Glossa ordinaria

Capitulum 1

Numérotation du verset 2Tim. 1,1 

Paulus apostolus
Christi Iesu
per voluntatem Dei
secundum promissionem
vite
que est in Christo Iesu
Numérotation du verset 2Tim. 1,2 

Timotheo filio carissimo1.
1 filio carissimo] inv. Weber
Gratia,
misericordia,
pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro.
Numérotation du verset 2Tim. 1,3 

Gratias ago Deo
cui servio
a progenitoribus
in conscientia pura,
quod2 sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis nocte ac die,
2 quod] quam Weber
Numérotation du verset 2Tim. 1,4 

desiderans te videre.
Memor lacrimarum tuarum,
ut gaudio implear.
Numérotation du verset 2Tim. 1,5 

Recordationem accipiens eius fidei que est in te non ficta.
Que et habitavit primum in avia tua
Loide et matre tua Eunice, certus sum autem quod
et in te.
Numérotation du verset 2Tim. 1,6 

Propter quam causam
admoneo te, ut resuscites gratiam Dei
que
est in te per impositionem manuum mearum.
Numérotation du verset 2Tim. 1,7 

Non enim
dedit nobis
Deus spiritum timoris,
sed virtutis et dilectionis et sobrietatis.
Numérotation du verset 2Tim. 1,8 

Noli itaque erubescere
testimonium Domini nostri,
neque me vinctum eius,
sed collabora
evangelio
secundum virtutem Dei
Numérotation du verset 2Tim. 1,9 

qui nos liberavit
et vocavit
vocatione sua 3
3 sua] om. Weber
sancta,
non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum
et gratiam que data est nobis in Christo Iesu
ante tempora secularia.
Numérotation du verset 2Tim. 1,10 

Manifestata est
autem nunc per illuminationem salvatoris nostri
Iesu Christi
qui
destruxit quidem mortem,
illuminavit autem
vitam et incorruptionem
per evangelium,
Numérotation du verset 2Tim. 1,11 

in quo positus sum
ego predicator
et apostolus
et magister gentium.
Numérotation du verset 2Tim. 1,12 

Ob quam causam
etiam hec
patior, sed non confundor.
Scio enim
cui credidi,
et certus sum, quia potens est depositum meum
servare
in illum diem
Numérotation du verset 2Tim. 1,13 

Formam habens4 sanorum verborum
4 habens] habe Weber
que a me
audisti in fide et dilectione
in Christo Iesu,
Numérotation du verset 2Tim. 1,14 

bonum depositum
custodi
per Spiritum sanctum qui habitat in nobis.
Numérotation du verset 2Tim. 1,15 

Scis hoc quod aversi sunt a me omnes qui in Asia sunt,
ex quibus est Phygelus et Hermogenes.
Numérotation du verset 2Tim. 1,16 

Det misericordiam Dominus Honesifori
domui,
quia sepe me refrigeravit
et catenam meam
non erubuit,
Numérotation du verset 2Tim. 1,17 

sed cum Romam venisset, sollicite me quesivit
et invenit.
Numérotation du verset 2Tim. 1,18 

Det illi Dominus
invenire misericordiam a Domino
in illa die.
Et quanta Ephesi
ministravit mihi5, melius
5 mihi] om. Weber
tu nosti.

