Glossa ordinaria

Capitulum 2

Numérotation du verset Gal. 2,1 

Deinde
post annos quatuordecim iterum ascendi
Hierosolymam cum Barnaba
assumpto et Tito
Numérotation du verset Gal. 2,2 

ascendi autem
secundum revelationem
et contuli
cum illis
evangelium quod predico in gentibus.
Seorsum autem his
qui videbantur esse aliquid,
ne forte in vacuum
currerem
aut cucurrissem.
Numérotation du verset Gal. 2,3 

Sed neque Titus qui mecum erat cum esset gentilis compulsus est
circumcidi.
Numérotation du verset Gal. 2,4 

Sed propter subintroductos falsos fratres
qui
subintroierunt explorare libertatem nostram
quam habemus in Christo Iesu
ut nos in servitutem redigerent.
Numérotation du verset Gal. 2,5 

Neque1 ad horam cessimus subiectioni
1 Neque] Quibus praem. Weber
ut veritas evangelii permaneat apud vos.
Numérotation du verset Gal. 2,6 

Ab his
autem qui videbantur esse aliquid
quales aliquando
fuerint
nihil mea
interest
Deus
personam
hominis non accipit. Mihi
autem qui videbantur aliquid esse nihil contulerunt
Numérotation du verset Gal. 2,7 

Sed
e contra cum vidissent quod creditum est mihi
evangelium preputii
sicut et Petro circumcisionis.
Numérotation du verset Gal. 2,8 

Qui enim operatus est
Petro in
apostolatum circumcisionis
operatus est et mihi inter gentes.
Numérotation du verset Gal. 2,9 

Et cum cognovissent gratiam que data est mihi
Iacobus et Cephas et Ioannes
qui videbantur columne esse,
dextras dederunt mihi et Barnabe societatis
ut nos
in gentes,
ipsi autem in circumcisionem.
Numérotation du verset Gal. 2,10 

Tantum
ut pauperum
memores essemus.
Quod autem etiam sollicitus fui
hoc ipsum facere.
Numérotation du verset Gal. 2,11 

Cum autem venisset Cephas Antiochiam
in faciem eius
restiti
quia
reprehensibilis erat.
Numérotation du verset Gal. 2,12 

Prius enim quam venirent quidam
ab Iacobo
cum gentibus edebat.
Cum autem venissent,
subtrahebat
et segregabat se
timens eos
qui ex circumcisione erant.
Numérotation du verset Gal. 2,13 

Et simulationi eius
consenserunt ceteri Iudei
ita ut Barnabas
duceretur ab eis
in illam simulationem
Numérotation du verset Gal. 2,14 

sed cum vidissem
quod non recte ambularent
ad veritatem evangelii,
dixi Cephe coram omnibus :
Si tu Iudeus
cum sis gentiliter
et non iudaice
vivis quomodo gentes cogis iudaizare ?
Numérotation du verset Gal. 2,15 

Nos natura Iudei
et non ex gentibus peccatores
Numérotation du verset Gal. 2,16 

Scientes autem quod non iustificabitur homo
ex operibus legis,
nisi
per fidem Iesu Christi
Et nos
in Christo Iesu credimus ut iustificemur
ex fide Christi
et non
ex operibus legis. Propter quod ex operibus legis non iustificabitur omnis caro
Numérotation du verset Gal. 2,17 

quod si querentes iustificari in Christo
inventi sumus et ipsi peccatores,
numquid Christus peccati minister est ? Absit.
Numérotation du verset Gal. 2,18 

Si enim que destruxi2 iterum reedifico3 prevaricatorem me constituo.
2 destruxi] + haec Weber |
3 reedifico] edifico Weber |
Numérotation du verset Gal. 2,19 

Ego enim per legem legi mortuus sum
ut Deo vivam,
Christo confixus sum cruci.
Numérotation du verset Gal. 2,20 

Vivo
autem iam non ego,
vivit vero in me Christus.
Quod autem nunc vivo
in carne,
Numérotation du verset Gal. 2,21 

in fide vivo Filii Dei
qui dilexit me
et
tradidit
semetipsum
pro me.
Non abiicio gratiam Dei.
Si enim per legem iustitia,
ergo Christus gratis
mortuus est.

