum. Rm. 16.d. Huiuscemodi enim Christo Domino non serviunt, sed ventri suo, et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium. Et bene dicit,   [Negotiabuntur] Ipsi enim emunt questum Episcopatuum, ac si emant unum equum. Bar. 3.c. Negotiatores terre Theman et confabulatores eorum. Sed audiant quid sequitur hic.
marg.| {n} Quibus iudicium] damnatio. Hoc de ipsis sicut et de Pseudo exponitur, quasi enim pares sunt et fratres. Et determinatur hic terminus sive status ubi aliquando stabunt et pro predictis consequentur, scilicet penam eternam. Unde dicit :   [Quibus] acquisitive, magistris et sequacibus.
marg.| {o} Iudicium] pene eterne.
marg.| {p} Iam olim] ab eterno previse a Deo et super eos venture.
marg.| {q} Non cessat] Glossa presentialiter excruciat. Hoc intellige propter remorsum conscientie, que eos iam incipit urere, et de malis eorum remurmurat. Vel presentialiter hoc refertur ad Deum cui presens est pena eorum omnia enim sibi sunt presentia.
marg.| {r} Et perditio eorum] id est diabolus. Non dicit, perditor, sed {7. 341rb} perditio emphatice, ad exprimendam ipsius malitiam, que.
marg.| {s} Non dormitat] ad litteram, quia mole carnis non premitur. Vel hoc dicit, quia dormitare dicit interruptionem diabolus vero continue est in procinctu nocendi. Sed mystice, diabolus aliquando retrahit se, maxime quando vehemens est dolor contritionis. Hoc videtur per amicos Iob. : quia videbant dolorem vehementem non loquebantur ei verbum : Iob. 2.d. Et si hoc, quomodo ergo dicit quod non dormitat ? Solutio. Perditio non interrumpitur, quia etsi actu non nocet, tamen semper voluntatem nocendi habet, et si actu non tentat, semper tamen tentare desiderat : et semper habet nocendi intentionem, etsi semper non habet executionem.
marg.| {t} Si enim Deus] etc. Secunda pars, in qua ostendit quod omnes peccatores damnabuntur et iusti a Deo liberabuntur : et hoc facit ut ad damnationem hereticorum descendat. Una autem est conditionalis, cuius antecedens durat usque ad illud,   [Novit] etc. Ubi est eius consequens : in qua nihil aliud intendit probare nisi hoc, sicut Deus malos antiquitus damnare potuit, et iustos eripere : sic et adhuc potest : et per hoc latenter admonet eos, ut desistant a malis, quia si hoc faciant, Deus eos liberabit. Triplicem ergo similitudinem ad peccatorum damnationem inducit. Prima est de Angelis peccatoribus, ibi :   [Si enim] etc. Secunda de toto mundo quem diluvio delevit, ibi :   [Et originali] etc. Tertia de Pentapoli quem subvertit, ibi :   [Et civitates] Duas ad liberationem bonorum : unam autem similitudinem adducit, ibi :   [Sed octavum Noe] etc. Et aliam, ibi :   [Et iustum Lot] Secundum hoc patet iam quod hec pars dividitur in duas : In antecedens illius conditionalis, et in consequens. Antecedens in quatuor secundum quod ponuntur quatuor similitudines. Consequens in duas dividitur secundum quod duo ibi concluduntur, scilicet damnatio peccatorum omnium et liberatio iustorum.
marg.| Notandum autem est, quod per illas tres similitudines omne peccatum comprehendit quod ex tribus radicibus provenit, de quibus. 1Io. 2.c. Omne quod est in mundo, aut est concupiscentia, etc. In Angelis enim punivit superbiam, in mundo luxuriam. Hec enim legitur Gn. 16.a. Causa diluvii Dei, accipiebant filias hominum sed in Sodomitis peccatum contra naturam, quod in quibusdam ex avaritia procedit. A mulieribus enim abstinent aliqui, quamvis peius in occulto faciunt, vel quia nolunt dare, vel quia volunt accipere prebendas, vel huiuscemodi.
marg.| Vel potest dici quod de avaritia tetigit, cum dixit. [Et in avaritia fictis verbis] etc. De superbia.   [Si enim Angelis] etc. De luxuria naturaliter.   [Et originali] Item contra naturam.   [Et civitates] etc. Dicit ergo :   [Si enim Deus] quasi, iudicium eorum previsum est, et hoc probo.
marg.| {t} Enim] id est quia.
marg.| {u} Si Deus Angelis peccantibus non pepercit] superbiendo. Glossa Qui sunt dignioris nature. Ex quo videtur quod sit argumentum a maiori. Et hoc etiam dicit Glossa prius probat a maiori. Sed contra : Maius est peccatum diaboli quam hominis : ergo si punit peccatum diaboli, non sequitur propter hoc quod peccatum hominis puniatur : quia potentes potenter tormenta patiuntur. Sap. 6.a. Exigua enim conceditur misericordia. Unde ibi videtur esse locus affirmans a maiori, et sequitur potius e converso. Solutio : Ibi fit comparatio nature ad naturam : quia aliter non valeret argumentum, si compararetur scilicet peccatum peccato. Dignior est enim natura Angelorum quam hominum, et cum illi sint puniti : ergo multo fortius homines punientur.
marg.| {x} Sed rudentibus] id est funibus.
marg.| {y} Inferni] id est huius inferioris aeris, qui infernus dicitur respectu celi.
marg.| {z} Detractos] id est de celo tractos. Lc. 10.c. Videbam Satanam quasi fulgur de celo cadentem.
marg.| {a} Tradidit reservari] id est ad reservandum dedit, usque
marg.| {c} in iudicium] quando de huius aeris habitatione per sententiam iudicis retrudentur in profundum inferni inferioris. Unde Is. 32.d. Grando autem in descensione saltus. Tradidit inquam.
