Glossa ordinaria

Capitulum 4

Numérotation du verset 2Tim. 4,1 

Testificor
coram Deo et Christo Iesu qui iudicaturus est vivos ac mortuos
et adventum ipsius
et regnum
eius
Numérotation du verset 2Tim. 4,2 

predica verbum, insta
opportune,
importune, argue,
obsecra,
increpa
in omni patientia
et doctrina.
Numérotation du verset 2Tim. 4,3 

Erit enim tempus
cum sanam doctrinam non sustinebunt,
sed ad sua desideria
coacervabunt sibi magistros
prurientes auribus
Numérotation du verset 2Tim. 4,4 

et a veritate
quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur.
Numérotation du verset 2Tim. 4,5 

Tu vero vigila,
in omnibus
labora, opus fac evangeliste,
ministerium tuum
imple,
sobrius esto1.
1 sobrius esto] om. Weber
Numérotation du verset 2Tim. 4,6 

Ego enim
iam delibor,
et tempus mee resolutionis
instat.
Numérotation du verset 2Tim. 4,7 

Bonum certamen certavi,
cursum
consummavi, fidem servavi.
Numérotation du verset 2Tim. 4,8 

In reliquo
reposita est mihi corona iustitie2,
2 corona iustitie] iustitie corona Weber
quam reddet mihi Dominus in illa die
iustus iudex. Non solum autem mihi, sed et his qui diligunt adventum eius.
Numérotation du verset 2Tim. 4,9 

Festina venire ad me cito
Numérotation du verset 2Tim. 4,10 

Demas
autem3
3 autem] enim Weber
me dereliquit,
diligens hoc seculum, et abiit Thessalonicam, Crescens
in
Galliam, Titus in Dalmatiam,
Numérotation du verset 2Tim. 4,11 

Lucas est mecum solus. Marcum assume et adduc tecum, est enim mihi utilis in ministerium.
Numérotation du verset 2Tim. 4,12 

Tichicum autem4 misi Ephesum.
4 autem] om. Weber
Numérotation du verset 2Tim. 4,13 

Penulam autem quam reliqui Troade
apud Carpiam,
veniens affer tecum5 et libros, maxime autem et6 membranas.
5 affer tecum] affers Weber |
6 et] om. Weber |
Numérotation du verset 2Tim. 4,14 

Alexander
aerarius
multa mala mihi ostendit.
Reddat ei Dominus
secundum opera eius.
Numérotation du verset 2Tim. 4,15 

Quem et tu devita. Valde enim restitit verbis nostris.
Numérotation du verset 2Tim. 4,16 

In prima mea defensione
nemo mihi affuit,
sed omnes me dereliquerunt. Non illis reputetur.
Numérotation du verset 2Tim. 4,17 

Dominus autem mihi astitit
et confortavit me, ut per me predicatio impleatur, et audiant omnes gentes, et liberatus sum
de ore leonis.
Numérotation du verset 2Tim. 4,18 

Liberabit
me Dominus
ab omni opere malo et salvum faciet
in regnum suum celeste, cui gloria in secula seculorum amen.
Numérotation du verset 2Tim. 4,19 

Saluta Priscam et Aquilam,
et Onesifori domum.
Numérotation du verset 2Tim. 4,20 

Erastus
remansit Corinthi, Trophimum autem reliqui infirmum Mileti,
Numérotation du verset 2Tim. 4,21 

festina ante hiemem venire
salutat te Eubulus et Prudens7
7 Prudens] Pudens Weber
et Linus et Claudia, et fratres omnes.
Numérotation du verset 2Tim. 4,22 

Dominus Iesus
cum spiritu tuo. Gratia nobiscum.
Amen.

