Glossa ordinaria

Capitulum 1

Numérotation du verset Gal. 1,1 

Paulus Apostolus
non ab hominibus
neque per hominem
sed per Iesum Christum
et Deum Patrem
qui suscitavit eum a mortuis
Numérotation du verset Gal. 1,2 

et qui mecum
sunt omnes fratres :
Numérotation du verset Gal. 1,3 

gratia
vobis et pax
a Deo
Patre nostro et Domino
Iesu Christo
Numérotation du verset Gal. 1,4 

qui dedit semetipsum
pro peccatis nostris
ut
eriperet nos
de presenti seculo nequam
secundum voluntatem Dei et Patris nostri,
Numérotation du verset Gal. 1,5 

cui
est gloria
in secula seculorum. Amen.
Numérotation du verset Gal. 1,6 

Miror
quod sic tam cito
transferimini
ab eo qui vos
vocavit
in gratiam Christi
in aliud evangelium
Numérotation du verset Gal. 1,7 

quod non est aliud, nisi sunt aliqui qui vos conturbant et volunt convertere evangelium Christi.
Numérotation du verset Gal. 1,8 

Sed
licet
nos
aut angelus
de celo
evangelizet
vobis preterquam
quod evangelizavimus vobis
anathema sit.
Numérotation du verset Gal. 1,9 

Sicut predixi1
1 predixi] prediximus Weber
et nunc iterum dico
si quis
vobis evangelizaverit preter id quod accepistis
anathema sit.
Numérotation du verset Gal. 1,10 

Modo enim hominibus suadeo an Deo ?
An quero hominibus placere ?
Si
adhuc
hominibus placerem,
Christi servus non essem.
Numérotation du verset Gal. 1,11 

Notum enim vobis facio fratres evangelium quod est evangelizatum a me quia non est secundum hominem.
Numérotation du verset Gal. 1,12 

Neque enim ego ab homine
accepi illud,
neque didici
sed per revelationem Iesu Christi
Numérotation du verset Gal. 1,13 

Audistis autem conversationem meam
aliquando
in iudaismo
quoniam supra modum
persequebar
Ecclesiam Dei,
et expugnabam illam,
Numérotation du verset Gal. 1,14 

et proficiebam in Iudaismo
supra multos coetaneos meos
in genere meo
abundantius
emulator
existens
paternarum mearum traditionum.
Numérotation du verset Gal. 1,15 

Cum autem
placuit ei
qui me
segregavit
ex2 utero matris mee et vocavit
2 ex] de Weber
per gratiam suam,
Numérotation du verset Gal. 1,16 

ut revelaret Filium suum in me
ut evangelizarem illum
in gentibus,
continuo
non acquievi carni et sanguini.
Numérotation du verset Gal. 1,17 

Neque veni Hierosolymam3
3 Hierosolymam] Hierosolyma Weber
ad antecessores meos apostolos,
sed abii in Arabiam
et iterum reversus sum Damascum.
Deinde post annos tres
veni Hierosolymam
videre Petrum
et mansi apud eum diebus quindecim.
Numérotation du verset Gal. 1,19 

Alium autem apostolorum vidi neminem nisi Iacobum fratrem Domini
Numérotation du verset Gal. 1,20 

Que autem scribo vobis
ecce coram Deo quia non mentior.
Numérotation du verset Gal. 1,21 

Deinde
veni in partes Syrie et Cilicie.
Numérotation du verset Gal. 1,22 

Eram autem ignotus
facie
Ecclesiis Iudee que erant in Christo.
Numérotation du verset Gal. 1,23 

Tantum autem auditum habebant
quoniam qui persequebatur nos
aliquando nunc evangelizat fidem
quam aliquando expugnabat
Numérotation du verset Gal. 1,24 

et in me
glorificabant
Deum.

