<59.670b> Prologus ‘Primum quaeritur quare’

Numérotation du verset PrPaul. Prol.670b,1 

a Praefatio sancti Hieronymi in omnes epistolas sancti Pauli incipit. 1  - Primum queritur quare post evangelia, que supplementum Legis sunt et in quibus nobis exempla et precepta vivendi plenissime digesta sunt, voluerit Apostolus2 has epistolas ad singulas Ecclesias destinare ? Hac autem causa factum videtur, ut scilicet initia3 nascentis Ecclesie novis causis existentibus preveniret4, et ut5 presentia atque orientia resecaret vitia et6 post futuras excluderet questiones, exemplo7 prophetarum qui post editam legem Moysi, in qua omnia Dei mandata8 legebantur, nihilominus tamen doctrina sua rediviva semper populi compressere peccata et propter exemplum vivendi libros9 ad nostram etiam10 memoriam transmiserunt. Deinde queritur : cur non amplius quam decem epistolas ad Ecclesias scripserit ? Decem sunt enim cum illa11 que dicitur ad Hebreos. Nam relique quatuor ad discipulos specialiter sunt porrecte. Ut ostenderet novum non discrepare a Veteri Testamento et se contra legem non facere Moysi, ad numerum primorum decalogi mandatorum suas epistolas destinavit12 et, quot ille preceptis a pharaone instituit liberatos, totidem hic epistolis a diaboli et idolatrie servitute edocet acquisitos. Nam et duas tabulas lapideas duorum Testamentorum13 figuram habuisse viri eruditissimi tradiderunt.
a ¶Fons : Alexander SOUTER, ed., Pelagius’s Expositions of Thirteen Epistles of St. Paul, t. 2, Cambridge, 1926, p. 3-5. (non contuli)
¶Codd. : Bruyne : DE BRUYNE, Préfaces , XV : Epistolae Pauli , n° 1, p. 213-217. Rusch : Biblia latina cum Glossa ordinaria, ed. A. Rusch, Strasbourg, 1480, Erfurt, f. t. 4, f. 1056ra ; facsim., p. 271a. CorS3 = prima correctio parisiensis (ut videtur) : vacat Weber : Biblia vulgata, ed. Weber-Gryson, Stuttgart, 1994, p. 1748-1749; Wordsworth , t. 4, p. 1 ( non contuli) non contuli : (476v) Pi125 (2r-v) (165r) Paris, BSG, ms. 10,  ; Cas235, Cas349, Cas535 (288b-290b), Cas552.1.
1 Praefatio sancti Hieronymi in omnes epistolas sancti Pauli incipit Rusch ] Incipit praefatio beati Hieronimi de corpore epistularum beati Pauli apostoli P9380, Ratio epistolarum sancti Pauli Cas235, Incipit prologus in epistolas beati Pauli apostoli ΩJ |
2 Apostolus] om. ΩJ |
3 initia] in initio ΩJ |
4 existentibus preveniret] exigentibus ΩJ, exist. premuniret Ed1703 Weber |
5 et ut] et ΩJ , inv. Weber |
6 et] + ut ΩJ |
7 exemplo] + usus ΩJ |
8 Dei mandata] inv. ΩJ |
9 vivendi libros] libris Weber |
10 ad nostram - etiam] inv. ΩJ |
11 illa] ea Ed1703 |
12 destinavit] ordinavit ΩJ Weber |
13 duorum Test.] inv. ΩJ |
Numérotation du verset PrPaul. Prol.670b,2 