Capitulum 4

Numérotation du verset 2Tim. 4,1 
Testificor
interl.| et quia sic potes
interl.| adiuro
interl.| teste Deo
coram Deo et Christo Iesu qui iudicaturus est vivos ac mortuos
interl.| qui vivi reperientur
interl.| qui residui erunt tormentis Antichristi, vel : iustos et iniustos
et adventum ipsius
interl.| priorem cui debes grates redderem vel futurum qui timendus est
et regnum
interl.| eternum
eius
interl.| ut conregnes Deo
Numérotation du verset 2Tim. 4,2 
predica verbum, insta
interl.| instanter predica
opportune,
interl.| quantum ad eos quibus placet
interl.| de peccato
interl.| negligentes
interl.| vel : importune argue
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1129ra ; facsim., p. 417a} IMPORTUNE. Tu opportune agis, sed importunus videris ei qui non libenter audit, quod tamen aliquando ei prodest. Tu igitur sciens hoc illi esse opportunum quod ei videtur importunum dilectionem curamque sanitatis eius animo teneas mansueto et modesto. Multi enim quamvis perturbatiores a medico videntur abscedere, paulatim tamen verbi vigore medullas penetrante, sanati sunt, et cum Scriptura dicata :"'In multiloquio non effugies peccatum", non est dicendum istum multum esse locutum, etsi Apostolus dicat : I  nsta opportune, importune . In tantiloquio enim non est multum quod est necessarium.
a Cf. Prv. 10, 19.
obsecra,
interl.| adiura
interl.| volentes
increpa
interl.| negligentes
interl.| asperis verbis persistentes
interl.| nolentibus
in omni patientia
interl.| ut patienter sustineas repugnantes et doceas accipientes
interl.| repugnantium
et doctrina.
interl.| accipientium
marg.| INCREPA  IN  OMNI  PATIENTIA etc. Huic acriori suadet patientiam, Tito nimis patienti imperium
Numérotation du verset 2Tim. 4,3 
Erit enim tempus
interl.| modo est hoc quod predices necesse, ut contra hec preparatur Ecclesia
cum sanam doctrinam non sustinebunt,
interl.| quasi : onus non ferent salutem audire
sed ad sua desideria
interl.| quod ea doceant que volunt
marg.| SED  AD  SUA  DESIDERIA etc. Id est : qui ea doceant que volunt, prophetia est sancti apostoli qui prescius futurorum in doctrina precipit esse instandum, ut contra hoc quod futurum erat preparetur Ecclesia. Tales enim dicit futuros qui pro desideriis suis doceri volunt, ut a magistris, scilicet constantibus et veracibus ad hos convertantur, que hec illos doceant que libenter audiant, quia veritas illis aspera videbitur, ut relicta vera doctrina fabulis vacent.
coacervabunt sibi magistros
interl.| multos
prurientes auribus
interl.| ipsi
interl.| desiderio audiendi, non tamen bono
marg.| MAGISTROS  PRURIENTES etc. AUGUSTINUS. SUPER IOANNEM HOMILIA QUADRAGESIMA TERTIA. 1 Hos magistros Salomon vult per mulierem, de qua ait :"Vanitas impiorum mulier est insipiens et audax, que inops panis convocat pretereuntes, dicens : panes occultos libenter attingite et aque furtive dulcedinem"b. Cum sit ignara veritatis, promittit scientiam veritatis, quam ipsa occultatione commendat et quasi condit, ut libentius audiatur. Cuius prohibitam furantur seducti audientiam. Hec occultatio facit pruritum in auribus spiritualiter fornicantibus, sicut pruritu libidinis in carne corrumpit integritas castitatis. Nefarii enim doctores ipsa occultatione condiunt sua venena curiosis, ut ideo exitiment eos dicere aliquid magnum, quia habent secretum et suavius hauriant insipientiam, quam putant scientiam, dulciusque audiant que palam in Ecclesia dici credique prohibentur. Mulier illa propter illicita atque punienda secreta non solum insipiens, verum etiam audax nuncupatur. Sub christiano enim vocabulo multas scelestas hereses condidit, nefandas fabulas finxit, et nenie tales quales in theatris cantantur sine inimica scurrilitate ridentur. Et non tales quales adversus Deum fingere potuisse illam insipientiam dolemus, et miramur audaciam.c
b Cf. Prv. 9, 13-17 : « Mulier stulta et clamosa, plenaque illecebris et nihil omnino sciens sedit in foribus domus suae, super sellam in excelso urbis loco, ut vocaret transeuntes per viam et pergentes itinere suo. Qui est parvulus declinet ad me. Et vecordi locuta est : Aquae furtivae dulciores sunt et panis absconditus suavior ».
c Fons : Cf. Augustinus Hipponensis, In Ioannis evangelium, tr. 97, par. 2-3, CCSL 36.
1 super] supra Rusch
Numérotation du verset 2Tim. 4,4 
et a veritate
interl.| que eis aspera
quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur.
interl.| ita est futurum
Numérotation du verset 2Tim. 4,5 