Capitulum 1

Numérotation du verset Gal. 1,1 
Paulus Apostolus
interl.| electus vel missus
marg.| APOSTOLUS. Nomine officii terrorem incutit.
non ab hominibus
interl.| Anania vel ab aliis non ab hominibus.
marg.| NON  AB  HOMINIBUS. Ut quidam ab apostolis electi et missi et a Iudeis pseudo apostoli.
neque per hominem
interl.| constitutus
sed per Iesum Christum
interl.| qui salvator est et rex
marg.| Vel non PER  HOMINEM  CHRISTUM. AUGUSTINUS. In libro Retractationum. Sed per eum iam Iesum suscitatum. Qui non ut homo homines paulatim, sed totum simul per Spiritum docuit ut per hoc sit maior per quod videbatur minor. Ceteri enim apostoli videbantur esse maiores quia priores. Iste minus quia novissimus. Sed ideo apparet dignior, quia priores constituti sunt per Christum adhuc ex parte hominem, id est mortalem, novissimus vero Paulus per Christum iam totum Deum, id est ex omni parte immortalem.
et Deum Patrem
interl.| qui hoc facit per Filium
interl.| non ergo contrarius Deo a quo per Filium electus est et missus ut dicitur in destructionem legis : imponebant enim illi quod contraria Deo predicaret et legem a Deo datam destrueret.
qui suscitavit eum a mortuis
interl.| et ita dignius me constituit per immortalem Christum quam alios per mortalem
Numérotation du verset Gal. 1,2 
et qui mecum
interl.| Paulus inquam et
interl.| facile enim intelligit se errare qui a multis reprehenditur
sunt omnes fratres :
interl.| Ecclesiis Galatie
marg.| QUI  MECUM  SUNT  FRATRES. Dolentes de vestra seductione testes veritatis mee quibus vos oportet credere et non pauci sed omnes.
Numérotation du verset Gal. 1,3 
gratia
interl.| remissio peccatorum
vobis et pax
interl.| mentis et reconciliatio ad Deum
a Deo
interl.| non aliunde
interl.| a quo secure querenda est
Iesu Christo
interl.| qui non minor Patre
marg.| DOMINO  IESU  CHRISTO. Quem iniuriose equatis legi, dum ipsum non sine lege ad salutem sufficere asseritis sicut nec legem sine eo, sed ab ipso sine lege gratia est et pax.
Numérotation du verset Gal. 1,4 
qui dedit semetipsum
interl.| quod frustra fecisset si lex salvaret
marg.| QUI  DEDIT. Id est sponte obtulit quia non est alius qui posset aperire librum, nisi leo de tribu Iudaa.
a Cf. Apc. 5, 5.
marg.| SEMETIPSUM. Quia non erat hostia alia digna pro peccatis nostris delendis, quod est initium salvationis. Quem ergo locum habet lex ? Quasi nullum penitus.
pro peccatis nostris
interl.| delendis
ut
interl.| quasi vi
eriperet nos
interl.| irretitos
interl.| qui rei eramus sub lege
de presenti seculo nequam
interl.| quod ad nequitiam trahit
interl.| et quod sit firmius quod dicit subdit
marg.| DE  SECULO. AMBROSIUS. Id est de conformitate mundi qui nos allicit.   Presenti : tanto plus capit, cum eterna non videantur.
marg.| SECULO  NEQUAM. Non quod mundus iste creatus a Deo sit malus, sed quia in eo fiunt {t. 4 : Erfurt, f. 1098rb ; facsim., p. 355b} mala. Ex hoc sensu dicitur : «dies mali sunt»b, «mundus in maligno positus»c, «tempora periculosa»d. Saltus qui pleni sunt latronibus et gladius quo cruor effunditur et calix in quo venenum temperatur mala dicuntur, quia non solum tempora, sed etiam loca et instrumenta malorum traxerunt infamiam que in eis fiunt.
b Eph. 5, 16.
c Cf. 1Io. 5, 19.
d 2Tim. 3, 1.
secundum voluntatem Dei et Patris nostri,
interl.| quasi quod Christus dedit se et eripuit non est pro meritis, sed secundum benevolentiam eius qui creavit et benevolus est.
Numérotation du verset Gal. 1,5 
cui
interl.| Christo et Deo uni in essentia
est gloria
interl.| de hac redemptione
in secula seculorum. Amen.
interl.| confirmationis nota
marg.| GLORIA  IN  SECULA. Quasi : hic testantur presentes boni et futuri testabuntur.