marg.| {b} Cruciandos] etc. Vel   [tradidit reservari in tartarum] ibi scilicet   [cruciandos] id est post iudicium, Is. 24.d. Et congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum, et concludentur ibi in carcere. Rudentes sunt funes quibus vela suspenduntur quando naves a portu recedunt, et in altum mane se recipiunt. Per hos ergo significantur conatus superbie Demonum, quibus se in altum erigentes, in profundum abyssi deciderunt : est ergo sensus.   [Rudentibus inferni] conatibus vel propter conatus superbie detracti sunt ad inferiora huius aeris : ut sit ibi constructio in habitudine cause. Propter hoc dicit Ps. 35. Non veniat mihi pes superbie : et manus peccatorum non moveant me : ceciderunt, etc.
marg.| {d} Et originali] Secunda similitudo. Dicit ergo :   [Et si Deus] scilicet   [non pepercit mundo originali] id est hominibus viventibus secundum originem primi {7. 341va} peccati : Vel mundum originalem dicit homines, qui ante diluvium fuerunt non habentes legem nisi quam ab origine, id est a natura traxerunt non enim habebant nisi legem naturalem. Vel hoc dicit quia ante diluvium non fuerat aer immutatus sicut postea fuit, propter altitudinem aque que totam superficiem terre obtexit, et in aera se levavit. Unde idem mundus fuit et ante diluvium et post secundum essentiam, et non idem secundum qualitatem.
marg.| {a} Sed octavum Noe] etc. Prima similitudo liberationis bonorum. (Sed custodivit Noe octavum.) Hoc dicit quia forte ultimus interfuit : vel propter numerum : quia tantum octo fuerunt, vel propter figuram quia in hoc figurabatur resurrectio, que fiet in octava etate, sicut dictum est 1Pt. 3.d. In qua pauci, id est octo anime salve facte sunt per aquam. Noe dico.
marg.| {b} Preconem iustitie] conservande in mundo. Per hoc enim quod Arcam fabricabat, eo ipso eos ad iustitiam monebat. Unde 1Pt. 3.d. Et his qui in carcere conclusi erant, veniens spiritualiter predicavit, qui increduli fuerunt aliquando, quando expectabant Dei patientiam in diebus Noe quando fabricaretur Arca.
marg.| {c} Inducens mundo diluvium] id est submersionem   [impiorum] Vel sic,   [Inducens diluvium mundo impiorum] id est hominibus mundi qui erant impii. Iustos enim servavit, et pios, Noe scilicet et suos. Unde Ps. 31. de iusto : In diluvio aquarum multarum ad eum non approximabunt, aque scilicet ut eum submergant. Sap. 10.a. Cum aqua deleret terram, sanavit iterum Sapientia, per contemptibile lignum gubernans iustum. Impii autem submersi fuerunt quasi plumbum in aquis vehementibus. Et hoc quia iam erant in animabus submersi diluvio peccatorum. Iam enim inundaverunt aque maledictum et mendacium et furtum et homicidium et adulterium : Os. 4.a. Et per diluvium latenter insinuant extremum iudicii diem in quo impii damnabuntur in corpore et anima : et iusti liberabuntur positi in gloria. Iob. 3.c. Ibi impii cessaverunt, id est cessabunt, a tumultu, id est ab inquietatione bonorum et ibi requierunt et requiescent fessi robore.
marg.| {d} Et civitates] Tertia similitudo damnationis malorum. Et si   [damnavit] eversione incendii quando pluit Dominus super Sodomam et Gomorrham ignem a Domino, et civitates subvertit : Gn. 19.
marg.| {e} Sodomorum et Gomorrheorum] Quinque fuerunt civitates subverse scilicet Sodoma, Gomorrha, Adama, Seboim, et Segor. Quare ergo hic non nominat nisi duas ? Solutio : Quia forte in illis duabus hoc peccatum maxime vigebat : vel quia non simul fuerunt subverse. Unde etiam tunc ad preces Lot Dominus non subvertit Segor, Gn. 19.e. Non subvertam urbem pro qua locutus es. Unde Is. 15.c. Vectes eius usque ad Segor vitulam conternantem, id est tertio motu terre subversam : Hec est una expositio. Damnavit dico.
marg.| {f} Redigens in cinerem] Primo igne : secundo in fructibus qui sunt pulcherrimi exterius in tantum quod provocant cupiditatem edendi, sed intus nihil nisi cinerem habent : et fumum fetidum si carpantur reddunt : et hoc est in illius peccati scilicet Sodomitici exprobationem de quo dicit Beatus Bernardus Flamma gehennalis moram non sustinens has execrabiles prevenit tollere nationes. Damnavit dico.
marg.| {g} Ponens exemplum eorum qui impie acturi sunt] quasi diceret, in hoc sanctificans quod maxime puniendi essent qui eos imitarentur, per hoc quod etiam locum et terram circumadiacentem ubi illud peccatum factum fuerat tam graviter punivit.
marg.| {h} Et iustum Lot] Secunda similitudo liberationis bonorum. Dicit ergo :   [Et quasi iustum Lot oppressum a nefandorum iniuria] Tangit illud Gn. 19.b. Quod omnes viri civitatis vallaverunt domum eius, a puero usque ad senem.
marg.| {i} Ac] pro et.
marg.| {k} Luxuriosa conversatione oppressum] scilicet dolore cordis : cruciabatur enim quia mala eorum que videbat, corrigere non valebat. Sicut de muliere legitur Apc. 12.a. Quod habens in utero, mente scilicet bonam voluntatem corripiendi alios, clamabat parturiens, cupiens generare, et cruciatur ut pariat in aliis per bona opera. Sicut facit quilibet iustus, si aliud non potest, dolet tamen de malorum sceleribus. Ab his inquam iustum.
marg.| {l} Eripuit] Per hoc {7. 341vb} Verbum notatur violentia. Fecit enim violentiam eorum conversationi. Sap. 10.a. Hec iustum a pereuntibus impiis liberavit fugientem descendente igne in Pentapolim. Et tunc eripuit.
marg.| {m} Aspectu enim] etsi multa turpia videret.
marg.| {n} Et auditu] etsi multa inhonesta audiret.
marg.| {o} Iustus erat] id est inter tales iustitiam servabat, fulgens tamquam luminare magnum in medio prave et perverse nationis : quod erat magnum et admirabile.
marg.| {p} Habitans apud eos qui de die in diem] id est continue.