Tu vero vigila,
interl.| in disciplina ecclesiastica et Scripturis explanandis
interl.| dum tempus habes
in omnibus
interl.| omnis modi hominibus docebis
labora, opus fac evangeliste,
interl.| quod ore predicas, hoc opere contestare
marg.| OPUS  FAC  EVANGELISTE. Testando opera quod ore predicas, ut retorqueaturos turturis ad ascellas, et sint mala punica et tintinnabula in extremis oris hyacinthine tunice.
ministerium tuum
interl.| episcopatus scilicet
interl.| in tantum ut impleas ministerium tuum
imple,
interl.| scientia, vita et doctrina
sobrius esto2.
2 sobrius esto] om. Weber
marg.| SOBRIUS  ESTO. Per quod implere poteris, quia hec virtus temperat omnes alias. Hoc ideo maxime dicit, ne se nimis affligeret propter predictum preceptum.
Numérotation du verset 2Tim. 4,6 
Ego enim
interl.| ideo sic oportet
iam delibor,
interl.| incipio offerri Deo grata hostia
marg.| DELIBOR. Libare dicimus degustare, fundere vel immolare. Inde delibare, quod tamen hic pro ipsa immolatione ponitur, passionem enim suam delibationem appellat. Deo enim immolatur, qui pro iustitia sua patitur.
et tempus mee resolutionis
interl.| mortis
instat.
interl.| prope est
Numérotation du verset 2Tim. 4,7 
Bonum certamen certavi,
interl.| unde hoc scis, quia Dei preveniente gratia explevi quod debui. Vel : in proximo sum migraturus, sed bonum certamen certavi , quasi : hoc exemplum tibi relinquo.
marg.| CERTAVI. Contra rebelles cucurri, ubi facilis transitus. Consummavi firmiter {t. 4 : Erfurt, f. 1129rb ; facsim., p. 417b} locata Ecclesia. In omnibus fidem servavi, ut alii idem faciant. Hoc dicit non re plena, quia adhuc restabat ipsius passionis conflictatio, sed spe firma ex illo quod passionem sibi revelaverat, et ideo quod futurum presumpsit quasi factum indicavit.
cursum
interl.| predicationis
consummavi, fidem servavi.
interl.| et in omnibus adversis
marg.| Fidem que est caput christiane religionis. Servavi que non potest haberi Deo miserante, quia domus Dei est ; unde alibi aitd : «Misericordiam consecutus sum», non quia fidelis eram, sed ut fidelis essem. Apostolum enim invenimus sine ullis bonis meritis, immo cum multis vitiis Dei gratiam consecutum reddentis bona pro malis. Qui sua iam propinquante passione bona merita sua commemorat plus que consequetur coronam, qui post mala merita consecutus est gratiam, que nisi prius gratuita donaretur, corona non redderetur. Non ergo merita ipsius tamquam ipsius sunt, id est ex ipso ei comparata, sed dona Dei sunt.
d 1Tim. 1, 12.16.
Numérotation du verset 2Tim. 4,8 
In reliquo
interl.| in futuro
reposita est mihi corona iustitie3,
3 corona iustitie] iustitie corona Weber
interl.| quam nullus auferat, idem tibi sperare potes
quam reddet mihi Dominus in illa die
interl.| quia
marg.| REDDET. Si enim fides gratia est, et vita eterna quasi merces est fidei. Videtur quidem Deus vitam eternam tamquam debitum reddere cui debet fideli, quia promeruit illam per fidem. Sed quia fides gratia est, et vita eterna est gratia per gratiam ergo reddet.
iustus iudex. Non solum autem mihi, sed et his qui diligunt adventum eius.
interl.| mali timent ibi damnandi, boni vero diligunt, quia ibi salvandi
marg.| IUSTUS  IUDEX etc. Utique iustus retribuendo bona pro bonis, quia tamen prius misericors est retribuendo bona pro malis, et ipsa iustitia qua retribuuntur bona pro bonis non est sine misericordia.
Numérotation du verset 2Tim. 4,9 
interl.| quia instat tempus resolutionis
interl.| quia
marg.| FESTINA. Et etiam ideo, quia quos mecum habere solebam, modo non habeo.
Numérotation du verset 2Tim. 4,10 
Demas
interl.| proprium nomen
autem4
4 autem] enim Weber
interl.| vel enim
me dereliquit,
interl.| tempore adversitatis
diligens hoc seculum, et abiit Thessalonicam, Crescens
interl.| missus in ministerium a me
in
interl.| propter
Galliam, Titus in Dalmatiam,
interl.| missus a me
Numérotation du verset 2Tim. 4,11 
Lucas est mecum solus. Marcum assume et adduc tecum, est enim mihi utilis in ministerium.
Numérotation du verset 2Tim. 4,12 
Tichicum autem5 misi Ephesum.
5 autem] om. Weber
Numérotation du verset 2Tim. 4,13 
Penulam autem quam reliqui Troade