marg.| In hac salutatione prelibavit et commendationem sui et quid possit gratia Dei et quod lex nihil confert.
Numérotation du verset Gal. 1,6 
Miror
interl.| quia mirum est de letitia confugere ad exitia, cum paulatim proficiendum esset
marg.| MIROR. De destructione legis consequenter agit Apostolus. Et de levitate eos reprehendit quod ab evangelio indiscrete transierunt ad legem. Et quia Galata translatio dicitur congrue ex ipso nomine reprehensionis occasionem sumit. Et cum hec predicta bona ex Christo,   miror quia bene instructi prius quod sic tam vehementer et tam cito, id est   tam brevi tempore etc.
quod sic tam cito
interl.| ut insensati per pseudo
transferimini
interl.| ultra Christum in legem ferimini
ab eo qui vos
interl.| aversos
vocavit
interl.| per predicationem
in gratiam Christi
interl.| id est bona gratuita que Christus dat
in aliud evangelium
interl.| id est legem que putatur evangelium et est contra meam predicationem, tamen secundum veritatem non est alia vel alius nisi per illos qui conturbant purum fontem vestri sensus, et sic paulatim tendunt convertere evangelium in legem
Numérotation du verset Gal. 1,7 
quod non est aliud, nisi sunt aliqui qui vos conturbant et volunt convertere evangelium Christi.
Numérotation du verset Gal. 1,8 
Sed
interl.| ipsi ad hoc tendunt
licet
interl.| quod non dico de illis tantum
nos
interl.| apostoli
aut angelus
interl.| bonus vel malus
marg.| NOS  AUT  ANGELUS. Qui bonus potest intelligi non quod hoc contingat, sed adeo certus est de veritate evangelii sui quod si etiam angelus aliud nuntiaret non crederet sed anathematizaret.
de celo
interl.| veniens ut credibilior sit
evangelizet
interl.| quod putatur bonum
vobis preterquam
interl.| non dico plus sed preter
quod evangelizavimus vobis
interl.| fide verum, usu honestum, fine commodum
marg.| preterquam quod . Attende non ait plus quam accepistis. Nam si illud diceret sibiipsi preiudicaret qui cupiebat venire ad quosdam quibus ipse scribebat sicut ad Tessalonicenses ut suppleret que illorum fidei deerant. Sed qui supplet quod minus erat addit non quod inerat tollit. Qui autem pretergreditur fidei regulam non accedit in via sed recedit a via.
anathema sit.
marg.| ANATHEMA  SIT. Quare hoc ? AUGUSTINUS. Quia aliud evangelizans de privato vult pluere non de medio. Et cum hoc forte homo carnali nebula prepeditus et a fonte communi ad propriam suam falsitatem reductus possit facere. Numquid et angelus ? Vere si angelus de proprio fluens in paradiso non esset auditus, non precipitaremur in mortem. Media aqua posita erat omnibus preceptum Dei. Aqua quodammodo publica erat et sine fraude, sine labe, sine sceno fluebat. Sed venit angelus de celo lapsus serpens factus quia insidiose iam venenum spargere cupiebat, et emisit venenum de proprio locutus est, id est de suo : «Gustate et eritis sicut dii»e. Et illi appetentes quod non erant, amiserunt quod acceperunt.
e Gn. 3, 5.
marg.| ANATHEMA. Hoc verbum pro maledicto ponitur et vulgo dicitur devotatio. Nam devotare se quemquam nemo fere dicit nisi se maledicens, unde illud :"Et anathematizavit eum et civitates eius"f et «vocatum est nomen loci illius anathema»g. Hinc tractum est ut anathema detestabile aliquid et abominabile videatur, ut nihil inde victor in usus suos auferret sed totum in penam luendam votavit hoc erat anathematizare, quod vulgo dicitur devotare. Origo autem huius verbi est in greca lingua ab his rebus que vote et persolute, id est promisse et reddite sursum ponebantur in templis et est dictum a pothoy anatheme, id est sursum ponem.
f Cf. 1Mcc. 5, 5.
g Nm. 21, 3.
Numérotation du verset Gal. 1,9 
Sicut predixi1
1 predixi] prediximus Weber
interl.| vel <predixi>mus