marg.| {q} Cruciabant animam] eius scilicet (iustam) operibus suis (iniquis) pro quibus ipse cruciabatur et dolebat. In his mirabiliter commendatur. Sed videtur quod non potuit inter eos esse iustus : quia 1Cor. 15.d. Corrumpunt mores bonos colloquia prava. Et Ecclesiast. 13.a. Qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea : et qui communicaverit superbo induet superbiam. Et Sir. 19.a. Qui se iungit fornicariis, nequam erit. Solutio. Colloquia corrumpunt, et non eloquia : quia tunc corrumpunt quando invicem ut faciant, loquuntur, hoc notat associatum significatum per (con) cum dicitur, colloquia, id est simul loquia ad faciendum. Similiter, qui tetigerit picem, per mentis consensum. Et illud qui se iungit fornicariis, consentiendo mente in malis eorum operibus, quia Rm. 1.d. Digni sunt morte non solum qui faciunt, se qui consentiunt facientibus. Si igitur predicta sic se habent, patet quod Deus novit pios eripere de tentationibus sicut Noe et Lot Is. 43.a. Cum ambulaverit in igne tecum ero et flamma non ardebit in te. Et non solum hoc.
marg.| {s} Vero] id est sed.
marg.| {r} Novit iniquos reservare in diem iudicii cruciandos] sicut diabolum, mundum originalem, et Sodomitas et Gomorrheos ; sic et faciet omnibus malis. Et dicit,   [In diem iudicii] quia etsi modo exuti, corpore et anima retrudentur in pena : tunc enim induentur sicut diploide confusione sua sicut dicit Ps. 108. Is. 40.a. Suscipit enim id est suscepit de manu Domini duplicia pro peccatis suis omnibus.
marg.| {t} Magis autem] etc. Tertia pars ubi ostendit hereticos magis esse damnandos quam ceteros peccatores. Et dividitur hec pars in duas. Primo enim quasi ex premissis concludendo dicit quod maior erit hereticorum damnatio quam aliorum peccatorum. Secundo magnitudinem damnationis eorum ostendit per hoc quod etiam Angeli mali qui sunt fortiores quam ipsi per naturam, vix possunt sustinere penam illam, ibi :   [Ubi Angeli] etc. Dicit ergo,   [Magis] Continuatio : Quasi ita omnes peccatores reservat in iudicio puniendos.
marg.| {u} Autem] id est sed   [Magis] puniet.
marg.| {x} Eos qui ambulant post carnem] ipsam sequendo in desideriis. Et exponit se dicens.
marg.| {y} In concupiscentia immunditie] existentes, id est quamcumque immunditiam concupiscunt, sectantes. Unde dicit Glossa Qui more brutorum animalium luxuriantur. In quorum persona dicitur. Eccl. 2.b. Omnia que desideraverunt oculi mei non negavi eis : nec prohibui cor meum quin omni voluptate frueretur et oblectaret se in his que preparaveram : quasi diceret gravius quam ceteri prius dicti punientur qui peccant contra naturam : Sed adhuc gravius superbi, de quibus dicit   [Dominationemque contemnunt] id est Dominum Iesum qui dominator et Dominus universe terre, contemnunt. Ecce superbia que est averti a Deo, a qua incipit omne peccatum. Unde dicit Eccl. 10.b. Initium omnis peccati hominis, apostatare a Deo : quoniam ab eo qui fecit illum, recessit cor eius : quoniam initium omnis peccati est superbia. Sed adhuc gravius omnibus predictis punientur qui sectas introducunt, de quibus dicit.
marg.| {a} Audaces] ad maiora crimina, sicut ad introductionem sectarum. Et hos qua auctoritate vocat Glossa hereticos : quia dictum est sup. hereticus est qui falsas ac novas opiniones aut gignit aut sequitur.
marg.| {b} Sibi placentes] non curantes de proximo : quia ut dicit Ambr. super illud verbum Rm. 15.a. Debemus nos firmiores imbecillitatem infirmorum sustinere, et non nobis placere, Ambr. Ille sibi placere dicitur qui ita facit quod sibi bonum videtur, ut non curet si non placeat proximo.
marg.| {c} Non metuunt introducere sectas blasphemantes] ipsum Deum, contra quem sectas inducunt et ad blasphemandum, alios accendunt : {7. 342ra} unde ipsi gravius ceteris punientur. Hbr. 10.e. Irritam quis faciens legem Moysi sine ulla miseratione, duobus vel tribus testibus moritur : quanto magis deteriora putatis mereri supplicia qui filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit in quo sanctificatus est, et Spiritui gratie contumeliam fecerit. Propter hoc dicitur, quod pena Arrii quanta futura sit, non est determinatum, quia adhuc nescitur quot per eius heresim damnabuntur. Notate ergo quod tria genera hereticorum tetigit. Quidam enim sunt qui a fide deviant causa luxurie,   [de quibus dixit] Qui post carnem. Alii causa superbie, quia nolunt subiici : unde dixit,   [Dominationem] et plus peccant quam primi. Alii vero non solum hoc habent, sed sectas inducunt, de quibus dicit   [Audaces] etc. et isti gravissime peccant. Est ergo sensus omnium istorum :   [Magis] etc. quasi diceret certum ex premissis quod omnes iniqui damnabuntur generaliter, sed inter alios magis heretici, et inter istos illi magis qui causa superbie deviant quam causa luxurie, et illi maxime qui inducunt sectas : ut sicut est in peccatis ordo, et gradus, sic erit in suppliciis. Quanta autem erit hec pena ? Tanta quod non poterunt sustinere. Et hoc ostendit per locum a maiori : quia scilicet Angeli mali qui sunt fortiores in natura quam homines vix possunt eam portare, et hoc est quod dicit.
marg.| {a} Ubi Angeli] etc. Hoc exponitur quatuor modis : tripliciter de malis Angelis. Primo modo sic ut   [ubi] sit locale, quasi diceret, cruciandos reservavit, scilicet in inferno.
marg.| {a} Ubi] id est in quo inferno.
marg.| {b} Angeli] mali, scilicet.