Capitulum 1

Numérotation du verset 2Tim. 1,1 
Paulus apostolus
marg.| PAULUS  APOSTOLUS. Primo salutat, deinde gratias agit de bono quod habet ubi suum scilicet videndi eum desiderium ostendit. Postea monet ad predicandum et ad patientiam martyrii suo exemplo et aliis modis. Inde dicit quales futuris sunt in novissimis diebus, tandem de tempore resolutionis sue instanti.
Christi Iesu
interl.| cuius officii tu es particeps, perfice ergo debitum officii opus
interl.| in hoc sis imitator
per voluntatem Dei
interl.| non sine spe pemii, sed
marg.| PER  VOLUNTATEM  DEI. Non meis meritis. Quasi : similiter et tu gratis missus es, et ideo predicande gratie magis obnoxius.
secundum promissionem
interl.| pro hac promissione legitime certo, hanc meis sequacibus promitto
vite
interl.| non huius sed
que est in Christo Iesu
Numérotation du verset 2Tim. 1,2 
Timotheo filio carissimo1.
1 filio carissimo] inv. Weber
interl.| scribit hanc epistolam
Gratia,
interl.| donatio Spiritus sancti qua ministri armantur
misericordia,
interl.| remissio peccatorum
pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro.
interl.| tranquillitas mentis et prelibatio vite eterne
Numérotation du verset 2Tim. 1,3 
Gratias ago Deo
interl.| quem tu sequere
marg.| GRATIAS  AGO. Agit gratias de bono eius commendans fidei gratiam que in ipso Christo est.
marg.| GRATIAS  AGO. Quod habeam memoriam tui, id est quod tam bonus fuisti cuius semper sim memor. Hec est sapiens exhortatio ad ulteriora.
cui servio
interl.| edoctus
a progenitoribus
interl.| antiquis Abraham, Isaac et Iacob qui verum Deum una fide coluerunt, quia una fides utrorunque scilicet antiquorum et modernorum iustorum
in conscientia pura,
interl.| sic sit et tua
quod2 sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis nocte ac die,
2 quod] quam Weber
interl.| orans tibi maiora bona
Numérotation du verset 2Tim. 1,4 
desiderans te videre.
interl.| quia meus visus tua esset confirmatio et sic qui gaudeo de te bono, implerer gaudio de te perfecto, unde subdit : ut gaudio etc .
Memor lacrimarum tuarum,
marg.| MEMOR  LACRIMARUM. Flevit enim a Paulo dimissus, paratus cum eo ire ad omnia pericula. Quod ergo presens habuit, absens teneat, accipiens etiam recordationem fidei que {t. 4 : Erfurt, f. 1127rb ; facsim., p. 413b} te etiam commoneat, cum etiam in feminis fuerit firma
ut gaudio implear.
Numérotation du verset 2Tim. 1,5 
Recordationem accipiens eius fidei que est in te non ficta.
interl.| non inventitia vel fragilis
Que et habitavit primum in avia tua
interl.| Parentum eius sinceritatem fidei memoratur ut fortiorem hunc faceret.
Loide et matre tua Eunice, certus sum autem quod
interl.| habitat eadem fides
et in te.
interl.| et ideo ferveat
Numérotation du verset 2Tim. 1,6 
Propter quam causam
interl.| quia fidem habes et talis fuisti, et quia tales parentes
marg.| PROPTER  QUAM  CAUSAM. Commendata fide illius ad eam sine timore et erubescentia predicandam exhortatur.
admoneo te, ut resuscites gratiam Dei
interl.| episcopalem timore quasi sopitam
interl.| a Deo tibi collatam
que
interl.| que te mihi obedire admonet
est in te per impositionem manuum mearum.
Numérotation du verset 2Tim. 1,7 
Non enim
interl.| moneo ut resuscites gratiam Dei quod utique potes dedit enim Deus Spiritum
dedit nobis
interl.| tibi ut mihi
Deus spiritum timoris,
marg.| TIMORIS. Qui turbatus Petrus negavit Christum. Undea : «Nolite timere eos qui occidunt corpus», huius timoris non accepimus spiritum, sed illius de quo Dominus aitb : «Eum time qui potest corpus et animam perdere in gehennam». Spiritus enim sanctus dat timorem non mundi, sed Dei qui potest perdere in gehennam ignis.
a Mt. 10, 28.
b Mt. 10, 28.
{t. 4 : Erfurt, f. 1127rb ; facsim., p. 413b} sed virtutis et dilectionis et sobrietatis.
interl.| fortitudinis contra adversa que venit ex dilectione Dei et proximi quam precedit sobrietas. A summo dono ad imum descendit, id est a dilectione ad sobrietatem
marg.| SED  VIRTUTIS  ET  DILECTIONIS etc. Prepostere. Quia ex sobrietate dilectio et deinceps virtus. Quia talem spiritum ergo noli.
Numérotation du verset 2Tim. 1,8 
Noli itaque erubescere
interl.| primo monuit non timere, ad quod valet virtus, hic non erubescere, ad quod valet discretio et dilectio. Quasi : quia dedit spiritum dilectionis et discretionis
marg.| NOLI  ITAQUE  ERUBESCERE. Constantiam habendam docet nec erubescendum esse in professione. Non est enim ut erubescatur in ea, quia si homo visus est Christus gestis tamen apparuit Deus et si crucifixus est, resurrexit tamen a mortuis, et multis videntibus, suscipiente eum nube in celum ascendit. Ubi ergo putatur infirmitas, ibi apparet potentia.
testimonium Domini nostri,
interl.| id est crucifixum esse Dominum, quia surrexit
neque me vinctum eius,
interl.| nec in hoc rubor est
sed collabora
interl.| mihi in predicando evangelio crucis
evangelio
interl.| vel ad honorem evangelii
interl.| quod potes
secundum virtutem Dei
interl.| et debes, quia ipse est
Numérotation du verset 2Tim. 1,9 
qui nos liberavit
interl.| pretio sanguinis
