Glossa ordinaria

Capitulum 5

Numérotation du verset 1Th. 5,1 

De temporibus
autem et momentis1 non indigetis ut scribam2 vobis.
1 momentis] momentis fratres Weber |
2 scribam] scribamus Weber |
Numérotation du verset 1Th. 5,2 

Ipsi enim diligenter scitis,
quia dies Domini
sicut fur in nocte
ita veniet.
Numérotation du verset 1Th. 5,3 

Cum enim dixerint :
pax
et securitas
tunc repentinus
eis superveniet interitus, sicut
dolor in utero habenti et non effugient.
Numérotation du verset 1Th. 5,4 

Vos autem, fratres,
non estis in tenebris,
ut
vos dies ille tamquam fur comprehendat.
Numérotation du verset 1Th. 5,5 

Omnes enim vos filii lucis estis
et filii diei.
Non sumus
noctis neque tenebrarum.
Numérotation du verset 1Th. 5,6 

Igitur
non dormiamus
sicut ceteri,
sed vigilemus et sobrii simus.
Numérotation du verset 1Th. 5,7 

Qui enim dormiunt nocte dormiunt, et qui ebrii sunt nocte ebrii sunt.
Numérotation du verset 1Th. 5,8 

Nos autem qui diei sumus,
sobrii simus,
induti
loricam fidei
et caritatis et galeam spem salutis.
Numérotation du verset 1Th. 5,9 

Quoniam non posuit nos Deus in iram,
sed in acquisitionem salutis
per Dominum nostrum Iesum Christum
Numérotation du verset 1Th. 5,10 

qui mortuus est pro nobis ut sive vigilemus
sive dormiamus
simul
cum illo vivamus.
Numérotation du verset 1Th. 5,11 

Propter quod
consolamini
invicem
et edificate
alterutrum sicut et facitis.
Numérotation du verset 1Th. 5,12 

Rogamus autem vos fratres
ut noveritis
eos qui laborant inter vos
et presunt vobis in Domino
et monent vos,
Numérotation du verset 1Th. 5,13 

ut habeatis illos
abundantius in caritate
et3 propter opus illorum pacem habete cum eis.
3 et] om. Weber
Numérotation du verset 1Th. 5,14 

Rogamus autem vos, fratres,
corripite
inquietos,
consolamini pusillanimes4,
4 pusillanimes] pusillianimes Weber
suscipite
infirmos.
patientes estote
ad omnes.
Numérotation du verset 1Th. 5,15 

Videte ne quis malum pro malo alicui reddat,
sed semper
quod bonum est
sectamini et invicem5 et in omnes.
5 invicem] in invicem Weber
Numérotation du verset 1Th. 5,16 

Semper
gaudete
Numérotation du verset 1Th. 5,17 

sine intermissione
orate,
Numérotation du verset 1Th. 5,18 

in omnibus
gratias agite.
Hec
enim voluntas Dei
in6 Christo Iesu
6 in] est in Weber
in omnibus vobis.
Numérotation du verset 1Th. 5,19 

Spiritum nolite extinguere
Numérotation du verset 1Th. 5,20 

prophetias
nolite spernere.
Numérotation du verset 1Th. 5,21 

Omnia autem
probate, quod bonum est tenete,
Numérotation du verset 1Th. 5,22 

ab omni specie mala abstinete vos.
Numérotation du verset 1Th. 5,23 

Ipse autem Deus pacis
a sanctificet vos per omnia,
ut7 integer spiritus vester
7 ut] et Weber
et anima et corpus
sine querela
in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur.
Numérotation du verset 1Th. 5,24 

Fidelis est qui vocavit vos,
qui et8 faciet.
8 et] etiam Weber
Numérotation du verset 1Th. 5,25 

Fratres, orate pro nobis,
Numérotation du verset 1Th. 5,26 

salutate
fratres omnes in osculo sancto.
Numérotation du verset 1Th. 5,27 

Adiuro vos
per Dominum ut legatur epistola hec9 omnibus sanctis fratribus.
9 hec] om. Weber
Gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum. Amen. EPISTOLA AD THESSALONICENSES PRIMA FINIT .