marg.| {f} Non portant] id est vix portant.
marg.| {g} Execrabile iudicium] id est damnationem eis inflictam   [adversus se] Hic dicit quod Deum iudicant iniustum quia sic eos iudicavit : etsi tamen iustum sit iudicium Dei : unde adversus eos est, quia in hoc etiam peccant : et cum crescit culpa, crescit, et pena.   [Execrabile] dicit, id est inopinabile. Quanta enim sit pena illa, opinari non potest. Vel   [Execrabile] dicit quia inflictum est pro peccato execrabili, id est odibili Deo, et hominibus. Eccl. 10.b. Odibilis Deo, et hominibus superbia, et execrabilis omnis iniquitas Gentium : Non portant dico.
marg.| {e} Cum] tamen   [sint maiores] hominibus in natura.
marg.| {c} Fortitudine] in se, id est fortes quantum ad se.
marg.| {d} Et virtute] quantum ad operationem vel sustinentiam pene : sic ergo est quasi diceret, tante sunt pene in inferno quod Angeli mali qui sunt fortiores quam homines, tunc vix eas poterunt sustinere : quomodo ergo sustinebunt eas homines ? Unde Is. 33.b. Quis habitare poterit de vobis cum igne devorante ? aut quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis. Item secundo modo exponitur ut ly   [ubi] sit causale, sic
marg.| {a} Ubi] id est pro quibus peccatis, scilicet que prediximus.
marg.| {b} Angeli] non porrexit quasi diceret, importabiles sunt pene ille, et tamen portare, et sustinere eas oportet. Unde expressius loquitur quam si dixisset, vix portant. Pro peccatis vero predictis causaliter dicuntur puniri mali Angeli : non quia ea habeant, nec enim luxuriosi sunt, vel secundum se : sed quia ad illa homines instigant, et allicere non cessant : cetera non mutantur. Vel tertio modo exponitur de iudicio presumptionis, sic : Quasi, novit reservare Deus iniquos, in sua previsione, cruciandos, in sua ultione que erit in die iudicii.
marg.| {a} Ubi] id est in qua previsione ita modo ponuntur quod.
marg.| {f} Non portant iudicium] presumptionis, id est non presumunt se erigere contra Deum pressi mole penarum. Sic vult exponere quedam Glossa que dicit, Territi magnitudine penarum, iam ab illo iudicio presumptionis desistunt. Sed contra : Ps. 73. Superbia eorum qui te oderunt, ascendit semper. Et super illud. Is. 14.c. Quo modo cecidisti de celo Lucifer ? Glossa Qui prius cogitabat in celum ascendere super astra celi, id est ad solium Dei : post lapsum quoque idem arrogat sibi. Solutio. Verum est quod semper superbiunt, et semper peccant : sed mole penarum pressi non possunt se ita erigere contra Deum, sicut poterant ante lapsum. Et quod dicit hic Glossa Ab illo iudicio presumptionis desistunt, est verum in quantum se Deo posse fieri equales prius putaverunt. Vident enim modo per magnitudinem penarum quod non possunt : verumtamen non desistunt ab illo {7. 342rb} iudicio presumptionis quantum ad sanctos qui sunt membra supra quos semper conantur conscendere : et in hoc etiam contra Deum presumunt, non tamen sicut ante lapsum omnino. Et hoc est quod sequitur in Glossa super Is. predicta. Unde et gloriantur ascendere super Angelos in celum vel super nubes, corda scilicet electorum, et sedere in monte testamenti, id est in Ecclesia : et in lateribus Aquilonis, id est in frigidis.
marg.| Cetera non mutantur a prima expositione. Vel quarto modo exponitur de bonis Angelis sic, Reservat Deus iniquos in die iudicii.
marg.| {a} Ubi] id est iudicio damnationis iniquorum, vel ultionis Dei.
marg.| {b} Angeli] boni   [cum sint maiores] hominibus fortitudine resistendi peccato.
marg.| {d} Et virtute] faciendi bonum, quia sunt in gratia confirmati : maiores sunt hominibus propter statum, scilicet. Et hoc ideo dicimus, quia quoad meritum aliqui homines maiores sunt apud Deum quam aliqui Angeli : et maiores erunt quantum ad premium. Nec obstat illud quod dicit Dominus. Lc. 7.d. Maior inter natos mulierum propheta Ioanne Baptista nemo est : qui autem minor est in regno celorum, maior est illo : quia hoc dicitur propter statum.
marg.| {f} Non portant iudicium] damnationis   [execrabile adversus se] etsi aliquando adversus alios : quia penam, vel damnationem iussu Dei aliquando infligunt malis, sicut subverterunt Sodomam, et ceteras civitates. Gn. 19.e. Et dicit   [Adversus se] quia nihil est puniendum in ipsis : quia confirmati in gratia numquam peccant. Sunt enim beati quia semper vident faciem patris : Mt. 18.b.
marg.| {h} Hi vero] etc. Hec est quarta pars in qua causam damnationis hereticorum diffusius ostendit. Et dividitur in duas. Primo enim causam damnationis ostendit generalem omnium hereticorum, Secundo tantum Heresiarcharum, ibi :   [Hi sunt fontes] etc. in prima parte procedit sic : Primo enim ponit peccata que magis sunt communia omnibus hereticis : quia quod irrationabilia animalia faciunt naturali appetitu : hoc ipsi faciunt voluntate, eunte scilicet post concupiscentias suas, omnia que desiderant volentes amplecti, in ventrem, et luxuriam proni : et propter hoc cadent in corruptionem. Secundo ostendit in quo sunt corrupti ibi :   [Voluptatem] etc. Tertio probat ab effectu, et fine, et in se, et in alio quod ipsi sunt corrupti, ibi :   [Pellicientes] etc. Quarto penam omnium istorum replicat, ibi :   [Maledictionis] Quinto ostendit quod inexcusabiles sunt, et a tanto, et a toto, ibi :   [Derelinquentes] etc. Unde et eos comparat Balaam qui contra voluntatem Domini ausus est maledicere populo Domini, et hoc ex certa scientia, nec tamen potuit : sic et isti Deum blasphemant. Et sicut ille habuit correctionem ab asina : sic isti ab omni creatura que suo modo loquitur contra eos. Dicit ergo,   [Hi vero] etc. Continuatio : Quasi ita, non portant Angeli mali cum quibus illi damnabuntur, quod isti non timent.
