Glossa ordinaria

Capitulum 5

Numérotation du verset 1Io. 5,1 

Omnis qui credit quoniam Iesus est Christus
ex Deo natus est.
Et omnis qui diligit eum
qui genuit
diligit et1 eum
1 et] om. Weber
qui natus est
ex eo.
Numérotation du verset 1Io. 5,2 

In hoc cognoscimus quoniam diligimus natos Dei, cum Deum diligamus
et mandata eius faciamus.
Numérotation du verset 1Io. 5,3 

Hec est enim caritas Dei
ut mandata eius custodiamus
et mandata eius gravia non sunt.
Numérotation du verset 1Io. 5,4 

Quoniam omne quod natum est ex Deo vincit mundum, et hec est victoria que vincit mundum, fides nostra.
Numérotation du verset 1Io. 5,5 

Quis est qui vincit mundum nisi qui credit quoniam Iesus est Filius Dei ?
Numérotation du verset 1Io. 5,6 

Hic est qui venit per aquam et sanguinem Iesus Christus, non in aqua solum sed in aqua et sanguine.
Et Spiritus est qui testificatur quoniam Christus est veritas.
Numérotation du verset 1Io. 5,7 

Quoniam2 tres sunt qui testimonium dant in celo : Pater, Vebum et Spiritus sanctus, et hi tres unum sunt,
2 quoniam] quia Weber
et tres sunt qui testimonium dant in terra3 :
3 in celo...in terra] om. Weber
Numérotation du verset 1Io. 5,8 

Spiritus et aqua et sanguis et tres unum sunt.
Numérotation du verset 1Io. 5,9 

Si testimonium hominum accipimus,
testimonium Dei maius est,
quoniam hoc est
testimonium Dei quod maius est,
quia testificatus est de Filio suo.
Numérotation du verset 1Io. 5,10 

Qui credit in Filium4 Dei habet testimonium Dei in se.
4 Filium] Filio Weber
Qui vero5 non credit
5 vero] om. Weber
in Filium6
6 in Filium] Filio Weber
mendacem facit eum,
quoniam non credidit
in testimonio quod testificatus est Deus de Filio suo.
Numérotation du verset 1Io. 5,11 

Et hoc est testimonium, quoniam vitam eternam dedit nobis Deus, et hec vita in Filio
eius est.
Numérotation du verset 1Io. 5,12 

Qui habet
Filium habet vitam,
qui non habet Filium Dei vitam non habet
Numérotation du verset 1Io. 5,13 

Hec scribo7 vobis
7 scribo] scripsi Weber
ut sciatis
quoniam vitam habetis eternam qui creditis in nomine Filii Dei.
Numérotation du verset 1Io. 5,14 

Et hec est fiducia quam habemus ad eum, quia quodcumque petierimus secundum voluntatem eius
audit nos.
Numérotation du verset 1Io. 5,15 

Et scimus quia8 audit nos quicquid petierimus scimus quoniam habemus petitiones quas postulavimus ab eo.
8 quia] quoniam Weber
Numérotation du verset 1Io. 5,16 

Qui scit
fratrem suum peccare peccatum non ad mortem,
petat9
9 petat] petet Weber
et dabitur10
10 dabitur] dabit Weber
ei vita11
11 vita] vitam Weber
peccanti12
12 peccanti] peccantibus Weber
non ad mortem.
Est peccatum ad mortem
non pro illo dico ut roget.
Numérotation du verset 1Io. 5,17 

Omnis iniquitas peccatum est, et est peccatum non ad mortem.
Numérotation du verset 1Io. 5,18 

Scimus quoniam omnis qui natus est ex Deo
non peccat,
sed generatio Dei conservat eum et malignus non tangit eum.
Numérotation du verset 1Io. 5,19 

Scimus quoniam ex Deo sumus
et mundus totus in maligno positus est.
Numérotation du verset 1Io. 5,20 

Et scimus quoniam Filius Dei venit,
et dedit nobis
sensum ut cognoscamus verum Deum,
et simus
in vero Filio eius.
Hic est verus Deus et vita eterna.
Numérotation du verset 1Io. 5,21 

Filioli, custodite vos a simulacris13.
13 simulacris] + Explicit Epistola Ioannis I Weber

