Glossa ordinaria

<67.1> Argumentum in primam ad Thessalonicenses incipit

prol.| {t. 4 : Erfurt, f. 1117vb ; facsim., p. 394b} Thessalonicenses sunt Macedones. Hi in Christo Iesu accepto verbo veritatis, perstiterunt in fide, etiam in persecutione civium suorum. Preterea nec receperunt falsos apostolos, nec ea que a falsis apostolis dicebantur. Hos collaudat Apostolus, scribens eis ab Athenis per Tychicum et Onesimum acolythum.
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1117vb ; facsim., p. 394b} Thessalonicenses sunt Macedones. Qui facile ab Apostolo conversi, nec per tribulationes, nec per pseudo potuerunt moveri. Erant tamen aliqui otiosi et curiosi, aliqui minus de resurrectione sentientes, nimis tenere de morte amicorum dolentes, aliqui etiam fornicatores. Hos ergo corrigit et perfectos monet non cedere adversis vel pseudo apostolis, et ut alios corrigant. Scripsit autem ab Athenis.
marg.| Intentio Apostoli est pravos et incorrectos corrigere, et bonos ad perseverantiam aliorum et correctionem cohortari.
prol.| ARGUMENTUM IN PRIMAM AD THESSALONICENSES EXPLICIT.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Th. Argumentum in primam ad Thessalonicenses incipit), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 19/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=67&chapitre=67_Prol.1)

Notes :