marg.| QUI  NOS  LIBERAVIT. Vicem reddere liberanti convenit. Cuius cum beneficiis digne respondere non valemus vel legationem eius fideliter et instanter agamus.
et vocavit
interl.| nos
vocatione sua 3
3 sua] om. Weber
interl.| interiori
sancta,
interl.| soli sibi convenienti
interl.| quia ad sancta vocat
non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum
interl.| secundum quod previderat per gratiam quidem
et gratiam que data est nobis in Christo Iesu
interl.| previsa dari per Christum
ante tempora secularia.
Numérotation du verset 2Tim. 1,10 
Manifestata est
interl.| in completione
autem nunc per illuminationem salvatoris nostri
interl.| id est predicationem Christi illuminantem auditores
Iesu Christi
interl.| Christus
qui
interl.| hec est illa gratia
destruxit quidem mortem,
interl.| utranque scilicet anime et corporis
marg.| QUI  DESTRUXIT  QUIDEM  MORTEM. Et ideo mors non est timenda pro fide Christi.
illuminavit autem
interl.| in luce posuit
vitam et incorruptionem
interl.| id est incorruptibilem vitam
interl.| et hoc
per evangelium,
interl.| id est predicationem evangelii
interl.| ecce quam necessarium est evangelium
marg.| ILLUMINAVIT  AUTEM etc. per evangelium etc. Quo hec spectent, ibi aperit formam habens.
marg.| PER  EVANGELIUM. Ostendit vitam incorruptibilem que prius ignota erat, cuius evangelii predicator est Paulus.
Numérotation du verset 2Tim. 1,11 
in quo positus sum
interl.| quasi immobilis
marg.| IN  QUO  POSITUS etc. Hic suo exemplo hortatur.
ego predicator
interl.| nomen est actus
et apostolus
interl.| habens potestatem apostolicam
et magister gentium.
interl.| quotidie docens gentes
Numérotation du verset 2Tim. 1,12 
Ob quam causam
interl.| quia predico
etiam hec
interl.| que modo Rome sustineo
patior, sed non confundor.
interl.| id est deficio vel erubesco
Scio enim
interl.| quod Deus esset
cui credidi,
interl.| vel mea commisi
et certus sum, quia potens est depositum meum
interl.| salutem meam quam et commendavi, id est in spe et fide illius collocavi
interl.| evangelium quod ipse mihi commendavit, vel : quod ego ei commisi servandum
marg.| SCIO  ENIM  CUI etc. Quasi ideo non confundor, id est deficio, vel : non frustra patior, quia promisit et verax est et potens, et ideo credidi illum ipsum qui mihi redddet.
servare
interl.| usque
in illum diem
interl.| iudicii scilicet
interl.| vel decessus mei
marg.| QUIA  POTENS  EST  DEPOSITUM  MEUM  SERVARE. Spe et magnificentia salvatoris securus est, quia quod commendet illi in tuto est. Illi autem commendat salutem suam, ut hec pro illo patiens salutem inveniat penes illum cum cepit iudicare, ut puniens infideles istum dignum eterna vita pronuntiet.
Numérotation du verset 2Tim. 1,13 
Formam habens4 sanorum verborum
4 habens] habe Weber
interl.| similiter tu : habens formam sanorum etc. per que potes custodire
marg.| FORMAM  HABENS. Hic ostendit quo de se predicta spectent. Quasi ita laboro {t. 4 : Erfurt, f. 1127va ; facsim., p. 414a} in isto officio mihi credito. «Similiter et tu formam habens» etc.
marg.| Aliqui libri habent : Formam habe. Et secundum hoc sic continua litteram. Quasi : collabora in evangelio, quod ut recte facias, habe formam etc. non mutatur sententia. Custodi bonum depositum, nec hic mutatur sensus.
que a me
interl.| non a quocumque
audisti in fide et dilectione
interl.| id est habens bona verba cum fide et dilectione
interl.| que est
in Christo Iesu,
interl.| sicut Christus instituit
Numérotation du verset 2Tim. 1,14 
bonum depositum
interl.| officium tibi commissum
custodi
interl.| diligenti executione
interl.| quod potes
per Spiritum sanctum qui habitat in nobis.
interl.| in te ut in me
interl.| ideo opus est ut custodias
Numérotation du verset 2Tim. 1,15 
Scis hoc quod aversi sunt a me omnes qui in Asia sunt,
interl.| qui a me aversi, id est qui recesserunt a me modo sunt in Asia
{t. 4 : Erfurt, f. 1127va ; facsim., p. 414a} ex quibus est Phygelus et Hermogenes.
interl.| a quibus maxime est tibi cavendum
interl.| quasi illi recesserunt a me
interl.| sed
interl.| EX QUIBUS EST PHYGELUS ET HERMOGENES etc. Simulate cum eo fuerunt, ut calumniam invenirent, sed postquam viderunt se manifestatos recesserant ab eo.
Numérotation du verset 2Tim. 1,16 
Det misericordiam Dominus Honesifori
interl.| Asiani hunc imitare
domui,
interl.| familie
quia sepe me refrigeravit
interl.| ministrando mihi necessaria
et catenam meam
interl.| vel : erumnam meam
non erubuit,
interl.| sicut hi qui recesserunt
Numérotation du verset 2Tim. 1,17 
sed cum Romam venisset, sollicite me quesivit
interl.| ut liceret ei ad me ingredi
et invenit.
interl.| et ideo
Numérotation du verset 2Tim. 1,18 
Det illi Dominus
interl.| Pater
invenire misericordiam a Domino
interl.| Filio
in illa die.
interl.| iudicii
Et quanta Ephesi
interl.| non solum Rome
ministravit mihi5, melius
5 mihi] om. Weber
interl.| aliis pluribus, vel : quam hic
tu nosti.
interl.| qui aderas



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (2Tim. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=70&chapitre=70_1)

Notes :