Capitulum 2

Numérotation du verset Gal. 2,1 
interl.| post predicationem Syrie et Cilicie
post annos quatuordecim iterum ascendi
interl.| pro situ terre
marg.| Deinde post annos quatuordecim a passione Domini quando conversus ad fidem venit, sicut Beda super Actus Apostolorum scribens demonstrat.
Hierosolymam cum Barnaba
interl.| qui de Iudeis
assumpto et Tito
interl.| qui gentilis
interl.| quibus hinc inde testibus pateret falsum esse me aliud gentibus, aliud Iudeis predicare
Numérotation du verset Gal. 2,2 
ascendi autem
interl.| non solum mea dispositione
secundum revelationem
interl.| Dei
et contuli
marg.| pro assertione predicationis, quia multis erat scrupulus perturbantibus Iudeis, quem non noluit Deus tollere
cum illis
marg.| tamquam amicis et paribus
interl.| non didici tamquam a maioribus
marg.| ET  CONTULI  CUM  ILLIS. HIERONYMUS. Ostendit se non habuisse securitatem evangelii, nisi esset auctoritate Petri et aliorum roboratum.
marg.| AUGUSTINUS. Apostolus enim Paulus post Christi ascensionem de celo vocatus, si non apostolis communicaret et cum eis evangelium conferret quod eiusdem societatis esse apparet et illi non crederent. Sed cum cognovissent eum hoc annuntiantem quod illi et in eorum communione et unitate viventem accedentibus etiam per eum talibus signis qualia et illi operabantur ita eum Domino commendante auctoritatem meruit ut verba illius sic audiantur in Ecclesia tamquam in illo Christus sicut ipse verissime dixit locutus audiatur. «Non pro his inquit tantum rogo»a, id est pro discipulis qui cum illo tunc erant, sed etiam qui futuri erant. Quotquot enim postea crediderunt in eum crediderunt per verbum eorum sanctorum apostolorum, id est per evangelium. Quisquis enim in Christum credit evangelio credit, quod dictum est esse verbum eorum, quia ab eis est primitus ac precipue predicatum. Iam enim ab ipsis predicabatur quando per revelationem Christi ipsum verbum eorum Paulus accepit et per verbum hoc etsi non per eos cum accepisset a Deo illud credidit Paulus. Unde et contulit cum illis evangelium et dextras accepit, quia idem verbum cum eis etsi non per eos habuit. Ipsa enim collatio unam doctrine speciem excussa omni lepre varietate mostravit. Leprosi enim quos Dominus in evangelio curasse legitur et misisse ad sacerdotes ut se eis ostenderentb non absurde intelliguntur illi qui scientiam vere doctrine non habentes varias doctrinas profitentur erroris. Nulla porro falsa doctrina est que non aliqua vera intermisceat, vera ergo falsis inordinate permixta in una doctrina lepra significat, que unius corporis colorem diversis locis variat atque maculat, ut ergo apostoli predicatio ab omni corruptionis lepre libra monstraretur, cum aliis apostolis contulit evangelium. Aliter enim non crederet Ecclesia ei qui non fuerat cum Domino. Separatim his, non publice, ne fidelibus ex Iudea qui putabant legem esse servandam fidei scandalum nasceretur. Eo tempore cum venisset Petrus Antiochiam, licet hoc in Actibus Apostolorum non legatur, in faciem ei restitit.
a Io. 17, 20.
b Cf. Lc. 17, 11-19.
evangelium quod predico in gentibus.
interl.| propter infirmos qui non possent omnia capere
Seorsum autem his
interl.| cum
qui videbantur esse aliquid,
interl.| alicuius auctoritatis
ne forte in vacuum
interl.| ne putarent inutiliter predicasse