interl.| modo de nobis vel angelo vel olim presens
marg.| S icut predixi . A maiore infert : quando quidem nos vel angelum excommunicarem, magis pseudo excommunicandi sunt.
et nunc iterum dico
interl.| de istis pseudoapostolis
si quis
interl.| illorum vel generaliter quicumque sit
vobis evangelizaverit preter id quod accepistis
interl.| a me
anathema sit.
interl.| ideo dico anathema sit alius evangelizans
Numérotation du verset Gal. 1,10 
Modo enim {t. 4 : Erfurt, f. 1098va ; facsim., p. 356a} hominibus suadeo an Deo ?
interl.| ad honorem hominum an Dei quasi non hominum sed Dei quero honorem
marg.| Modo . Dicit quia olim, dum dixit hominem ex lege iustificari, hominis gloriam inutilem gratiam Dei predicavit. Innuit hic etiam hoc facere illos seductores, ut laudarentur a Iudeis quos non timet offendere Paulus pro gloria Christi, qua veniente cessat lex.
An quero hominibus placere ?
interl.| sicut quando litteras a principibus sacerdotum accepi ? Non
Si
interl.| quia
adhuc
interl.| ut tunc
hominibus placerem,
interl.| placere vellem
marg.| S i adhuc hominibus placerem . Hinc quidam putant sufficere conscientiam et parum quid de eis existimet alius curant, sed conscientia coram Deo est necessaria conversatio coram proximo, que si negligentius agitur ledit exemplo. Unde alibih : «Placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus placeo». Itemi : «Sine offensione estote Iudeis et Grecis et Ecclesie Dei». Itemj : «Providemus bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus». Itemk : ‘’Luceant opera vestra coram hominibus’’ etc. Ergo contra temerarios iudices, detractores, susurrationes, murmuratores, querentes suspicari quod non vident querentes etiam iactare quod non suspicantur sufficit conscientia. Nec in aliis quibus placere volumus queremus nostram gloriam sed eorum salutem ut non nos sed Deum laudent qui tales fecit. Undel : «Nolite facere iustitiam vestram coram hominibus», ubi illos arguit, qui ita ventilant opera sua ut finem operum suorum in laudem hominum ponant eandemque laudem quasi pro mercede operum suorum computent.
h 1Cor. 10, 33 : « Sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis ut salvi fiant ».
i.1Cor. 10, 32.
k Mt. 5, 16  : « Sic luceat lux vestra coram hominibus : ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est ».
l Mt. 6, 1 : « Attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis ; alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in caelis est .»
Christi servus non essem.
interl.| quod modo sum et ideo eos excommunico
interl.| ideo non suadeo vel placeo hominibus, sed huiusmodi excommunico, quia evangelium quod predico non est secundum hominem, et respicit ad id quod supra non ab hominibus neque per hominem
Numérotation du verset Gal. 1,11 
Notum enim vobis facio fratres evangelium quod est evangelizatum a me quia non est secundum hominem.
interl.| docentem vel imitantem
interl.| ne forte inde dubitetur
Numérotation du verset Gal. 1,12 
Neque enim ego ab homine
interl.| non ab homine
accepi illud,
interl.| ut homo me eligeret ad euangelizandum vel mihi iniungeret
neque didici
interl.| ab homine docente me
sed per revelationem Iesu Christi
interl.| per Christum omnia dare ostendentem
interl.| non didici ab homine quia nec ante conversionem nec post quod vos ipsi scitis, ante non, quod probat, nec post, ut ostendit ibi : Cum autem placuit
Numérotation du verset Gal. 1,13 
Audistis autem conversationem meam
interl.| quam habui
aliquando
interl.| dum infidelis eram
in iudaismo
interl.| dum iudaice vivebam
quoniam supra modum
interl.| aliorum
persequebar
interl.| fugando
Ecclesiam Dei,
interl.| in corpore
et expugnabam illam,
interl.| affligebam penis
Numérotation du verset Gal. 1,14 
