Glossa ordinaria

<59.2> Prothemata in Epistolas Pauli>

Numérotation du verset PrPaul. Prol.2,1 
marg.| + Generalis omnium epistolarum materia est doctrina Evangelii. Intentio : monere ad obediendum evangelice doctrine.A
Numérotation du verset PrPaul. Prol.2,2 
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1056vb ; facsim., p. 272b} In epistolis quedam sunt generalia que omnibus conveniunt, quedam specialia que ad singulas pertinent. Primo consideranda sunt generalia, deinde videamus que sint specialia. Hec itaque sunt generalia. Queritur : quare post evangelium scripte sunt epistole, cum in evangelio sit doctrine perfectio, perfecta regula vivendi, honestorum quoque morum integra conformatio ? Est etiam questio : quare dicantur epistole, et que materia earum, et communis intentio omnium ? Deinde queritur de ordine earum et numero. Hec predicta generalia sunt omnibus epistolis convenientia. Ista vero specialia sunt. Queritur enim quibus scribantur, et causa scribendi, quid etiam in singulis specialiter intendant. Prime questioni sic responditur. Quod ideo scripte sunt post evangelium ut in exordio nascentis Ecclesie nos contra callidas hereticorum premuniret oppugnationes, orientia quoque vitia resecaret, et post futuras excluderet questiones. In evangelio namque sic dicta sunt quedam, ut facile male intelligentibus ambiguitas et error suboriretur. Sicut illud quod dicitur anno tricesimo Christus esse baptizatus. Unde quidam heretici voluerunt concipere, ut nullus ante tricesimum annum recte baptizaretur. Erant etiam preterea quedam in evangelio sic obscure dicta, ut inde fideles etiam dubitarent. Itaque propter hereses has et alias que tunc in Ecclesia pullulabant extirpandas, istas apostolus scripsit epistolas. His itaque de causis predictis post evangelia scripte sunt epistole. Non superflue. Sed quemadmodum prophetie post legem, sic epistole post evangelia valde sunt utiles et necessarie. Quamvis enim in lege fuerit perfecta doctrina, nec aliud in prophetis quam in lege contineatur, quedam tamen ibi erant sub velamine dicta, que in prophetis apertius exposita, quodammodo dilucidantur. a
a Non inveni in De Bruyne, Préfaces, XV [MM2017]
Numérotation du verset PrPaul. Prol.2,3 
marg.| Notandum quoque est quod hoc opus a quibusdam vocatur superadditio. Et est tractum de parabola illa evangelica que dicitur : «Homo quidam descendebat ab Hierusalem in Hiericho et incidit in latrones»b, id est humanum genus quod de celestis Hierusalem patria descendit in mundum, inter malignos videlicet hostes. «Qui etiam despoliaverunt eum et plagis impositis abierunt semivivo relicto»c, id est diversorum dogmatum erroribus eum subiugaverunt. «Accidit autem ut sacerdos quidam et Levita, dum transirent eadem via eo viso preterierunt»d. Lex enim et prophete humanum genus curare non valuerunt. Samaritanus autem custos ille verus videlicet Christus iter faciens id est carnem assumens, miseridordia motus est. «Et appropians alligavit vulnera eius infundens oleum et vinum»e, id est gratiam Spiritus sancti et Novi Testamenti doctrinam que sic inebriat ut terrenorum desideriorum oblivisci faciat. «Et imponens illum iumento duxit in stabulum et protulit duos denarios dicens stabulario : curam illius habe, et si quid supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi»f. Dedit enim apostolis et ceteris doctoribus novum et vetus Testamentum qui plura supererogaverunt ut Paulus et multi alii. Potest etiam per hoc opus illa scala significari, in qua vidit Iacob ascendentes et descendentes angelos, quorum typum gessit Paulus cum ad tertium celum raptus est, ubi vidit secretag etc. Condescendit etiam in tantum humanitati et fragilitati ut diceret : «Vir reddat debitum uxori»hi
b Lc. 10, 30.
c Lc. 10, 30.
d Lc. 10, 31.
e Lc. 10, 34.
f Lc. 10, 34.
