<35.1> Prothemata in librum Trenorum

Numérotation du verset Lam. Prol.1,1 
marg.| Sunt cantica canticorum, sunt et lamentationes lamentationum. Liber Salomonis: Cantica canticorum, Treni Ieremie, Lamentationes lamentationuma. Sicut enim cantica precellunt in quibus sponsus aut sponsa dulcibus fruuntur amplexibus. Ita lamentationes in quibus sponsi a sponsa absentia multimodis fletibus deploratur. Unde dicitur: quomodo sedet sola civitas. In illis canticis inducuntur diverse persone ad nuptialia gaudia. In hiis lamentationibus diverse abducte planguntur. Cantica decent in patria lamentationes in huius vite miseria. Hinc David ait: « Te decet hymnus Deus in Sion et tibi reddetur votum in Hierusalem » et alibib: «Beatus vir cuius est auxilium abs te ascensiones in corde suo disposuit in valle lacrimarum in loco quem posuit».A
a Paschasius Radbertus , Expositio in Lamentationes Hieremiae. Libri quinque, lib. 1, linea 32 [*]: « Et sicut proprie appellatur liber Salomonis Cantica canticorum ita et appellari queunt Threni Hieremiae Lamentationes Lamentationum ».
b Ps.
Numérotation du verset Lam. Prol.1,2 
marg.| PASCHASIUS. 1* Quadruplici plangit alphabeto quia et nos et mundus de quatuor elementis consistimus. Igne, aqua, aere et terra ut qui quatuor elementis consistimus quatuor plangamus alphabetis. Quod propheta non solum presentia sed preterita et futura deploret liber Paralipomenon manifestat ubi legitur quod universus Iuda et Hierusalem luxerunt Iosiam. {t. 3: Erfurt, f. 164ra ; facsim., p. 183a} et2* Ieremias precipue.3
1 Paschasius Andrée ] om. Her403 Rusch
2 Et Andree ] Sed Rusch
3 | sententia 2 una sum 1 Rusch
Numérotation du verset Lam. Prol.1,3 
marg.| Sub quadrato celi cardine presentis seculi delicta quadrato alphabeto luget ut omnes ad lamenta invitet. Materialis enim hic numerus est quia et homo et mundus quatuor elementis est compactus. Quatuor sunt tempora, quatuor climata, etas quoque nostra quatuor constat partibus scilicet temporis diei mensis et anni. Hic quoque numerus materialis quasi quadratus et solidus omnia sibi ut subsistant quadrata4 non solum terrena sed etiam celestia. Quatuor sunt evangeliste, quatuor virtutes egregie, unde cetere egrediuntur quibus quasi quatuor paradisi fluminibus omnia virtutum germina irrigantur. Quod ergo quatuor elementis subsistimus vel quod interius externusque delinquimus iustum est ut cum propheta quaternario numero defleamus et materiali numero nos intus exteriusque renovemus ut singulis morum corporumque corruptionibus singula opponantur elementa litterarum ut qui super flumina Babylonis captivi tenemur absoluti penitentia et gratia in nostra Sion vera libertate perfruamur.B
4 quadrata] coniec., quadrat. Rusch
Numérotation du verset Lam. Prol.1,4 
marg.| PASCHASIUS. Constat multa esse genera fletuum multas differentias lacrimarum. Aliter propria damna aliter plangimus aliena aliter ploramus desiderio celestis patrie aliter pro scelerum immanitate et terrore gehenne id est aliter pro dolore cordis aliter pro amore pie recordationis. Has diversitates fletuum divina scriptura in diversis locis explanat cum singulorum varios affectus et lamenta explicet unde David: fuerunt mihi lacrime mee panes die ac nocte etc. et alibi lavoravi in gemitu meo lavabo per singulas noctes lectum meum lacrimis meis stratum meum rigabo et Ieremias: caligavit oculus meus per amaritudine et cum hiis affectibus fideles moventur qui totum volumen illud Ezechielis in sensum mentis traiiciunt in quo erant scripte lamentationes et carmen et ve. C
Numérotation du verset Lam. Prol.1,5 
marg.| PASCHASIUS. Tam terrene civitatis ruinam quam Ecclesie damna et animarum discrimina in lamentationibus exponere et pro oportunitate locorum ad tria tempora sensus decernimus dirigere.