et proficiebam in Iudaismo
interl.| implendo legem et defendendo
marg.| et proficiebam in Iudaismo . Quasi : qui prius in illis legalibus tantum valui, iam illa reliqui. Ideoque vos meo exemplo ab his recedite.
supra multos coetaneos meos
interl.| non dico senes
interl.| qui plus laborant quam senes
in genere meo
interl.| scilicet Iudeorum
interl.| non dico proselytos sed qui sunt
interl.| etiam
abundantius
interl.| aliis
emulator
interl.| imitator
existens
interl.| in exemplum aliis
marg.| E mulator existens . AUGUSTINUS. Habebat enim Apostolus zelum Dei sed non scientiam. Et previdit Deus bonam eius emulationem sed deesse scientiam et previdit idoneum, quia qui tam fidus in re minima constantior erit in maxima et ideo prevenit eum vocando.
paternarum mearum traditionum.
interl.| quas, scilicet boni patres addiderunt quas mihi quasi proprias feci
Numérotation du verset Gal. 1,15 
Cum autem
interl.| ita ante
placuit ei
interl.| quia pro placito suo fecit non pro merito meo
marg.| C um autem placuit . Quasi : tunc apparet me non didicisse sed nec post.
qui me
interl.| antequam nasceret
segregavit
interl.| ad litteram, quasi qui nasci fecit ad hoc ducere potuit, ante enim quam aliquis nascatur scit Deus quis futurus sit, undem : «Priusquam te formarem in utero, novi te».
m Ier. 1, 5.
ex2 utero matris mee et vocavit
2 ex] de Weber
interl.| de mala via ad bonam
marg.| S egregavit ex utero matris . HIERONYMUS. Unde de Ieremia legiturn : «Priusquam te formarem in utero novi te». Qui ergo prescit futuros antequam sint, quoscumque vult nasci facit ut sint, et iam natos quos vult per gratiam vocat ut iusti sint, sicut Paulum vocavit per gratiam ut annuntiaret Christum.
n Ier. 1, 5.
marg.| E x utero . Mater Synagoga uterus eius, et secretarii eius sunt Pharisei, de numero quorum separatus est.
interl.| non per meritum meum
Numérotation du verset Gal. 1,16 
ut revelaret Filium suum in me
interl.| ut in mea conversione ostenderet quante potentie et bonitatis esset et Filius suus, qui erectum prostravit superbum humiliavit, vel ‘revelavit Filium suum’ ut in cognitionem dedit mihi de Filio suo
ut evangelizarem illum
interl.| Filium
in gentibus,
interl.| vocavit me et revelavit filium et
continuo
interl.| predicavi instructus a Deo et ideo non aliud tenendum nec hominibus credendum
non acquievi carni et sanguini.
interl.| quasi vitia respui vel propinquos genere
Numérotation du verset Gal. 1,17 
Neque veni Hierosolymam3
3 Hierosolymam] Hierosolyma Weber
interl.| quia non erat opus electo a Deo
interl.| et ita constat quod non ab eis didici evangelium
ad antecessores meos apostolos,
interl.| qui ante me crediderunt
sed abii in Arabiam
interl.| predicare ubi nullus apostolorum
et iterum reversus sum Damascum.
interl.| ubi rudis predicaverat
Deinde post annos tres
interl.| ex quo reversus sum Damascum
veni Hierosolymam
interl.| propter apostolatus affectum et ut sciret Petrus coapostolum
videre Petrum
interl.| receptus ab eo ut verax et coapostolus, ostendit se in nullo dissentire ab apostolis, ut susurrabant emuli sui
et mansi apud eum diebus quindecim.
interl.| ita constat quod nec ab aliis didici
Numérotation du verset Gal. 1,19 
Alium autem apostolorum vidi neminem nisi Iacobum fratrem Domini
interl.| quia filius Ioseph qui pater Iesu dictus est
marg.| Iacobum fratrem Domini . HIERONYMUS. Quia hic Iacobus fuit filius {t. 4 : Erfurt, f. 1098vb ; facsim., p. 356b} Ioseph qui pater Iesu dictus est. Sed non est hoc ratum, cum Ioseph virgo fuisse creditur. Alia ergo causa querenda est quare frater Domini dictus sit sicut Ioseph et Simon et Iudas. Unde in evangelio dicituro : “Ecce pater tuus et mater tua et fratres tui” etc., ut ergo liqueat quare fratres dicuntur.