g Cf. 2Cor. 12, 2 : « Scio hominem in Christo ante annos quattuordecim, sive in corpore nescio, sive extra corpus nescio, Deus scit, raptum huiusmodi usque ad tertium celum. Et scio huiusmodi hominem sive in corpore, sive extra corpus nescio, Deus scit : quoniam raptus est in paradisum : et audivit arcana verba, quae non licet homini loqui ».
h 1Cor. 7, 3.
i Cf. Repertorium biblicum, n° 11832 (3).
Numérotation du verset PrPaul. Prol.2,4 
marg.| Epistole dicuntur supermisse, id est super evangelium misse. Quatuordecim sunt epistole, decem ad Ecclesias, quatuor ad personas, in quo numero voluit ostendere evangelio et legi se concordare. Denarius namque ad decalogum legis, quaternarius ad evangelia pertinet. Romanis in hac epistola scribit pro altercatione que erat inter illos. Altercatio autem talis erat. Dicebant Iudei se de genere Abrae esse, se etiam legem et prophetas accepisse, et numquam idola, sed unum verum Deum coluisse, gentiles canes immundos appellabant. E contra gentiles se in auditu auris obedisse dicebant, quod ipsi bono ingenio et sue nature ascribebant. Iudeos autem non solum non obedisse Christo, verum etiam turpissima morte eum condemnasse dicebant. Ita ex utraque parte superbia et nulla humilitas. Quibus se quasi medium interponit Apostolus utroque confutando ut sic invitet ad humilitatem, ut omnia attribuant gratie Dei. Morem recte scribentium epistolas servat proponendo salutationem in qua captat benevolentiam a persona sua ubi dicit : «Paulus apostolus»j, scilicet Christi. A negotio ubi {t. 4 : Erfurt, f. 1057ra ; facsim., p. 273a} dicit : «Quod ante promiserat»k. Ab auctore, ubi dicit : «Qui factus est ei»l. Ab auditoribus, ubi dicit : «In quibus estis et vos vocati»m etc. Assignatis rationibus operis numeri et ordinis epistolarum. Explicatio denique unde et quare Apostolus Romanis scripserit super de materia et intentione et modo tractandi exequi. Generalis omnium epistolarium materia est doctrina evangelii. Intentio monet ad obediendum evangelice doctrine. Preter hec autem in singulis proprias intentiones et materias requirimus. Prima itaque epistola materiam habet Romanorum vitia atque gratie Dei dona ad quem eos hortatur. Intentio eorum vitia increpare et ad veram pacem fraternamque concordiam sub manu gratie humiliare. Modus tractandi : more scribentium epistolas salutationem premittit, in qua personam suam, negotium, et auctorem negotii commendat, in quibus congrue captat benevolentiam. 
j Rm. 1, 1.
k Rm. 1, 2.
l Rm. 1, 3.
m Rm. 1, 6.
Numérotation du verset PrPaul. Prol.2,5 
marg.| HAIMO. Post salutationem utriusque partis vitia arguit ostendens gentiles a naturali ratione, et iudeos a lege exorbitasse. Deinde pluribus modis ostendit iustitiam et salutem eque utrique esse non per legem sed per fidem Christi, ut a lege eos tollat et in sola fide Christi eos constituat. Circa finem vero, moralis subditur instructio atque in actione gratiarum finem tenet epistola. Inter omnes epistolarum scriptores in tribus Paulus singulariter excellit : in operis, scilicet profunditate, quia ceteris prolixius et ad intelligendum difficilius. In fidei assertione, quia ad fidei catholice assertionem congrua auctoritatum legis et prophetie inducuntur testimonia. In gratie commendatione, quia contra arrogantes et superbos de suis operibus presumentes pro commendanda Dei gratia prudenter et fortiter dimicavit. Qui nimirum et in illo evidentior clariorque apparuit, quia inter alia vehementer Ecclesiam Dei persecutus, pro quo summo dignus fuit supplicio, pro maledictione consecutus est gratiam, pro damnatione suscepit misericordiam, in quo et spes nostra plurimum sublevatur. B 
B ¶Codd. : <59.3> Rusch ; om. ΩL



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (PrPaul. Prothemata in Epistolas Pauli>), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=59&chapitre=59_Prol.2)

Notes :