marg.| {h} Vero] id est sed.   [Hi] scilicet heretici, magistri errorum scilicet etsi nondum perfecti : sic expones ne videatur hic agi de Heresiarchis.
marg.| {o} Peribunt in corruptione sua] id est sensu corrupto manentes, et a societate sanctorum separati in perditionem ibunt. Ipsi dico.
marg.| {n} Blasphemantes in his] id est de his.
marg.| {m} Que ignorant] ut de articulis fidei, quod Deus homo, quod passus, quod mortuus, et sepultus, que omnia ipsi ignorant quia nolunt intellectum subiicere : sed quod supra naturam, et rationem est, volunt rationibus naturalibus cognoscere ; Contra quos 2Cor. 10.b. Captivantes omnem intellectum in obsequium fidei. Et hec est causa quare blasphemant ignorantia. Si enim cognoscerent diligerent, et non blasphemarent : unde et peribunt. Prv. 7.d. Ignorans quod ad vincula stultus trahatur donec transfigat sagitta iecur eius, velut si avis festinet ad laqueum. Ad laqueum peribunt dico quo tendunt scilicet.   [In captionem] culpe supple in qua capiuntur sicut aves laqueo. Iob. 18.b. Abscondita est in terra pedica eius, et decipula eius super semitam.
marg.| {l} Et] ex hoc cadunt,   [in perniciem] gehenne, id est in penam nocentem. Pernix pernicis media longa idem est, quod velox, sed media brevi idem est quod nocivus. Unde et potest sic exponi.
marg.| {k} In captionem] etc. id est in velocem captionem quia velociter transeunt de vita, et capiuntur in pena. Ps. 54. Viri sanguinum, et dolosi non dimidiabunt dies suos. Et in hec tendunt voluntarie, id est.   [Velut pecora] etc. naturaliter tendunt, scilicet ad delectabile sibi. Vel   [in captionem, et perniciem] tendunt scilicet, et ponitur consequens pro antecedente, id est in cibum propter quod cadunt in laqueum, et capiuntur. Et sic erit ly   [captionem] diasyrticum,
marg.| {p} Percipientes mercedem iniustitie] quia de peccato ruunt in peccatum. Et hoc est miseria magna. Pro. 14.d. Miseros homines peccatum facit.
marg.| {7. 342va}
marg.| {a} Voluptatem] etc. Hic secundo ostendit in quo corripit, quia in duobus. In iudicio : unde dicit,   [Voluptatem] Item in electione cum dicit.   [Deliciis affluentes] Vel in intellectu, et affectu. Dicit ergo :   [Voluptatem] et propter hoc peribunt quia in iudicio corrupti sunt.
marg.| {b} Existimantes] etc. luxuriam, que non unum tantum, sed plures coinquinat. Et hoc notatur per notam associationis, que est   [con] Non enim dicit inquinationis, sed coinquinationis.
marg.| {c} Et] scilicet delicias.
marg.| {d} Macule] id est gule, que unum solum, scilicet gulosum maculat.   [Voluptatem et] id est bonas esse, et licitas : quia cum vacent deliciis impurissimis, et exsecrandissimis, has optimas, et quasi lucifluas iudicant. Sicut illi de quibus. 2Mcc. 4.c. Et patrios quidem honores nihil habentes, Grecas glorias optimas arbitrabantur : Ecce perversitas iudicii.
marg.| {e} Deliciis affluentes] non solum existimantes. Et in verbo affluendi notatur quod delicie non sunt manentes : Ecce mala electio. De his duobus dicit Is. 5.e. Ve qui dicitis bonum malum, ecce corruptio iudicii : ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras, ecce corruptio electionis.
marg.| {f} In conviviis suis] etc. ut sic vos decipiant contra illud. Rm. 13.d. Non in comessationibus, et ebrietatibus : quia talibus ve. Amos 6.b. Qui comeditis agnum de grege, et vitulum de medio armenti. Et dicit   [Luxuriantes] plura habendo incitamenta, et acumina, et sapores : vel quia secum habebant mulierculas quarum visu delectati ad libidinem incitabantur. Et huic concordat littera sequens.
marg.| {g} Oculos] etc. quia Sir. 19.d. Ex visu cognoscitur vir, et ab occursu faciei cognoscitur sensatus. Et sicut dicit Beatus Augustinus . Impudicus oculus impudici cordis est nuntius. Impudicus oculus est cum huc, et illuc inverecunde fertur, maxime in facies mulierum : quasi enim venenosa est facies mulieris. Unde dum eius idolum in oculo exteriori recipitur, ad mentem usque defertur : nisi valde disponatur mens tota, inficitur, et maculatur : unde mirabilis efficacie, et nature peioris longe quam regulus : non enim interficit regulus nisi quando videt, sed mirabiliter iste interficiunt quando videntur, Nonne hoc sensit David sanctus propheta Domini qui ad visum Bethsabee in eius concupiscentiam exarsit, et propter hoc, et adulterium, et homicidium commisit. 2Rg. 12.c. Unde dicit Gregorius Non licet intueri, quod non licet concupisci. Quia qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam mechatus est in corde suo Mt. 5.e. Nec tamen ut dicit Augustinus mulieres videre prohibemini : sed appetere vel ab ipsis appeti velle criminosum est. Etsi ergo videri permittuntur, hoc tamen consulerem servo Dei quod numquam in facie inspicerentur : quia sicut de facie Domini quando fecit de funiculis flagella, et eiiciebat vendentes, et ementes de templo, radius splendens exibat quo omnes terrebantur, nec audebant ei resistere sicut dicunt sancti : ita e converso de facie mulieris multivole non dico, splendor, sed fascinatio que obscurat bona, egreditur qua videntes infatuantur frequenter. Unde dicit Eccl. 9.b. Averte faciem tuam a muliere compta, et ne circumspicias speciem alienam : hoc dicit, quia pauce sunt mulieres que se non ungant aliquibus, et sic alienam speciem assumant. Propter speciem mulieris multi perierunt, et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit. Talia sunt convivia quorundam qui ut videantur curiales invitant clericos, vel sacerdotes, et ex altera parte mulieres nobiles, vel pulchras, sic disponunt ut unus comedat cum una exadverso, ut sic se invicem in facie videant. Vix ego crederem sancto Paulo quin in talibus conviviis esset luxuria etsi non opere vel in ore, tamen in corde, et forsitan per hoc postea in opere : et horum ille miser Dominus mense est causa. Prv. 22.c. Vacantes potibus, et dantes symbola consumentur. Sequitur.