currerem
interl.| predicationis opus cursum appellat pro torrenti eloquio
aut cucurrissem.
interl.| non solum in collatione approbatus sum
interl.| cur ergo vultis vos Galate circumcidi cum sic ultro a gratia recedentes de lege transitis ?
Numérotation du verset Gal. 2,3 
Sed neque Titus qui mecum erat cum esset gentilis compulsus est
interl.| rationibus eorum sed susceptus est ab apostolis in societatem incircumcisus
circumcidi.
interl.| non est compulsus circumcidi, sed neque ad horam in aliquo cessimus. Cur non hic, cum alibi, ut in circumcisione Timothei c? Propter falsos fratres.
c Cf. Act. 16, 3.
marg.| In his omnibus et se commendat et legem non tenendam comprobat.
marg.| Vel secundum aliam litteram quidam enim latini codices non habent ‘neque’ quod ita potest legi, quasi : Titus non   est compulsus circumcidi. Sed alibi : Propter falsos fratres ad horam cessimus subiectioni in circumcisione Timothei. Reddit causam preveniens calumnias quibus compulsus est facere quod nolebat pro scandalo Iudeorum.
Numérotation du verset Gal. 2,4 
Sed propter subintroductos falsos fratres
interl.| qui se fingunt amicos
marg.| SUBINTRODUCTOS A  IUDEIS. Quod enim infideles per se non poterant per falsos fratres moliebantur, quos sub specie religionis immiserant, ut explorarent que libertas est nobis in fide Christi, non ut tenerent, sed ut aliqua contentione ab ea in servitutem legis redigerent, quod si esset, veritas evangelii apud gentes non maneret sed omnes iudaizarent. Et ideo hic ubi ad assertionem predicationis sue conferebat, nullatenus voluit cedere. Alibi vero ubi non obfuit pro scandalo Iudeorum circumcidit Timotheumd.
d Cf. Act. 16, 3.
qui
interl.| sub habitu pacis et humilitatis
subintroierunt explorare libertatem nostram
interl.| aliud fingendo et aliud querendo ut accusarent libertatem nostram
quam habemus in Christo Iesu
interl.| in fide Christi
ut nos in servitutem redigerent.
interl.| carnalem observantiam a qua liberi sumus per fidem Christi
Numérotation du verset Gal. 2,5 
Neque1 ad horam cessimus subiectioni
1 Neque] Quibus praem. Weber
interl.| quasi convicti de lege
marg.| NEQUE  AD  HORAM. AMBROSIUS. Nec ad horam cessit qui numquam cessit. Quod si aliquando cessit quomodo nec ad horam ? Cur etiam propter falsos fratres si per se facturus erat ? Cessit ergo propter illos, quod per se non faceret humilians se legi circumciso Timotheoe, ut dolus et scandalum Iudeorum cessaret, qui parati erant commovere tumultum et seditionem, si illum filium Iudee incircumcisum susciperet et episcopum ordinaret. De filiis Grecorum non erat scandalum, quia epistola apostolorum inde data erat non oportere eos circumcidi, sed Iudei credentes circumcidebant filios suos nec epistola apostolorum hoc vetaverat nec de his aliquid significaverat, unde nec Titus compulsus est circumcidi qui de Grecis, sed Timotheus filius Iudee propter exploratores, ut veritas evangelii maneat, quia in Christo neque preputium neque circumcisio aliquid valet sed fides que per dilectionem operatur.
e Cf. Act. 16, 3.
ut veritas evangelii permaneat apud {t. 4 : Erfurt, f. 1099rb ; facsim., p. 357b} vos.
Numérotation du verset Gal. 2,6 
Ab his
interl.| de collatione refero ad commendationem sed quales quam idiote scilicet fuerint ad meam comparationem hi qui videbantur esse aliquid ab his falsis fratribus