Capitulum 5

Numérotation du verset 1Th. 5,1 
De temporibus
interl.| de resurrectione indiguistis ut scriberem vobis
autem et momentis1 non indigetis ut scribam2 vobis.
1 momentis] momentis fratres Weber
2 scribam] scribamus Weber
interl.| quia nihil aliud scriberem nisi quod scitis scilicet clam futurum
marg.| DE  TEMPORIBUS. Id est an estate an hieme an die vel nocte. De 3 momentis. Scilicet qua hora diei vel noctis venturus sit Christus.
3 sic Rusch
Numérotation du verset 1Th. 5,2 
Ipsi enim diligenter scitis,
interl.| inquirendo Scripturas
quia dies Domini
interl.| non pro tempore diei, sed quia tunc omnia aperta
interl.| adventus
marg.| DIES  DOMINI. Hic dies est hominum pro libitu suo sed tunc erit dies Domini.
sicut fur in nocte
interl.| ita latenter
marg.| SICUT  FUR. Ita improvisus veniet malis tunc quod et in obitu cuiusque fit. Sicut fur, non dico die sed nocte, cum latentius venit et homines dormiunt, tunc omnia surripit, ut qui divitem se putabat evigilans nihil inveniat. {t. 4 : Erfurt, f. 1120rb ; facsim., p. 399b} Ita multi hic bene securi, nihil boni se habere tunc invenient. Propter hoc incepit de temporibus, ut moneret eos cavere sibi, ne ita deprehendantur.
marg.| AUGUSTINUS. IN EPISTOLA AD YSICHIUM. Non ergo post quantum temporis hoc futurum sit, sed quomodo futurum sit opus est scire ut curent filii lucis esse et parato corde vigilare qui nolunt ab illa hora sicut a nocturno fure comprehendi. Nam si ad cavendum hoc malum, id est ne hora Domini tamquam fur inveniat imparatum, opus est nosse temporum spatia, non diceret Apostolus non esse opus ut hoc scriberet sed potius scribendum hoc esse potius iudicaret, nunc autem non opus esse illis monstravit quibus sufficiebat ut scirent imparatis atque dormientibus horam Domini sicut furem esse atque hoc sciendo vigilarent.
ita veniet.
interl.| sicut fur quia incautus
Numérotation du verset 1Th. 5,3 
Cum enim dixerint :
interl.| carnales
marg.| CUM  ENIM  DIXERINT. Nam sicut in verbis Danielis invenitur, regnabit Antichristus et ministri eius tribus annis et dimidio et interficientur ab illo Elias et Enoch sicut et in Apocalypsy habetur. Et tunc erit talis tribulatio qualis ante non fuit nec post erit. Postea interficietur a Michaele et maxima pars suorum. Post mortem vero Antichristi quadraginta quinque dies concedentur ad penitentiam hominis qui titubaverunt in persecutione illa. Sed ministri Antichristi gaudebunt illis diebusm ducentes uxores et convivantes dicentes : Licet princeps noster mortuus sit, modo habemus pacem et securitatem.
pax
interl.| est
interl.| nunc
et securitas
interl.| de futuro
tunc repentinus
interl.| subitanea perditio diei iudicii subitus
eis superveniet interitus, sicut
interl.| ita gravis et subitus
dolor in utero habenti et non effugient.
interl.| que tandem evadit, sed illi non
Numérotation du verset 1Th. 5,4 
Vos autem, fratres,
interl.| illis erit improvisus dies Domini, sed vobis non
non estis in tenebris,
interl.| ignorantie
ut
interl.| ita
vos dies ille tamquam fur comprehendat.
interl.| ad mortem eternam
Numérotation du verset 1Th. 5,5 
Omnes enim vos filii lucis estis
interl.| fidei
marg.| FILII  LUCIS. Fides est lux que facit diem, id est habitum virtutum, econtra tenebre sunt infidelitas, nox habitus vitiorum.
et filii diei.
interl.| virtutum per quas bona operantur
Non sumus
interl.| vel non estis
noctis neque tenebrarum.
interl.| ne quis putet partim posse esse diei partim noctis