marg.| Penula vestis erat consularis qua induebantur consules romani ingredientes in curiam. Unde fertur Romanis hanc fuisse consuetudinem, quando monarchiam totius quasi orbis acquirebant, ut quecumquam gens cum pace et coronis eis occurrisset, darent eis libertatem, intantum ut fratres illorum dicerentur, civesque Romani appellarentur. Dabantque potestatem edificandi curiam et habendi consules, sicut et ipsi habebant. Pater ergo Pauli de Gilohalo oppido inde ubi natus fuerat translatus in Tharsum Cilicie, quodam tempore venientibus Romanis per Ciliciam, occurrit eis ipse cum aliis Tharsensibus utpote nobilis exceperentque eos cum pace. Tunc Romani concesserunt eis predicta. Ibique pater Pauli penulam accepit, post cuius mortem ob recordationem eius hanc vestem Paulus sibi retinuit.
marg.| PENULAM. Secundum Haimonem, hec penula data patri Pauli in insigne a romanis, quando susceptus est in socium et civem romanum, unde et Paulus se civem Romanum appellat.
apud Carpiam,
interl.| alias Carpum
veniens affer tecum6 et libros, maxime autem et7 membranas.
6 affer tecum] affers Weber
7 et] om. Weber
interl.| ut ibi scribam epistolas meas
marg.| HIERONYMUS. Volumen hebreum replico quod Paulus penulam iuxta quosdam vocat.e
e Fons : Hieronymus , Epistulae, Ep. 36, § 13, CSEL 54, p. 279.6-9 : « Volumen hebraeum replico quod Paulus φαινόλην iuxta quosdam uocat, et ipsos characteres sollicitus adtendens scriptum reperio : uamusim alu bne Israhel mearez mezraim ».
Numérotation du verset 2Tim. 4,14 
Alexander
interl.| autem
aerarius
interl.| vel faber vel custos aerarii
multa mala mihi ostendit.
interl.| Athenis
Reddat ei Dominus
interl.| verbum prenuntiantis est, non imprecantis
interl.| indicat, non optat
secundum opera eius.
Numérotation du verset 2Tim. 4,15 
Quem et tu devita. Valde enim restitit verbis nostris.
Numérotation du verset 2Tim. 4,16 
In prima mea defensione
interl.| quando primo cepi defendere evangelium contra illum
interl.| innuit sepe congressum contra illum
marg.| Alexander iste est quem super dixit reversum ad apostasiam, qui fabricabat edes Diane apud Athenas et omnes contra apostolum commovit. Defensione. Vel pressuram et tribulationem sibi illatam defensionem appellat.
interl.| Tribulatio defensio est Christianis, quia defendit eos in die iudicii.
nemo mihi affuit,
interl.| adiutor
sed omnes me dereliquerunt. Non illis reputetur.
interl.| quia hominis est timere
marg.| NON  ILLI  REPUTETUR. Non orat pro Alexandro qui invidentia fraternitatem oppugnando peccaverat. Sed pro his qui non obruperant amorem, sed timore succubuerant, orat ut eis ignoscatur. Multum enim interest inter eos qui hoc modo et eos qui illo modo peccant.
Numérotation du verset 2Tim. 4,17 
Dominus autem mihi astitit
interl.| quanto plus ab omnibus relictus
et confortavit me, ut per me predicatio impleatur, et audiant omnes gentes, et liberatus sum
interl.| etiam
interl.| diaboli vel Neronis
marg.| DE  ORE  LEONIS. Id est Neronis, de cuius manibus liberatus est a Domino, {t. 4 : Erfurt, f. 1129va ; facsim., p. 418a} quando venit Romam adductus ab his qui preerant iudee ob hoc quia Cesarem appellavit. Nam cum venisset Romam duobus annis mansit in libera custodia, post etiam transivit ad alias nationes que erant in circuitu Rome.
marg.| LEONIS. Diaboli qui, sicut Petrus inquitf, «tamquam leo circuit rugiens querens quem devoret», qui cum non potest a iustitia amovere, vel de vita vult tollere, ne aliis prodesset, quod quia non potest, insultat ei Apostolus.
f 1Pt. 5, 8
Numérotation du verset 2Tim. 4,18 
Liberabit
interl.| vel liberavit
me Dominus
interl.| etiam
ab omni opere malo et salvum faciet
interl.| idem tibi sperare licet
interl.| ducens
in regnum suum celeste, cui gloria in secula seculorum amen.
Numérotation du verset 2Tim. 4,19 
Saluta Priscam et Aquilam,
interl.| Et Aquilam. Aquila erat vir Prisce, apud istos hospitabatur apostolus.
et Onesifori domum.
interl.| familiam
Numérotation du verset 2Tim. 4,20 
Erastus
interl.| ideo nominat illos, ut veniens per eos hos visitet
remansit Corinthi, Trophimum autem reliqui infirmum Mileti,
Numérotation du verset 2Tim. 4,21 
festina ante hiemem venire
interl.| propter imbres et frigora commonet, ut autumno veniret
salutat te Eubulus et Prudens8
8 Prudens] Pudens Weber
interl.| vel Pudens
et Linus et Claudia, et fratres omnes.
Numérotation du verset 2Tim. 4,22 
Dominus Iesus
interl.| post salutationem fratrum ipse salutat, quasi subscribens hoc modo : Dominus etc.
cum spiritu tuo. Gratia nobiscum.
interl.| id est : maneat vestra dilecto
interl.| ne admonitus irascaris, sed potius
Amen.
interl.| id est fiant vera que hactenus dixi.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (2Tim. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=70&chapitre=70_4)

Notes :