autem qui videbantur esse aliquid
interl.| apud vos
quales aliquando
interl.| dum in lege erant antequam essent apostoli
marg.| QUALES  ALIQUANDO. Augustinus indicat se in legalibus prevaluisse, sed nihil tamen profuisse sibi et ideo Galatis non curanda sunt legalia. Ad priora non recurro, quia ea que modo sunt sufficiunt, sed quia qui videbantur esse aliquid nihil contulerunt. In quo apparet quod non inferior illis, vel non accipit personam, quia si ita esset ego Paulus ante impius, cui tales nihil conferrent, non fuissem. Vel illud nihil interest sed nihil mihi contulerunt.
marg.| Vel sic quales et ipsi aliquando fuerunt, quia et ipsi peccatores et idiote, qui videbantur esse aliquid, id est alicuius auctoritatis, quia cum Domino ambulaverunt et transfigurationi eius interfuerunt videbantur dico ab his id est falsis fratribus. Quia qui videbantur esse aliquid carnalibus hominibus videbantur esse. Nam ipsi non sunt aliquid. Etsi enim boni ministri Dei sunt Christus in illis est aliquid non ipsi per se. Nam si ipsi essent aliquid per se semper fuissent aliquid.
fuerint
interl.| preterea nec prosunt nec obsunt, innuit tamen se prevaluisse
nihil mea
interl.| referre
interest
interl.| id est non prodest
interl.| quia
Deus
interl.| non detraho illis sed hoc dico Deus personam hominis
personam
interl.| magnam vel parvam
hominis non accipit. Mihi
interl.| qui imperitis tribuit sensum, et mihi dedit
autem qui videbantur aliquid esse nihil contulerunt
interl.| hoc non dicitur in contumeliam eorum
interl.| non sunt superiores inventi quam ego
Numérotation du verset Gal. 2,7 
Sed
interl.| potius
interl.| opinionem impugnantium
e contra cum vidissent quod creditum est mihi
interl.| ut fideli
evangelium preputii
interl.| ita principaliter
sicut et Petro circumcisionis.
interl.| per hoc videtur
marg.| SICUT  ET  PETRO  CIRCUMCISIONIS. Ita tamen distributa est eis ut Petrus gentibus predicaret, si causa fecisset, et Paulus Iudeis.
Numérotation du verset Gal. 2,8 
Qui enim operatus est
interl.| id est dedit quecumque habet
marg.| QUI  ENIM  OPERATUS etc. AUGUSTINUS. Christus Paulo dedit ut ministraret gentibus, qui etiam Petro dederat ut ministraret Iudeis.
Petro in
interl.| eligendo
apostolatum circumcisionis
interl.| Iudeorum
operatus est et mihi inter gentes.
interl.| ad meum honorem
Numérotation du verset Gal. 2,9 
Et cum cognovissent gratiam que data est mihi
interl.| quod miracula feceram quod gentes converteram
Iacobus et Cephas et Ioannes
interl.| qui semper in secretis cum Domino fuerunt
qui videbantur columne esse,
interl.| sustentatio totius Ecclesie
marg.| COLUMNE. Columna firmamentum dicitur veritatis quam etiam «sapientia edificavit», id est constituit"in septem columnis”f quo numero vel universitas predicatorum, quia solum ponitur pro universo, vel septenaria operatio Spiritus sancti insinuatur.
f Cf. Prv. 9, 1.
dextras dederunt mihi et Barnabe societatis
interl.| signum
marg.| DEXTRAS  DEDERUNT. Unde et contulit cum illis et dextras accepit, quia idem cum eis verbum habuit. Ipsa collatio unitatem doctrine monstravit, aliter non crederet Ecclesia ei qui non fuerat cum Domino.
ut nos
interl.| ad hoc
in gentes,
interl.| iremus