o Cf. Mc. 3, 32 « Et sedebat circa eum turba et dicunt ei : Ecce mater tua et fratres tui foris quaerunt te ».
marg.| AMBROSIUS. Sciendum est quod Maria, mater Domini, Ioachim et Anne filia fuit, que nupsit Ioseph, et ita Ioseph fuit putativus pater Christi. Mortuo autem Ioachim, Cleophas frater Ioseph eamdem Annam accepit uxorem et genuit ex ea filiam quam vocavit Mariam qui nupsit Alpheo qui genuit ex ea filios, scilicet Iacobum, Ioseph, Simonem, Iudam. Mortuo autem Cleopha, quidam Salome eandem Annam duxit et generavit ex ea filiam, nomine Mariam, que nupsit Zebedeo, et habuit ex ea filios, scilicet Iacobum qui dictus maior et Ioannem evangelistam. Tres ergo viros Anna habuit et tres filias. Nunc videndum quare Iacobus Alphei et minor et frater Domini dictus sit. Minor dictus est ad differentiam Iacobi Zebedei qui maior dictus non secundum tempus sed quia priori secutus Dominum, itaque Iacobus Alphei minor quia posterius Christo adhesit. Frater vero Domini dictus est, ut quibusdam placet, quia filius fuit matertere Christi. Vel propter similitudinem sanctitatis vel quia nepos fuit patrui Christi, id est Cleophe. Hebrei enim consanguinitate germana ex parte patrum coniunctos fratres vocant. Unde Hieronymus dicit intelligi fratrem Domini hunc Iacobum et fratres eius his verbis : Quidam sequentes deliramenta apocryphorum, suspicantur fratres Domini foris stantesp esse filios Ioseph de quadam muliercula. Sed consobrinos fratres Domini hic intelligere debemus, scilicet filios Alphei et matertere eius matris Iacobi minoris et Ioseph et Iude.
p Cf. Mc. 3, 32.
marg.| Quatuor enim modis in divinis Scripturis fratres dicimus, scilicet natura, gente, cognatione, affectu : natura ut Esau et Iacob ; gente, ut omnes Iudei inter se, unde in Deuteronomioq : «Si emeris fratrem tuum» etc. Et itemr : «Constitue super te principem quem Dominus elegerit qui sit de fratribus tuis». Porro cognatione fratres vocantur qui sunt de una familia cum ex una radice turba diffunditur, secundum quod Abraham in Genesi fratrem appellat Loth dicenss :"Non sit rixa inter me et te, quia fratres sumus sic", et Iacob et Laban fratres dicuntur. Affectu etiam fratres dicuntur, secundum quod omnes Christiani fratres vocantur ut ibit : «Ecce quam bonum et quam iocundum habitare fratres» etc. Et Dominus aitu : “Vade et dic fratribus meis”. Porro in communi omnes homines fratres dicuntur, quia ab uno patre nati sunt. Illos ergo fratres Christi appellatos intelligite cognationis privilegio.v
q Dt. 15, 12 ( Vetus latina ut ref.   Hieronymus , Adversus Helvidium de Mariae virginitate perpetua, 14, PL 23, 197A). Cf. Ex. 21, 2.
r Cf. Hieronymus , Adversus Helvidium de Mariae virginitate perpetua, 14, PL 23, 197A : « Constituendo constitues super te principem, quem elegerit Dominus Deus tuus, eum qui ex fratribus tuis sit. Non enim poteris constituere super te hominem alienigenam, quia [forte qui] non est frater tuus ». Cf. Corpus Pseudepigraphorum latinorum Veteris Testamenti, c. 56, 1 : « Et nunc constitue super nos regem qui nos diiudicet, quoniam completum est verbum quod dixit Moyses patribus nostris in heremo dicens : Constituendo constitue de fratribus tuis super te principem ».
s Cf. Gn. 13, 8 : « Dixit ergo Abram ad Lot : Ne quæso sit jurgium inter me et te, et inter pastores meos et pastores tuos : fratres enim sumus ».
t Ps. 132, 1.
u Mt. 28, 10  : « Tunc ait illis Iesus : Nolite timere : ite, nuntiate fratribus meis ut eant in Galilaeam ; ibi me videbunt ».