Numérotation du verset 1Th. 5,6 
Igitur
interl.| quia non noctis
non dormiamus
interl.| commonet ne securi de Christo negligenter agamus
sicut ceteri,
interl.| carnalibus dediti
sed {t. 4 : Erfurt, f. 1120rb ; facsim., p. 399b} vigilemus et sobrii simus.
marg.| QUIA  NON  NOCTIS. Igitur non dormiamus, id est in presentibus torpeamus, sed vigilet mens attendens hec caduca, et sobrie his utamur, non quasi bonis nostris sed ad sustentationem datis. Vere nos qui non sumus noctis non debemus dormire nam qui dormit, propter noctem dormit, id est vitia et peccata sua traxerunt eos ad hoc ut obliti vite eterne in istis quiecant, et qui ebrii sunt his immoderate utendo ex nocte vitiorum hoc habent.
Numérotation du verset 1Th. 5,7 
Qui enim dormiunt nocte dormiunt, et qui ebrii sunt nocte ebrii sunt.
interl.| illi per noctem
Numérotation du verset 1Th. 5,8 
Nos autem qui diei sumus,
interl.| virtutibus lucentes
sobrii simus,
interl.| non solum vigilemus sed
induti
interl.| per hoc
loricam fidei
interl.| ecce facultas
et caritatis et galeam spem salutis.
interl.| per spem veniemus ad salutem, non enim posuit nos Deus in spe ut habeamus iram, sed acquiramus salutem bene operando.
marg.| INDUTI  LORICAM etc. Sicut lorica munit vitalia ita fides et caritas nos contra appetitum terrenorum. Si enim attendimus quod Christus pro nobis passus surrexit et nobis vitam paravit qui sumus quasi coherentes hami fidei, si et caritati insistimus, numquam mentes nostras vincet temporalis appetitus. Si etiam spes eterne salutis ad superna tendens ut galea mentem obvoluit, non ledetur a temporali appetitu.
Numérotation du verset 1Th. 5,9 
Quoniam non posuit nos Deus in iram,
interl.| penam eternam
sed in acquisitionem salutis
interl.| non enim otiosis dabitur salus
interl.| et hoc
per Dominum nostrum Iesum Christum
interl.| sine quo nec spes nec aliud nos iuvaret
Numérotation du verset 1Th. 5,10 
qui mortuus est pro nobis ut sive vigilemus
interl.| in carne vivamus
sive dormiamus
interl.| mortui fuerimus
simul
interl.| ad similitudinem eius coniuncti ei
cum illo vivamus.
Numérotation du verset 1Th. 5,11 
Propter quod
interl.| quia hec spes est nobis
consolamini
interl.| in hac miseria
invicem
interl.| alii alios de morte suorum condolentes
interl.| vos
et edificate
interl.| nescientes
alterutrum sicut et facitis.
interl.| alius alium ut tamen non minus quam modo faciatis
Numérotation du verset 1Th. 5,12 
Rogamus autem vos fratres
interl.| hoc facite omnes vos autem minores
interl.| et si subditi
ut noveritis
interl.| ostendatis vos nosse
eos qui laborant inter vos
interl.| in regimine vestri et doctrina
et presunt vobis in Domino
interl.| ordinatione Domini
et monent vos,
Numérotation du verset 1Th. 5,13 
ut habeatis illos
interl.| ut pares ad recta
interl.| ita noveritis
abundantius in caritate
interl.| vult ut ex caritate honorent presbyteros
marg.| UT  HABEATIS  ILLOS  ABUDANTIUS etc. HAIMO. Neccessaria eis ministrando et reverentiam dignitati exhibendo. Quid enim prodest honorem sine fructu habere ? Sicut divitie negligentiam pariunt salutis, ita egestas dum saturari querit a iustitia declinat. Ideo in alia epistola precipit presbyteros duplici honore esse honorandos
et4 propter opus illorum pacem habete cum eis.
4 et] om. Weber
interl.| et si graviter increpant vel puniunt, scientes hoc exigere opus eorum, pacem habete cum eis
Numérotation du verset 1Th. 5,14 
Rogamus autem vos, fratres,
interl.| prelatos