marg.| UT  NOS  IN  GENTES. Ut essem primus in predicatione gentium sicut Petrus in circumcisione. Et sicut apostoli Petro, ita Barnabas sibi.
ipsi autem in circumcisionem.
Numérotation du verset Gal. 2,10 
Tantum
interl.| hoc addiderunt
ut pauperum
interl.| Hierusalem
interl.| qui pretia rerum suarum venditarum ad pedes apostolorum posuerantg
g Cf. Act. 4, 35-37 ; Act. 5, 2.
memores essemus.
interl.| ad opus illorum collectas faciendo
interl.| ecce quod nobis egebant
Quod autem etiam sollicitus fui
interl.| ante admonitionem eorum
interl.| non minus diligenter quam illi preceperunt
interl.| ipsi nihil mihi contulerunt sed ego Petro
Numérotation du verset Gal. 2,11 
Cum autem venisset Cephas Antiochiam
interl.| qui locus gentium erat
in faciem eius
interl.| non in occulto sed coram omnibus quibus nocebat
interl.| eundo in presentia omnium
restiti
interl.| tamquam par
marg.| RESTITI. Quod non auderet nisi se non imparem sentiret.
marg.| Ab emulis nove legis dicebatur Paulus gratie predicator egregius damnare legem Moysi ut sacrilegam nec Deo mandante scriptam et ideo etiam ipse iudaizavit ostendens non esse eam sacrilegam Iudeis, ut est idolatria gentibus, nec tamen esse necessariam saluti.
quia
interl.| quod non animadvertebat iudicando
interl.| non temere
reprehensibilis erat.
interl.| dignus reprehensione pro aliis non pro se
interl.| hoc modo
Numérotation du verset Gal. 2,12 
Prius enim quam venirent quidam
interl.| Iudei
marg.| Postquam2 VENIRENT  QUIDAM. Quidam emulatores legis qui equo iure Christum et legem venerabantur, quos timens non miscebatur gentibus. Quod si solum esset, non esset reprehensibile. Sicut et ipse Paulus pro scandalo aliquando cessit, sed in hoc erratum est quod gentes cogebat iudaizare.
2 sic Rusch
ab Iacobo
interl.| Hierosolimitane Ecclesie episcopo
cum gentibus edebat.
interl.| non habens discretionem in cibis
Cum autem venissent,
interl.| illi
subtrahebat
interl.| a cibis gentilium
interl.| latenter per aliquas occasiones
et segregabat se
interl.| per se gregem faciebat cum Iudeis
timens eos
interl.| non cibos
qui ex circumcisione erant.
interl.| quia erant infirmi vel, si firmi, pro more suo scandalizarentur
Numérotation du verset Gal. 2,13 
Et simulationi eius
interl.| quasi discerneret cibos
consenserunt ceteri Iudei
interl.| qui erant Antiochie
ita ut Barnabas
interl.| doctor gentium
duceretur ab eis
interl.| gentibus subtractus
in illam simulationem
interl.| iudaice comestionis
Numérotation du verset Gal. 2,14 
sed cum vidissem
interl.| ego solus
quod non recte ambularent
interl.| non quantum ad intentionem sed
ad veritatem evangelii,
interl.| quia per hoc peribat veritas ut gentes iudaizarent
marg.| SED  CUM  VIDISSEM. HIERONYMUS. AD AUGUSTINUM. Paulus in Petro non potuit reprehendere quod ipse fecit nec arguere similationem cuius et ipse reus erat. Sed fuit hec reprehensio dispensatoria, non vera. Nec Petrus peccavit, nec Paulus procaciter arguit. Petrus autem fuit huius decreti auctor legem post evangelium non esse servandam qui post visionem Lintei ad Cornelium intravit et cum gentibus comedit. Qui etiam questionem de hac resolvit. Cum enim Paulus et Barnabas iam conversis multis gentibus venissent Antiochiam, quidam de Iudea dicebant sine lege Moysi nominem posse salvari, tunc utrique de hac questione ascenderunt Hierosolymam ad apostolos. Petrus vero ait : Deus dedit illis Spiritum sicut et nobis et nihil discrevit inter nos et illos fide purificans corda eorum. Quid ergo temptatis Deum imponere iugum quod neque nos neque patres nostri portare potuimus ? Sed per gratiam credimus salvari sicut et illi. Petrus itaque bene sensit de abolitione legis, sed simulavit pre timore Iudeorum, ne occasione gentium a fide recederent et sic perderet suum gregem. Simulavit autem et Paulus pro simili metu ut in circumcisione Timothei et ipse qui nutrivit comam ex voto ut Nazarei in Cenchris ex lege caput totondit. Post multa etiam in Hierosolyma consilio Iacobi et presbyterorum purificatus secundum legem intravit in templum et hostiam obtulit. Ecce quomodo Iudeus Iudeis. Augustinus vero de gentibus credentes dicit legis onere liberos esse, de Iudeis legi esse subiectos nec peccare si circumcidunt et sacrificant, si modo spem salutis in eis non constituant, nec peccat Petrus si iudaizat, sed quod gentes cogit iudaizare suo exemplo, in quo solo Paulus eum reprehendit ut doctor gentium, ut sit reprehensio vera non dispensatoria.
marg.| HIERONYMUS. Sed si post evangelium bene facit qui iudaizat in sacrificiis et ceteris in heresim labimur Cherinthi et Ebionis, qui propter hoc sunt anathematizati quod evangelio miscuerunt cultus legis. Qui, dum volunt et Iudei et Christiani esse, neutrum sunt. Et si tales suscipimus, ut in Ecclesia Dei faciant quod fecerunt in «Synagoga Satane»h, non illi Christiani fient sed nos Iudeos facient. Sunt utique Iudeorum cerimonie omnibus mortifere fidelibus, finis enim legis Christus. Item, lex et prophete usque ad Ioannem. “Et consummabo testamentum novum super domum Israel”i. Non dicit populo gentium, sed Iudeis ut non in vetustate littere vivant sed in novitate Spiritus. Nec sunt ille cerimonie res indifferentes inter bonum et malum. Si observande sunt, salutem afferunt. Si salutem non afferunt, non sunt observande.
h Cf. Apc. 2, 9 ; Apc. 3, 9.
i Cf. Hbr. 8, 8 : « Vituperans enim eos dicit : Ecce dies venient, dicit Dominus : et consummabo super domum Israël et super domum Juda, testamentum novum» ; Ier. 31, 31 (Vetus latina, Sabatier 3, p. 699 versio antique) : «Ecce dies veniunt et consummabo testamentum novum super domum Israel et super domum Iuda».
dixi Cephe coram omnibus :
interl.| quia3 pro his sanandi dictum est ut omnes illius obiurgatione sanarentur
3 quia] coniec., []uia cacogr. Rusch
marg.| Dixi Cephe . Ut in eo qui prius est discant ceteri.
marg.| Dixi Cephe . AUGUSTINUS. Ipse Petrus quod a Paulo fiebat utiliter libertate caritatis secum ac benigna pietate humilitatis accepit. Atque ita exemplum posteris prebuit tanto sanctius quanto ad imitandum difficilius quo non dedignentur maiores sic ubi forte recti tramitem reliquissent etiam a posterioribus corrigi. Laus itaque iuste libertatis in Paulo, sancte humilitatis in Petro.
marg.| HIERONYMUS. Hinc discant Galate Petri auctoritate non esse iudaizandum qui in hoc reprehensus est.
Si tu Iudeus
interl.| natione et genere
interl.| qui fuit in ritu iudaico dimisit, quid qui non fuerunt facere debuerant
cum sis gentiliter
interl.| gentilium non Iudeorum ritu
et non iudaice
interl.| quia scit nihil conferre
vivis quomodo gentes cogis iudaizare ?
interl.| que omnia que vident in te putant necessaria saluti