marg.| {h} Et incessabilis delicti] Et
marg.| {i} pro [Incessabilis delicti] illa scilicet a quibus facile non cessatur, quia naturalia sunt ut saturitas, et ebrietas vel somnolentia vel fornicatio. Osee 4.c. {7. 342vb} Fornicati sunt, et non cessaverunt. Vel   [Luxuriantes] luxuria scilicet spirituali que est a fide aversio. Vobiscum enim comedunt ut a fide vos avertant, qua estis desponsati Deo. Osee 2.d. Sponsabo te mihi in fide.
marg.| {g} Oculos habentes] id est Heresiarche qui sic eos docuerunt, habuerunt oculos Iezabel depictos stibio exterioris conversationis ut sic eis credatur. De hoc legitur. 4Rg. 9.f. Vel hic dicitur oculus, mens ipsa que habet providere. De quo Lc. 11.e. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit.
marg.| {i} Pellicientes] Hic tertio probat per effectum, vel finem, et in se, et in alio quod ipsi sunt corrupti. Finis vel effectus in alio est perditio animarum : unde dicit.   [Pellicientes] etc. Finis vel effectus in se est exercitatio : unde dicit.   [Cor exercitatum] etc. Dicit ergo,   [Pellicientes] etc. id est decipientes : quia in superficie aliquam veritatem pretendunt ut sic decipiant.
marg.| { k } Instabiles] dicit quia anchoram spei non habent, nec repressorium timoris Dei de quo. Sir. 25.b. Timor Dei super omnia se superposuit, Et ibid. 27.a. Si non in timore Domini tenueris te instanter, cito subvertetur domus tua. Pellices autem dicuntur meretrices a pollutione, vel pellis formositate qua incautos alliciunt, ut dicit Glossa Proprie pellex est mulier quam aliquis, habens uxorem, in adulterio detinet : et constat quod talis deceptus est : ecce finis quem intendunt in altero.
marg.| {l} Cor excitatum] etc. Ier. 6.c. Omnes avaritie student, et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum : et hic est finis in seipso : et tamen primus ordinatur ad secundum quia propter hoc decipiunt ut aliquid accipiant, quia avari sunt :
marg.| {m} Sequitur : Maledictionis] Hic subiungit quarto penam omnium predictorum quia   [maledictionis] sunt   [filii] ut hereditario iure possideatur ab eis pena eterna quia in ipsis est continua culpa.
marg.| {n} Derelinquentes rectam viam] Hic quinto ostendit quod nec a tanto, nec a toto excusabiles sunt, quia ex certa scientia peccant, non ex ignorantia, vel ex infirmitate : unde eos comparat Balaam. Continuatio : Quasi, dixi, quod sunt filii maledictionis ; et hoc probat, quia.   [Derelinquentes viam] fidei   [rectam] que ducit ad vitam   [rectam] dicit non latam, quia illa ducit in perditionem. Ier. 2.c. Me dereliquerunt fontem aque vive, et foderunt sibi cisternas dissipatas.
marg.| {o} Erraverunt] etc. qui ex certa scientia venit ut populo Domini malediceret contra voluntatem Domini. Et quare ?
marg.| {p} Qui] id est quia ipse.
marg.| {q} Amavit mercedem iniquitatis] id est munera iniqua que pro iniquitate promissa dilexit, cum tamen dicat Iob. 15.d. Ignis devorabit tabernacula eorum qui libenter munera accipiunt. Vel dicit mercedem iniquitatis hoc quod a Rege debebat honorari : et hunc honorem tantum appetebat quod ipsum Dei voluntati preponebat : et sic erat iniquus cum mercedem temporalem Deo preponebat. Balaam interpretatur populus vanus, et significat hereticos qui vere vani sunt, quia veritatem deserunt. Bosor interpretatur in tribulatione, et ipsi in tribulatione maxima erunt. Vel per Balaam significati sunt multi Prelatorum qui vani sunt quia vident vana, et amant somnia. Is. 56.d. Et propter hoc gregem suum deprimunt, et precipitant. Balaam enim interpretatur precipitans eos : quos, nisi populos sibi subiectos ?
marg.| Unde talibus dicitur Osee 5.a. Laqueus facti estis speculationi ; et sicut rete expansum super Thabor ; et victimas declinastis in profundum ; Et quare hoc ? Quia veniunt ex Bosor quod interpretatur carneus, sive in tribulatione. Ecce amor carnalis parentum erga liberos propter quos ditandos, et promovendos sunt in magna sollicitudine, et tribulatione. Item quia amant mercedem iniquitatis ; ecce avaritia que maxime regnat in prelatis.
marg.| {r} Sequitur : Correptionem vero] etc. Sed non legitur. Nm. 22.c. Ubi agitur de historia, quod asina corripuerit eum, sed hoc solum dixit ei, quid feci tibi cur percutis me iam tertio ? Et paulo post : Nonne animal tuum sum cui semper sedere consuevisti usque in presentem diem, dic quid simile unquam fecerim tibi ? Ergo, ut videtur non corripuit eum de hoc quod volebat populum maledicere. Solutio. Per hoc quod locuta est asina quod consuetum non erat, debuit corripi, et cessare a via quam ceperat ; et per hoc quod pedem sedentis attrivit iuncta parieti, potuit intelligere, quod non debebat illuc ire. Unde hoc fuit ei pro correctione.