Numérotation du verset Lam. Prol.1,6 
marg.| Treni sicut ait Hieronimus metrica lege compositi apud hebreos sunt unde apud latinos in singulis sententiarum principiis singule Hebreorum littere prenotantur a quibus in propria lingua unusquisque versus incipitur. Nec tot littere vacant a mysterio cum nec « unus apex aut unum iotha » de lege preteriri debeat. Unde singularum litterarum intelligentia singulis sententiis est aptanda. D
D ¶Codd. : Andrée (non contuli) Rusch ( sententia 6 una sum 5)
Numérotation du verset Lam. Prol.1,7 
marg.| Aleph interpretatur ‘doctrina’. Vera autem doctrina est qua Deus cognoscitur et uniuscuiusque status vel defectus non ignoratur. Unde Isaias: glorificate Dominum in doctrinis unde bene Ieremias spiritu meroris plenus ait: quomodo sedet sola civitas plena populo etc. Non plangit menia civitatis sed tropice populum in captivitatem ductum unde Isaias: et relinquetur filia Sion sicut tugurium in cucumerario et sicut civitas que vastatur fit vehemens exclamatio prophete plena fletibus plena doloribus plena admiratione et stupore. E
E ¶Codd. : Andrée (non contuli) Rusch | sententia 7 una sum 6 Rusch
Numérotation du verset Lam. Prol.1,8 
marg.| GILIBERTUS. 5* Lamentationes Ieremie membro patet orationis maxime distingui vel dissoluto colorari. Res enim breviter absoluta sine tocius sententie demonstratione dicitur que alio orationis membro excipitur sicut est hic: Plorans ploravit in nocte etc. Interdum vero more dissoluti coniunctiones de medio auferuntur partes separate offeruntur hoc modo. Quomodo sedet sola civitas et more rhetorico aliquando duobus membris aliquando tribus aliquando pluribus constat oratio. F
5 Gilibertus] scrips., Gislebertus Andrée
Numérotation du verset Lam. Prol.1,9 
marg.| PASCHASIUS. 6* Lamentatio est aut ex merore presentis vite aut ex desiderio eterne vite cordibus humanis dono Spiritus Sancti infusa compunctio. Legimus David lamentatum super Saul et Ionathan et super Absalon flevit Ezechias fletu magno flevit Petrus amare. Sed hee merito lamentationes lamentationum vocantur et sic genus retenditur ad speciem ut aliquando species ad genus extendatur. Sic terrene Hierusalem et populi excidium deploratur ut presentis Ecclesie damna defleantur. Sic generalitas novi populi et veteris qui a fide corruentes captivantur ut uniuscuiusque anime que fuit templum Spiritus Sancti ruina plangatur. Sic ad presentem captivitatem sub qua fit hec prophetia lamentationes intendunt ut que facta est sub Tito et Vespasiano penitus non obmittant. Omnes denique presentis vite causas et ruinas cernens propheta et gemit et plangit et plorat ad singula ut discant singuli deflere propria cum defleat ipse communia et aliena delicta. G
6 Paschasius Andrée ] om. Rusch
Numérotation du verset Lam. Prol.1,10 
prol.| [ut infra Lam. 1, 1, sententia in Quomodo sedet sola civitas : Subversionem  ... ]
Numérotation du verset Lam. Prol.1,11 
marg.| GILIBERTUS. 7* Rhetoricorum colorum splendorem et sententiarum gravitatem et elocutionis ornationem me tacente diligens lector non tacebit. Locorum quorum rhetoricorum multitudinem et dialecticorum raritatem et argumentorum subtilitatem gratis inveniet. Preterea et rhetorice conquestionis humilitatem et interdum indignationis asperitatem vel utriusque commixtionem nullo docente docebit. Rudibus tamen satisfaciendo et conquestionem et indignationem rhetoricam propriis definitionibus ad medium deducere non gravabor. Et enim, ut ait Tulliusc,"conquestio oratio auditorum misericordiam captans". Cuius primus locus est per quem quibus in bonis fuerimus et quibus in malis nunc simus ostendimus sicut hic: quomodo sedet sola civitas etc. Indignatio est oratio per quam conficitur aut in hominem odium aut in rem offensio. Cuius primus locus est ab autoritate cum dicitur: « Quare cure ea res fuerit diis immortalibus » etc. Sicut hic: candidio Nazarei eius nive etc. In primo ergo alphabeto paucos conquestionis et indignationis locos assignando diligentiori et perspicatiori viam aperio lectori. H