marg.| Q uomodo cogis ? Non docentis imperio sed conversationis exemplo.
Numérotation du verset Gal. 2,15 
Nos natura Iudei
interl.| sumus
interl.| non proselyti
marg.| N os natura . Commendata auctoritate sua iam rationibus incipit agere quod carnales observantie post Christum non sunt observande. Quasi diceret4 : gentes non debent iudaizare, quia nos qui valuimus in lege scimus eam non iustificare et ideo, ea dimissa, ad Christum confugimus.
4 diceret] dccret cacogr. Rusch
et non ex gentibus peccatores
interl.| peccatores quidem sed non ut gentes idolatre et immunde
interl.| peccatores usus est dici valde iniquos, non de his qui cum iuste ac laudabiliter vivant non sunt sine peccato
interl.| sed tamen
Numérotation du verset Gal. 2,16 
Scientes autem quod non {t. 4 : Erfurt, f. 1099vb ; facsim., p. 358b} iustificabitur homo
interl.| quantuscumque in lege
interl.| Iudeus
ex operibus legis,
interl.| que sunt de sacrificiis et aliis legalibus
nisi
interl.| nullo denique modo
per fidem Iesu Christi
interl.| id est qua creditur in Christum
marg.| NISI  PER  FIDEM  IESU  CHRISTI. Non ideo dicit ex fide quod opera bona frustrentur, cum Deus reddat «unicuique secundum opera sua»j. Sed quia opera sunt ex gratia, non ex operibus gratia, quia fides, per dilectionem operans, nihil operaretur nisi ipsa"dilectio Dei diffunderetur in nobis per Spiritum sanctum"k, nec ipsa fides esset in nobis nisi Deus eam daret.
j Apc. 22, 12.
k Cf. Rm. 5, 5.
Et nos
interl.| ergo etiam nos Iudei sicut et gentes
in Christo Iesu credimus ut iustificemur
interl.| opera sunt ex gratia sed non ex operibus gratia
ex fide Christi
interl.| quia ipsa prima est ex qua impetrantur cetera
et non
interl.| aliquo modo
ex operibus legis. Propter quod ex operibus legis non iustificabitur omnis caro
interl.| gentilis
interl.| quia Iudeus non est iustus ex lege multominus caro , id est peccator ex gentibus
marg.| omnis caro . Nota quod de Iudeis ponit homo, de gentibus caro. Homo ibi :   Scientes autem quod non etc.   Caro ibi :   Propter quod ex operibus etc.
Numérotation du verset Gal. 2,17 
quod si querentes iustificari in Christo
interl.| sed si dicitis non peccasse quod legem dimisimus et in Christo iustitiam querimus tunc qui hoc precepit est peccati minister , sed numquid, quasi mirum est si quis dicat
inventi sumus et ipsi peccatores,
marg.| INVENTI. Non opinione habiti sed ratione probati.
numquid Christus peccati minister est ? Absit.
interl.| quod Christus peccaverit qui legem destruxit, vel qui eam ministravit. Ego enim sequax eius legem destruxi rationabiliter vivendo et docendo, etsi reedifico, contra legem facio. Nam per auctorem legis ipsam legem dimisi, quasi ei mortuus, nullum sensum eius habens
marg.| QUOD  SI  QUERENTES. BEDA. Si nos revera cognovimus non posse   iustificari nos nisi transeuntes ad Christum, numquid patitur Christus relabi nos ad id quod eramus. Quod si pateretur profecto   minister nobis esset peccati, id est prioris status nostri, sicut fuisset transeuntibus ad se   minister iustitie.