marg.| Sic creature omnes que secundum quid non simpliciter sunt bone, ostendunt quod aliud est quod est bonum simpliciter : quia secundum quid ducit ad simpliciter, et imperfectum ad perfectum ; unde et per hoc docent se esse fugiendas et aliud appetendum. Unde dicunt in Ps. 113. Non nobis Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Omnis .n. creatura {7. 343ra} clamat, Deus me fecit, et per hoc dat intelligere ut aliud ab ipso non queratur. Unde Augustinus . Celum et stellas interrogavi de Deo meo, et responderunt mihi quia non sumus nos ipse, sed ipse nos fecit. Sed quid est quod dicit quod asina locuta est voce hominis, cum illa non habuit vocalia instrumenta apta ad vocem humanam formandam ? Solutio. Potuit esse miraculose, ut si Angelus linguam eius movens vocem humanam formavit : vel potuit loqui sine miraculo, prius tamen data sibi miraculose potentia, sicut ceco nato potentia videndi ; et sic actus fuit naturalis.
marg.| {a} Hi sunt] etc. Hec est secunda pars quarte partis ubi agit de Heresiarchis, causam damnationis eorum ostendens triplicem. Prima est, quia ipsi in se sunt corrupti. Secunda quia alios decipiunt et corrumpunt ibi   [Superbia] etc. Tertia quia peiores sunt, qui a via veritatis recesserunt, quam si eam numquam tenuissent ibi   [Si enim] etc. Ostendit ergo corruptionem eorum in se : que est duplex. Affectus : unde dicit   [Fontes] etc. Item intellectus, unde dicit   [Et nebule] Et propter hec duo, quia sunt in tenebris interioribus, exteriores eis tenebre debentur, unde dicit   [Quibus caligo] etc. Et sic patet, quod hec prima pars habet tres. Dicit ergo   [Hi sunt] etc. Talis fons lutum habet, et magis limum : unde magis polluit quam ante. Et loquitur de Heresiarchis qui perfecti sunt in errore : Ecce hypocrisis, simulatio operationis bone : et sic corruptio affectus.
marg.| {b} Et nebule turbinibus] id est Demonibus   [exagitate] unde sunt signum tempestatis. Turbo est commotio aeris per conflictum et concursum contrariorum ventorum, propter hunc aliquando sequitur tempestas : sic isti concursu Demonum et conflictu vitiorum exagitati per diversa desideria tempestatem magis inducunt in terra cordium auditorum quam rorem salutiferum : Ecce simulatio contemplationis divine ; et sic corruptio intellectus. Prelati debent esse fontes a quibus exeat aqua eruditionis doctrine, qua laventur sordes peccatorum. Ez. 16.b. Lavi te aqua : et mundavi sanguinem tuum ex te. Item aqua salutaris sapientie, de qua. Sir. 15.a. Vel desideriis celestis patrie. Io. 4.b. Qui bibunt ex hac aqua : extinguitur sitis malorum desideriorum. Item aqua consolationis qua refrigeretur ardor tentationum. Sir. 18.b. Nonne ardorem refrigerabit ros ? sic et verbum, consolationis scilicet melius quam datum. Item aqua compassionis que infirmos inebriet. Ps. 67. Pluviam voluntariam segregabis Deus hereditati tue, et infirmata est : tu vero perfecisti eam. Item aqua benignitatis que emolliat duros. Prv. 15.a. Mollis responsio frangit iram. Et Eccl. 6.a. Verbum dulce multiplicat amicos, et mitigat inimicos. Item aqua bone conversationis exterioris que fecundat et impregnare facit bonos, etiam malos 1Pt. 2.c. Conversationem vestram inter Gentes habentes bonam, ut in eo quod detractant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes glorificent Deum. Item aqua caritatis que in ventre Ecclesie decoquat universos, Hi sunt septem rivi de quibus dicitur Is. 11.d. Levavit manum suam super flumen in fortitudine spiritus sui, et percutiet eum in septem rivis. Unde Ioel. 3.b. Et per omnes rivos Iuda ibunt aque, et fons de domo Domini egredietur, et irrigabit torrentem spinarum. Item debent esse nebule per elevationem a terra, quod fit in contemplatione. Iob. 7.c. Suspendium elegit anima mea. Multi sunt hodie et fontes sine aqua, et nebule manentes in terra, et cum turbinibus vitiorum extra se agitati. Sed quid ex hoc accidet. Hoc scilicet.
marg.| {c} Quibus caligo tenebrarum reservatur] Ecce pena que eis servatur propter se, quia sunt ceci, sed reservatur propter alios qui per ipsos sunt corrupti.
marg.| {d} Reservatur] id est retro in posterum servatur quasi thesaurus qui modo est absconditus.
marg.| {e} Caligo tenebrarum] id est pena eterna sequens ex tenebris culpe. Et sic est constructio per comparationem cause ad effectum, quia interiores tenebre sunt causa exteriorum. Mt. 22.b. Ligatis manibus et pedibus mittite eum in tenebras exteriores. Vel pena eterna dicitur caligo in se ; sed tenebre, in comparatione ad sensum. Vel dicitur caligo propter carentiam visionis, et tenebre propter obscuritatem aeris. Ibi enim erit aer indensatus in tantum quod obscurus reddetur, et quasi erunt ibi tenebre palpabiles. Nec sumitur hic tenebre pure negative. Glossa tamen exponit hic de presenti   [Caligo] scilicet peccatorum ut amplius fiant mali. Unde dicit, Quibus obscuritas peccatorum servatur ut sordescant amplius. Et quia illi tales sunt, decipiunt multos : unde sequitur.
marg.| {7. 343rb}
marg.| {f} Superbia] etc. Et est hec secunda causa sue damnationis quia scilicet alios decipiunt. Unde et in hac parte sic procedit. Primo ostendit quod decipiunt multos, et corrumpunt, et per quid ibi :   [Superbia] etc. Secundo in quo ibi   [In desideriis] Tertio quos ibi   [Eos qui paululum] Quarto causam deceptionis ponit ibi   [Qui in errore] etc. Quinto modum ibi   [Libertatem] etc. Dicit ergo   [Superbia] Continuatio : Quia tales sunt in se, et non solum, sed et alios corrumpunt.