c ¶Fons : Cicero, De inventione, 1, 106; cf.   [Cicero], Ad Herennium, 3, 13, 24. [Andree2005]
7 Gilibertus] scrips., Gislebertus Andrée
Numérotation du verset Lam. Prol.1,12 
marg.| Liber iste hebraice Phinoth 8, grece treni, latine lamentationes dicitur.I d
d | |
8 Phinoth] Prehmoth An54
Numérotation du verset Lam. Prol.1,13 
marg.| In9 his10 lamentationibus quatuor alphabeta11 reperiuntur. Sicut enim pueri elementis12 nutriuntur13, sic14 istis lamentationibus15 vita nostra moresque16 formantur. Ut enim17 docetur18 Israel peccata lamentari19, ne captivetur, sic20 nos, ne insidiis diaboli decepti patriam nostram, id est celestem21 Hierusalem22, perdamus23. Ploremus ergo mala, que fecimus, et plorando24 non faciamus dicentese: Quomodo sedet sola civitas plena populo etc.25 J
e Lam. 1, 1.
9 In] Pasc<h>asius praem. An54 , Notandum est quia praem. P2578
10 his] istis La71
11 alphabeta] scrips., alfabeta Andrée, alfabetis An54 , alphata BL3117
12 elementis] e litteris P2578
13 nutriuntur] erudiuntur BL3117 Her403 P2578
14 sic] + in Her403
15 lamentationibus istis BL3117 Her403
16 vita nostra moresque] nostra vita moresque La71, vita nostraque mores BL3117
17 Ut enim] unde BL3117
18 docetur] doceatur Her403
19 peccata lamentari] lamentari peccata La71 , lamentari peccatis Her403
20 sic] sicut BL3117
21 celestem om. An54 La71
22 celestem Hierusalem] Ierusalem celestem BL3117
23 perdamus] perdimus La71
24 plorando] ploranda BL3117 Her403
25 civitas plena populo etc.] etc. La71 , civitas etc. Her403 , civitas BL3117 , civitas... populo P2578
Numérotation du verset Lam. Prol.1,14 
marg.| Notandum est26 quod quadruplici plangit alphabeto27. Verisimile est28 hoc ideo fieri, quia corpora humana quatuor constant elementis29, quibus gravantur30, dum in hac vita31 pluribus obligantur peccatis. Conveniens quoque est ut32 quatuor anime virtutes mundana delectatione33 sauciatas34 quadruplici ordine35 lamentatio36 restituat.K
26 est1 om. BL3117 Her403
27 alphabeto plangit] inv. BL3117
28 est] + enim P2578
29 constant elementis] elementis constant La71
30 gravantur] aggravantur Her403 P2578
31 dum ... vita] om. Her403 , et BL3117
32 est ut] fuit ut BL3117 , ut Her403 La71 , est An54
33 delectatione] om. Her403
34 sauciatas] ut videtur BL3117, saucietas Her403
35 ordine] + facta BL3117 Her403
36 lamentatio] om. P2578
Numérotation du verset Lam. Prol.1,15 
marg.| Duo genera canticorum scriptura testatur: Unum quod cantavit Moyses pro populo liberato ab Egyptiis; alterum quod37 Ieremias pro38 populo captivando39 a Chaldeis. Hoc autem canticum cum sit40 a Ieremia ad correctionem41 oblatum rex Ioachim legisset, comtempto Deo igne cremavit, ut autem secundum prophetiam suam omnia ostenderet evenisse. Post captivitatem lamentationes42 suo libro inseruit, ut Israel43 de peccatis penitentiam ageret. L
37 quod] om. La71
38 pro] om. La71
39 | captivando] captivato Her403
40 cum sit] cum sibi An54 , conscriptum Her403
41 correctionem] correptionem La71
42 lamentationes] lamentationem An54 Her403
43 Israel] populus praem. Her403
Numérotation du verset Lam. Prol.1,16 
marg.| Sicut44 inter omnia cantica Veteris et Novi Testamenti45 canticum Salomonis per excellentiam Canticum46 Canticorum appellatur47, sic Lamentationes Hieremie inter omnes Lamentationes Lamentationum vocantur48 M f
f ¶Fons : Cf. Hieronymus (pseudo), In Lam., 787A. [Andrée2005].