marg.| vel quod si querentes . Dixi quod ex operibus legis non est iustitia. Quod si nos qui in lege maiores fuimus inventi sumus in ea fuisse peccatores, quod inde apparet quia querimus   in Christo iustificari . Quia cur   in Christo quereremus iustificari nisi quia in lege non eramus iusti ? Et si nos qui in ea perfecti eramus fuimus ex ea peccatores, tunc lex ubicumque est ministrat peccatum. Et si lex ministrat peccatum, tunc si Christus legem ministrat, et peccatum ; sed non est minister peccati ; ergo nec minister legis. Quod si forte videretur, quia eam adimplevit ; sed absit quod eam ministraverit docens eam post passionem suam servandam. Et si non est minister legis, cur eam servaretis ?
Numérotation du verset Gal. 2,18 
Si enim que destruxi5 iterum reedifico6 prevaricatorem me constituo.
5 destruxi] + haec Weber
6 reedifico] edifico Weber
Numérotation du verset Gal. 2,19 
Ego enim per legem legi mortuus sum
interl.| ad honorem Dei
ut Deo vivam,
interl.| et possum quia
Christo confixus sum cruci.
interl.| concupiscentie nostre in eo crucifixe sunt
Numérotation du verset Gal. 2,20 
Vivo
interl.| non est in me iustitia mea, sed Dei
autem iam non ego,
interl.| id est vetus homo
vivit vero in me Christus.
interl.| novus
interl.| et quid est exponit
marg.| Ego enim per legem spiritualiter intellectam sum mortuus legi, ne carnaliter in ea vivam, ut vivam Deo, non mihi, quod iam possum quia cum Christo fixus   sum cruci, id est crux Christi extinxit in me ardorem peccati, ut iam ultra ad id non extendar, sed   vivo in virtutibus. {t. 4 : Erfurt, f. 1100ra ; facsim., p. 359a} Vigorem bene operandi habeo,   iam non ego - ille peccator qui prius eram - sed   Christus , id est novitas Christi apparet in me. Ad quid ergo lex ?
Quod autem nunc vivo
interl.| id est bene possum operari
in carne,
interl.| corruptibili in qua est incentivum vitiorum, id est quod igne non uror, per fidem est non per opera laboriosa
Numérotation du verset Gal. 2,21 
in fide vivo Filii Dei
interl.| cuius fides valere potest
interl.| per hoc fides efficaciam habet
et
interl.| per dilectionem
tradidit
interl.| qui tantus
semetipsum
interl.| solum, non aliud sacrificium
marg.| ET  TRADIDIT  SEMETIPSUM. Attende quod Filius semetipsum tradidit, ut hic dicitur. Et Pater eum tradidit, ut alibi ait Apostolus, qui proprio Filio non pepercit sed pro omnibus nobis tradidit illum. Iudas igitur quid fecit ? Vides quia non quid faciat homo considerandum est, sed quo animo et voluntate faciat. In eodem facto invenimus Deum in quo invenimus Iudam : Deum benedicimus, Iudam detestamur ; benedicimus caritatem, detestamur Iude iniquitatem. Deus cogitavit salutem nostram qua redempti sumus ; Iudas cogitavit pretium quo vendidit Dominum ; Filius pretium quod dedit pro nobis. Diversa ergo intentio diversa facta facit, cum tamen sit una res ex diversis, sic eam intueamur unum amandum alterum damnandum, unum glorificandum alterum detestandum invenimus.
pro me.
interl.| ergo non recipio legem, quod esset abiicere gratiam, nec debeo quia
Non abiicio gratiam Dei.
interl.| vel non sum ingratus gratie Dei
interl.| non abiicio vel non sum ingratus ut aliud ei compararem
Si enim per legem iustitia,
interl.| est
ergo Christus gratis
interl.| frustra
mortuus est.
interl.| quasi : non ex lege sed ex fide iustitia est, et Christus ex dilectione se pro nobis tradidit
interl.| et cum hec omnia constent et in his instructi fuistis



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Gal. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=63&chapitre=63_2)

Notes :