marg.| ROGAMUS  AUTEM  VOS. HAIMO. Hic admonet prelatos ut subiectorum improbitatem et impatientiam patienter ferant, dum in aliquo contra eos murmurant.
corripite
interl.| tamen
marg.| AUGUSTINUS. a quo qui cessat ne perdat quod illi dare solebant mercennarius est
interl.| curiosos, gyrovagos
consolamini pusillanimes5,
5 pusillanimes] pusillianimes Weber
interl.| contra adversa
interl.| vel desperantes pro peccatis
suscipite
interl.| ut medici ad sanandum
infirmos.
interl.| in fide
patientes estote
interl.| si in hoc officio aliquid infertur
ad omnes.
Numérotation du verset 1Th. 5,15 
Videte ne quis malum pro malo alicui reddat,
interl.| non solum patimini, nec bonum pro malo subtrahatis, ut negligatis corripere
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1120va ; facsim., p. 400a} MALUM  PRO  MALO. Tunc enim malum pro malo redditur si corripiendus non corripitur, sed prava dissimulatione negligitur.
sed semper
interl.| in prosperis vel adversis
marg.| SEMPER. Vel generaliter ad omnes semper gaudete.
quod bonum est
interl.| utile est
sectamini et invicem6 et in omnes.
6 invicem] in invicem Weber
interl.| etiam non credentes
Numérotation du verset 1Th. 5,16 
Semper
interl.| quicquid vobis fiat
interl.| non modo patiamini sed etiam
gaudete
interl.| unde alibi : «In tribulatione gaudentes»a
a Cf. Rm. 12, 12.
Numérotation du verset 1Th. 5,17 
sine intermissione
interl.| certarum horarum
interl.| Sine intermissione id est semper iuste vivite et eterna desiderate.
marg.| AUGUSTINUS. Iustus enim numquam desinit orare, nisi desinat iustus esse, semper orat qui semper bene agit. Ipsum enim desiderium bonum oratio est Et si continuum est desiderium continua est oratio.
orate,
interl.| etiam pro persequentibus
Numérotation du verset 1Th. 5,18 
in omnibus
interl.| et de adversis
gratias agite.
interl.| Deo
Hec
interl.| hec omnia facere
enim voluntas Dei
interl.| qui hoc docuit per Christum
in7 Christo Iesu
7 in] est in Weber
interl.| per Christum hoc vobis
interl.| Vel in Christo est ostensa voluntas Dei, quia hec fuerunt   in Christo in quo nihil Deo displicuit.
in omnibus vobis.
interl.| maioribus et minoribus
Numérotation du verset 1Th. 5,19 
Spiritum nolite extinguere
interl.| vel gratiam celare nolite
marg.| MALIS  OPERIBUS  EXCLUDERE. Si quis dicta prophetarum explanat et ad edificationem predicat nolite despicere
marg.| SPIRITUM  NOLI  EXTINGUERE. Quia voluntas Dei est facere hec omnia, vos maiores qui habetis per Spiritum sanctum donum intelligentie, nolite abscondere, quo merito et vos perderetis. Vos subditi prophetias illorum nolite spernere, tamen non omnia indiscrete accipiatis, sed probate, id est ratione discutite et quod bonum invenitur tenete.
marg.| SPIRITUM  NOLI  EXTINGUERE. Id est sicut Spiritus sanctus ad horam quid revelat nolite prohibere loqui quod sentit. Vel Spiritum sanctum qui datus est nobis, non quantum in se sed in nobis extinguimus dum peccando fugamus.
Numérotation du verset 1Th. 5,20 
prophetias
interl.| ecce quid dixit Spiritum
nolite spernere.
Numérotation du verset 1Th. 5,21 
Omnia autem
interl.| probanda. Certa enim discussione non egent
probate, quod bonum est tenete,
Numérotation du verset 1Th. 5,22 
ab omni specie mala abstinete vos.
interl.| ab omni re que speciem mali pretendit ut a prava expositione
interl.| si quid speciem mali pretendit et si non sit malum, nolite precipitanter agere