Epistolam sane que ad Hebreos scribitur quidam Pauli14 non esse contendunt, eo quod non sit eius nomine titulata, et propter sermonis stilique distantiam, sed aut Barnabe iuxta Tertullianum aut Luce iuxta quosdam, vel certe Clementis discipuli apostolorum et episcopi romane eclesie post apostolos ordinati. Quibus15 respondendum est : Si propterea Pauli non erit quia eius non habet nomen, ergo nec alicuius erit, quia nullius nomine titulatur. Quod si inconveniens absurdumque16 est, ipsius magis esse17 credenda est que tanto18 doctrine sue fulget eloquio. Sed quoniam apud Hebreorum Ecclesias quasi destructor Legis19 falsa suspicione habebatur, voluit tacito nomine de figuris Legis et veritate Christi reddere rationem, ne odium nominis in20 fronte pretitulati21 utilitatem excluderet lectionis. Non est sane mirum, si eloquentior videatur in proprio, id est hebreo quam in peregrino, id est in22 greco, quo cetere epistole sunt scripte23 sermone.
14 quidam Pauli] Pauli quidem ΩJ |
15 Quibus] + ita ΩJ |
16inconveniens absurdumque] absurdum ΩJ Weber |
17 esse] om. ΩJ |
18 tanto] tante ΩJ |
19 Legis] + iudaice ΩJ |
20 in] om. ΩJ Weber |
21 pretitulati] prolati ΩJ , praelati Weber |
22 in] om. ΩJ Weber |
23 sunt scripte] inv. ΩJ |
Numérotation du verset PrPaul. Prol.670b,3 

Movet etiam quosdam quare Romanorum epistola in primo sit posita, cum eam non primam scriptam ratio manifestet. Nam hanc se proficiscentem Hierosolymam scripsisse testatur, cum Corinthios et alios iam ante24 ut ministerium quod secum portaturus erat colligerent, litteris adhortatus sit. Unde et25 intelligi quidam volunt ita omnes epistolas ordinatas, ut prima poneretur quamvis26 posterior fuerit27 destinata, ut per singulas epistolas gradibus ad perfectiora veniretur. Romanorum namque plerique tam rudes erant, ut non intelligerent Dei se gratia et non suis meritis esse salvatos, et ob hoc duo inter se populi conflictarent. Idcirco illos indigere asserit corrigi28, vitia gentilitatis priora commemorans. Corinthiis autem iam dicit scientie gratiam esse concessam, et non tam omnes increpat quam cur peccantes non increpaverunt29 reprehendit, sicut aitb : «Auditur inter vos fornicatio», et iterumc :"Congregatis vobis cum meo spiritu tradere huiusmodi Satane". In secunda vero laudantur et ut magis ac magis proficiant admonentur30. Galate vero31 iam nullius criminis arguuntur, nisi hoc tantum32 quod callidissimis pseudo apostolis crediderunt. Ephesii sane nulla reprehensione sed multa laude sunt digni, quia fidem apostolicam servaverunt. Philippenses etiam multo magis collaudantur, qui nec audire quidem falsos apostolos voluerunt. Thessalonicenses nihilominus in duabus epistolis omni laude prosequitur, eo quod non solum fidem inconcussam servaverint veritatis, sed etiam in persecutione civium fuerint constantes inventi. Colosenses autem tales erant ut, cum ab Apostolo visi corporaliter non fuissent, hac laude digni haberenturd : «Etsi corpore, inquit33, absens sum, sed spiritu vobiscum sum, gaudens et videns ordinem vestrum».34 De Hebreis vero quid dicendum est, quorum Thessalonicenses qui plurimum laudati sunt imitatores facti esse dicuntur, sicut ipse aite : «Et vos fratres imitatores facti estis Ecclesiarum Dei que sunt in Iudea, eadem enim passi estis et vos a contribulibus vestris que et illi a Iudeis». Apud ipsos quoque Hebreos eadem commemorat dicensf : «Nam et vinctis compassi estis et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam». g
b 1Cor. 5, 1.
c 1Cor. 5, 4.
d Col. 2, 5.
e 1Th. 2, 14.
f Hbr. 10, 34.
g ¶Fons : Repertorium biblicum, n° .
¶Codd. : <59.1> ΩJ² (postponit f. post Apc., contuli § 1-2 tantum) Rusch Ed1703 (Hugo de S. Caro, Postille, t. 1), om. ΩJ* ΩL ; non contuli cett. , v. g. P252, f.
24 iam ante] inv. Weber |
25 et] om. Weber |
26 quamvis] quae Weber |
27 fuerit] fuerat Weber |
28 corrigi] confirmari Weber |
29 increpaverunt] increpaverint Weber |
30 admonentur] commonentur Ed1703 |
31 vero] om. Weber |
32 hoc tantum] om. Weber |
33 inquit] om. Weber |
34 Thessalonicenses nihilominus... inventi – Colossenses autem... ordinem vestrum] inv. Ed1703 |

Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina ( ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 28/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=59&chapitre=59_Prol.670)

Notes :