44 Sicut] sunt BL3117
45 et Novi Testamenti] testamenti et novi BL3117 Her403
46 Canticum] cantica BL3117 P2578
47 appellatur] appellantur BL3117 P2578
48 Lamentationes1 ... vocantur] om. An54 BL3117 La71 | inter ... vocantur] om. Her403
Numérotation du verset Lam. Prol.1,17 
marg.| Fuerunt49 hee lamentationes apud Hebreos50 metri ratione composite, quod in translatione servari non potuit. Habent51 quoque in principio singularum52 sententiarum singulas alphabeti litteras ordinatas, quod translator servare non potuit, sed singula elementa singulis sententiis seorsum53 preposuit, quorum interpretatio propriis inerat sententiis54. Possunt autem hec55 historialiter56 referri ad Iudaicam plebem57, spiritualiter ad ecclesiam, moraliter ad unamquamque58 animam.N g
g ¶Fons : Cf. Hieronymus (pseudo), In Lam., PL 25, 787A-B. [Andrée2005]
49 Fuerunt] + et P2578
50 apud Hebreos om. An54 La71
51 Habent] habuerunt BL3117 Her403 P2578
52 singularum] om. La71
53 seorsum] om. P2578
54 inerat sententiis] inheret sententiis Her403 , sententiis conveniret P2578
55 hec] om. P2578 , hi BL3117
56 historialiter] + ad hoc sed postea idem La71* (del.)
57 plebem Iudaicam inv. BL3117 Her403 P2578
58 unamquamque] quamque BL3117 Her403
Numérotation du verset Lam. Prol.1,18 
marg.| Sicut59 testante Salomone triplex funiculus cito solvi60 non potest, ita he lamentationes cum tria hic notantur61 – historia62, allegoria63, moralitas.O
59 Sicut] sic La71
60 solvi] dissolvi Her403
61 notantur] notentur Her403
62 historia] + scilicet Her403
63 allegoria] + et Her403
Numérotation du verset Lam. Prol.1,19 
marg.| Agit autem64 Ieremias propheta in his lamentationibus et de Chaldeorum
captivitate propter occisionem Zacharie occisi inter templum et altare, et
occisione Christi Iesu a Tito et Vespasiano. P
64 autem] om. La71
Numérotation du verset Lam. Prol.1,20 
marg.| Similiter Ecclesia vel quelibet anima a Deo propter peccata desolata65 adeo66 in captivitatem rapitur, et que super omnem terram67 princeps constituta fuerat68 iuxta illudh: « Constitues eos principes super omnem terram ». Et domina69 gentium, id est
genti70 vitiorum imperabat diabolo tributaria viciis servire cogituri.Q j
h Ps. 44, 17.
i ¶Fons : Cf. Hieronymus (pseudo), In Lam., PL 25, 788A
j ¶Fons : Similiter ... illud : Cf. Hieronymus (pseudo), In Lam., PL 25, 788A [Andree2005]
65 desolata] derelicta P2578 , desolati La71
66 adeo] a diabolo P2578
67 terram] terra P2578
68 fuerat] erat P2578
69 domina ... est om. P2578
70 genti] gentibus P2578
Numérotation du verset Lam. Prol.1,21 
marg.| Plebs namque Iudaica, quam sibi Deus ex omnibus mundi gentibus elegerat,
quam ex Egypto eductam cunctis nationibus potentiorem effecerat, quam
legis sue preceptis et mysticis sacramentis imbutam sacraverat, propter idolatriam et legis divine transgressionem a Creatore destituta, templo incenso, Hierusalem destructa et omni regione ipsorum devastata, Caldeis captivantibus fuerat subiugata, et ad ultimum Romanis seu cunctis gentibus propter vindictam Dominici sanguinis, quem seviens fundere non timuit, miserabili servitute noscitur mancipata. R



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Lam. Prothemata in librum Trenorum), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=35&chapitre=35_Prol.1)

Notes :