v Fons : Cf. Hieronymus , Adversus Helvidium de Mariae virginitate perpetua, 14-15, PL 23, 196D-198C : « Iam nunc doceberis, quattuor modis in scripturis diuinis fratres dici, natura, gente, cognatione, affectu. natura, esau, iacob, duodecim patriarchae, andreas et petrus, iacobus et ioannes. gente, qua omnes iudaei inter se fratres uocantur ut in deuteronomio : si autem emeris fratrem tuum, qui est hebraeus, uel quae est hebraea, seruiet tibi sex annis : et septimo anno dimittes eum liberum abs te. et in eodem : constituendo constitues super te principem, quem elegerit dominus deus tuus, eum qui ex fratribus tuis sit. non enim poteris constituere super te hominem alienigenam, quia non est frater tuus. et rursum : ne uiso uitulo fratris tui, uel oue eius errantibus per uiam, negligas ea : reuersione reduces ea fratri tuo. quod si non appropinquat tibi frater tuus, neque noueris eum, colliges ea intra domum tuam : et erunt te cum donec quaerat ea frater tuus, et reddes ei. et apostolus paulus, optabam, inquit, ego ipse anathema esse a christo pro fratribus meis, cognatis secundum carnem, qui sunt israelitae. porro cognatione fratres uocantur, qui sunt de una familia, id est, patria : quas latini paternitates interpretantur : cum ex una radice multa generis turba diffunditur, ut in genesi. dixit autem abraham ad lot : non sit rixa inter me et te, et inter pastores meos et pastores tuos, quia homines fratres nos sumus. [... ]. [15] Innumerabilia sunt istiusmodi, libris inserta divinis. Sed ne longum faciam, ad extremam divisionis partem revertar, id est, et affectu fratres dici, qui in duo scinditur, in spiritale et in commune. In spiritale, quia omnes Christiani fratres vocamur, ut ibi : Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum. Et in alio psalmo Salvator : Narrabo, inquit, nomen tuum fratribus meis (Ps. XI, 23). Et alibi : Vade dic fratribus meis. Porro in commune, quia omnes ex uno patre nati, pari inter nos germanitate conjungimur. Dicite, ait, his qui oderunt vos, fratres nostri estis. [... ] Restat igitur, ut iuxta superiorem expositionem fratres eos intelligas appellatos, cognatione, non affectu ; non gentis privilegio, non natura ».
interl.| Fratrem Domini. Mos Iudeorum est mares propinquos in genere appellare fratres.
Numérotation du verset Gal. 1,20 
Que autem scribo vobis
interl.| de me
ecce coram Deo quia non mentior.
interl.| omnibus patet quod non mentior et hoc dico coram Deo, id est teste Deo
marg.| CORAM  DEO. Iurat ut credant quia proficit istis. Necessitate enim compulsus iurat, {t. 4 : Erfurt, f. 1099ra ; facsim., p. 357a} quia nisi hoc faceret non crederent ei, quibus non expedit ut non credant. Et ideo quia plus est quam"est est, non non, hoc quod amplius est a malo est"w, et si non a malo iurantis a malo est non credentis. Ideoque non ait : amplius si quis autem plus facit malum est, sed quod amplius est a malo est.
w Cf. Mt. 5, 37.
Numérotation du verset Gal. 1,21 
Deinde
interl.| postquam a Petro discessi
veni in partes Syrie et Cilicie.
interl.| predicare
Numérotation du verset Gal. 1,22 
Eram autem ignotus
interl.| nec Ecclesie me docuerunt
facie
interl.| presentia corporis
Ecclesiis Iudee que erant in Christo.
interl.| in fide Christi
Numérotation du verset Gal. 1,23 
Tantum autem auditum habebant
interl.| de me
interl.| id est quod de me audierant memorie mandaverant
quoniam qui persequebatur nos
interl.| dum infidelis erat
aliquando nunc evangelizat fidem
interl.| Christi
quam aliquando expugnabat
Numérotation du verset Gal. 1,24 
et in me
interl.| id est in mea conversione vel exemplo meo predicantes in quo eis profui, vel agentes gratias Deo qui gratia sua me convertit
glorificabant
interl.| vel clarificabant vel magnificabant
Deum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Gal. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=63&chapitre=63_1)

Notes :