marg.| {g} Enim] id est quia ipsi.
marg.| {h} Loquentes superbia vanitatis] 1Rg. 2.a. Nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes. Aliquando autem oritur superbia ex bono. Hec enim est non vanitatis originaliter, etsi finaliter quia facit vanum. Iob. 11.c. Vir vanus in superbiam erigitur. Aliquando ex nihilo, ut in illis qui se putant aliquid valere, et tamen nihil boni habent unde debeat superbia nasci, quales sunt Heresiarche. Et quia sic gloriose et magnifice loquuntur.
marg.| {i} Pelliciunt] id est decipiunt.
marg.| {m} Eos qui paululum effugiunt] a peccatis, id est qui non ab omnibus abstinent, id est simplices. 1Cor. 11.d. Qui in agone contendit ab omnibus se abstinet. Nota quod Pilatus effugit quando Christum liberare voluit, sed paulum quando Iudeos qui erant eius inimici consuluit. Iterum determinat in quibus decipiunt, quia.
marg.| {k} In desideriis carnis] id est turpibus actibus carnalium voluptatum.
marg.| {l} Luxurie] id est gulositatis et gastrimargie. Dicunt enim comedamus et bibamus : Esa. 22.d. Sed dimittunt vel immutant quod sequitur. Cras enim moriemur. Et sicut dicit Glossa Quis non libenter audiat, manducemus et bibamus, et in eternum regnabimus. Pelliciunt dico.
marg.| {n} Qui] id est quia illi.
marg.| {o} Conversati in errore] quia errant ipsi et alios errare faciunt. Ps. 106. Et errare fecit eos in invio et non in via. Unde aliquando ipsi in dolore clamabunt illud. Sap. 5.a. Erravimus a via veritatis, Ps. 118. Erravi sicut ovis que periit.
marg.| {p} Libertatem promittentes] Ecce modus deceptionis, quia dicunt, secta nostra concedit libenter vacare desideriis, nec propter hoc perire. Sir. 29.c. Repromissio nequissima multos perdidit. Et paulo post : Peccator transgrediens mandatum Domini incidet in promissionem nequam. Sic promittunt, sed non solvunt.
marg.| {q} Cum ipsi servi sint corruptionis] id est diaboli corrumpentis. Rm. 6.d. Cum enim servi essetis peccati, liberi fuistis iustitie. Et quod servi, hoc probat per ius commune.
marg.| {r} A quo enim qui superatus est, huius et servus est] id est ei subiectus, quia Io. 8.d. Qui facit peccatum, servus est peccati. Iam de iure communi ostendit quod sunt servi : modo ostendit idem a natura servitutis. Dicunt.
marg.| {s} Si enim] quasi, ut sunt servi.
marg.| {t} Enim] id est quia   [Si] aliqui   [refugientes] prius.
marg.| {u} Coinquinationes mundi] id est peccata que mundus immittit Refugientes dico.
marg.| {x} In cognitione Domini nostri et Salvatoris Iesu Christi] id est quia ipsum cognoverunt per fidem, et ab ipso fuerunt cogniti per gratie infusionem, ut hoc nomen   [cognitione] simul et active teneatur et passive.
marg.| {y} His rursus implicati superantur] ab aliis coinquinationibus scilicet.
marg.| {z} Facta sunt eis posteriora, deteriora prioribus] quia Deum magis offendunt quam ante baptismum : et gravius punientur quia mendaces sunt promissiones facte in baptismo : quia. Ez. 17.e. Qui dissolvit pactum, numquid effugiet ?
marg.| {a} Posteriora] etc. Hoc sumptum est de Lc. 11.d. Simile. Gn. 19.e. Uxor Loth quia retro respexit, versa est in statuam salis. Et hec est tertia causa damnationis eorum, quia plus peccant, post cognitionem veritatis peccantes, quam ante, Unde et sequitur.
marg.| {7. 343va}
marg.| {a} Melius] Continuatio : Dixi quod posteriora habent peiora.
marg.| {b} Enim] id est quia   [Melius] erat eis, id est minus malum aliis scilicet paribus.
marg.| {c} Non cognoscere] etc. Tunc enim excusabiles fuissent saltem a tanto.
marg.| {d} Quam post] etc. ante scilicet quia modo facti sunt transgressores quod prius non erant. Is. 24.c. Prevaricantes prevaricati sunt. Et propter hoc sequitur Formido et fovea et laqueus super te qui habitator es terre. Deinde tertio per auctoritatem probat quod sunt servi, dicens.
marg.| {e} Contigit enim eis] id est evenit vel accidit.
marg.| {f} Illud veri] etc. Sumptum est de Prv. 26.b. Sicut canis qui revertitur ad vomitum suum : ita stultus qui iterat stultitiam suam. Et hoc dicit, quia sicut canis qui comedit tantum quod evomit : sic isti prius loti in baptismo, postea coinquinantur recidivando, cum deberent dicere cum sponsa, Ct. 5.b. Lavi pedes meos, quomodo coinquinabo eos ? Et talibus non prodest, imo magis obest sua lavatio. Unde Sir. 24.d. Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit mortuum, quid prodest lavatio eius ? Sic homo qui ieiunat in peccatis suis, et iterum eadem faciens proficit humiliando se, orationem illius quis exaudiet ;
marg.| {g} Et] supple tales sunt quasi   [sus lota in volutabro luti] id est in luto in quo se revolvit. Hec lotio est inquinatio : Unde Glossa Sus dum in luto lavatur, sordidior redditur : sic qui peccata plangit, nec tamen deserit, pene graviori se subiicit : quia scienti bonum facere et non facienti, peccatum est illi : Iac. 4.d. Hoc apponit Apostolus de suo, quia non est in Prover. Per suam significat luxuriosos in quibus diabolus dormit. Iob. 40.c. Sub umbra dormit, in secreto calami, in locis humentibus. Unde et ipsi in die iudicii auferentur de medio sicut lutum quod in festis aufertur de vico. Ps. 17. Ut lutum platearum delebo eos.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Pt. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=78&chapitre=78_2)

Notes :