marg.| AB  OMNI  SPECIE  MALA etc. Solent enim spiritus immundi fallaciter dicere bona et inter hec subinducere prava, ut per hec que bona sunt accipiantur et mala.
Numérotation du verset 1Th. 5,23 
Ipse autem Deus pacis
interl.| dator
interl.| qui potest inquietudinem removere
marg.| IPSE  AUTEM  DEUS  PACIS. Ego ita prelatos et subditos moneo, ipse autem Deus qui potest.
a sanctificet vos per omnia,
interl.| que docui
ut8 integer spiritus vester
8 ut] et Weber
interl.| de quo alibib : «Renovamini Spiritu mentis vestre», qui spiritus est meus que servit legi Dei
b Eph. 4, 23.
marg.| SPIRITUS  VESTER. Ratio servetur integra non consentiendo carni usque in adventum9 Domini. Hoc est usque ad finem vite. Et anima. Id est sensualitas integra serviendo rationi. Et corpus sine querela. Ut nihil agatis eius ministerio unde aliquis conqueratur. Aliquando inquinatur anima per cogitationem malam et est mundum tamen corpus. Ideoque spiritum integrum in homine dicit esse debere. Si autem mala vita vel cogitatio intertidat, non erit integer spiritus.
9 sic Rusch
et anima et corpus
interl.| et si non sine peccato, in multis enim offendimus omnes
marg.| SPIRITUS  ET  ANIMA  ET  CORPUS. AUGUSTINUS. Tria posuit quibus homo, constat id est spiritum, animam et corpus, scilicet illud quo intelligimus et illud quo vivimus et illud quo visibiles et contrectabiles sumus, que rursus duo dicuntur, quia sepe anima cum spiritu nominatur.
marg.| Vel spiritus ponitur pro donis suis, id est gratia Spiritus que data est in baptismo servetur incorrupta et integra ne nostro vitio vel immunditia corrumpatur vel fugetur. Nam dum agit homo que odit Spiritus sanctus {t. 4 : Erfurt, f. 1120vb ; facsim., p. 400b} recedit ab eo gratia eius penitus vel minuitur.
sine querela
marg.| SINE  QUERELA. Ait AUGUSTINUS. Non sine peccato de perfectione iusti hominis. Aliud est esse sine peccato, quod de solo in hac vita unigenito dictum est. Aliud est esse sine querela quod de multis iustis etiam in hac vita dici potuit. Quia est quidam modus bone vite de quo etiam in ista conversatione iusta querela esse non possit. Quis enim iuste queritur de homine qui nemini malum vult et quibus potest fideliter consulit, nec contra cuiusquam iniurias tenet libidinem vindicandi, ut veracite dicatc : «sicut et nos dimittimus debitoribus nostris», et tamen eo ipso quod hoc dicit sine peccato se non esse declaratd : «In multis non offendimus omnes».
c Mt. 6, 12.
d Iac. 3, 2.
in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur.
Numérotation du verset 1Th. 5,24 
Fidelis est qui vocavit vos,
interl.| ad vitam
marg.| FIDELIS. Oro ut sanctificet ut sanctificatos servet nec inde dubitandum est quia verus est in pomissis qui vocavit.
qui et10 faciet.
10 et] etiam Weber
interl.| opus gratie perficiet
Numérotation du verset 1Th. 5,25 
Numérotation du verset 1Th. 5,26 
salutate
interl.| ex nostra parte
fratres omnes in osculo sancto.
interl.| quod est signum dilectionis
Numérotation du verset 1Th. 5,27 
Adiuro vos
interl.| salutate et epistolam ostendite
per Dominum ut legatur epistola hec11 omnibus sanctis fratribus.
11 hec] om. Weber
interl.| in baptismo sanctificatis vel perfectis ut inde proficiant
Gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum. Amen. Epistola ad Thessalonicenses prima finit .



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Th. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 13/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=67&chapitre=67_5)

Notes :