Capitulum 5

Numérotation du verset 1Io. 5,1 
{t. 4 : Erfurt, f. 1191rb ; facsim., p. 541b} Omnis qui credit quoniam Iesus est Christus
interl.| messias
marg.| OMNIS  QUI  CREDIT. Credit qui sic vivit quomodo Christus precepit. Aliter et demones credunt. Opera autem preter fidem vel nulla, vel etiam si bona videantur sunt inania, quia preter viam Christum.
marg.| OMNIS  QUI  CREDIT. Vere qui diligit Deum diligit fratrem. Nam qui diligit Deum Patrem diligit Deum Filium a Patre genitum, et qui diligit Deum Filium diligit etiam Dei filios membra illius capitis. Ergo diligamus filios Dei ut diligamus Filium Dei cuius membra sunt et diligendo Filium intregrum, diligamus Patrem. Dilectio enim compaginat corpus Christi ut sit unus Christus. Ita qui amat fratrem amat se ipsum. Cum illo enim ipse unum est. Nec potest non diligere Christum qui membra Christi diligit, sic qui Filium diligit, qui est idem cum Patre necessario, et Patrem diligit. Omnis qui credit. Et vere qui diligit Deum diligit et fratrem. Nam qui diligit Deum qui genuit diligit eum qui genitus est, secundum quod genitus est ab eo. Et quis natus ? Qui credit etc. Et quis est qui genuit ? Deus Pater. Qui ergo diligit Deum generantem in fide, diligit generatum in fide. Et convenienter loquens de dilectione meminit fidei, quia si quis adeo est durus ut negligat amare hominem propter hoc quod homo est, quod in eodem exilio est monendus est ut saltem ideo diligat quia ex Deo natus est quia perticePs. eiusdem gratie est. Sed quia multi diligunt proximos propter consanguinitatem vel propter temporale commodum, determinat quis verus amator est proximi.
ex Deo natus est.
interl.| in hac fide
Et omnis qui diligit eum
interl.| Deum
qui genuit
interl.| in fide
diligit et1 eum
1 et] om. Weber
interl.| hominem
qui natus est
interl.| in fide
ex eo.
interl.| Deo
Numérotation du verset 1Io. 5,2 
In hoc cognoscimus quoniam diligimus natos Dei, cum Deum diligamus
interl.| ille recte probatur diligere proximum qui etiam Deum diligit et ne quis seipsum de amore Dei falleret verbotenus dicens se amare Deum addit et mandata eius facimus probatio dilectionis exhibitio operis.
et mandata eius faciamus.
interl.| «Hoc est preceptum meum ut diligatis invicem».a
a Io. 15, 12.
Numérotation du verset 1Io. 5,3 
Hec est enim caritas Dei
interl.| per hoc probatur caritas Dei esse in nobis si mandata eius custodimus diligendo filios Dei
interl.| ideo coniungo ut Deum diligamus et mandata eius facia, quia aliter non est dilectio non diligit regem qui eius legem non diligit ex amore regis lex eius debet impleri
ut mandata eius custodiamus
interl.| quasi : libenter custodienda sunt quia
et mandata eius gravia non sunt.
marg.| GRAVIA  NON  SUNT. Non trahunt deorsum ut «talentum plumbi»b, sed sursum vehit et excelsos facit custodia mandatorum Dei.
b Za. 5, 7  ; cf. nota prolixior in Glossa ordinaria (Za. 5, 6-7).
marg.| GRAVIA  NON  SUNT. “Iugum enim Dei suave et onus leve”c. Que enim natura sui dura sunt et aspera, amor Dei et spes permiii facit levia. Si quis gravia esse dicat infirmitatem suam accusat, quia forti sunt levia et vere non sunt gravia, quia omne quod nascitur, nascitur ex Deo, qui diligit Deum et proximum. Qui de mandatis Dei ita se instituit ut ea ad actionem perducat et hic vincit mundum contemnit blandimenta vel adversitates seculi etiam ipsam mortem corporis querit que sursum sunt non que super terram. Et ne quis sua virtute confidat se posse vincere mundum subdit : et hec est victoria que vincit mundum fides nostra. Illa fides que per dilectionem operatur, que Dei auxilium flagitat.
c Cf. Mt. 11, 30 : « Iugum enim meum suave est, et onus meum leve ».
Numérotation du verset 1Io. 5,4 
Quoniam omne quod natum est ex Deo vincit mundum, et hec est victoria que vincit mundum, fides nostra.
interl.| demonstrative quasi digito ostendit fidem tamquam consistentem et permanentem
marg.| FIDES  NOSTRA. Ecce que fides vincit que credit verum hominem et verum Deum.
Numérotation du verset 1Io. 5,5 
Quis est qui vincit mundum nisi qui credit quoniam Iesus est Filius Dei ?
interl.| quis possit contemptum mundi habere nisi qui credit Iesum esse eum qui prophetatus est Christus et qui iungit digna opera fidei
marg.| QUIS  EST  QUI  VINCIT etc. Determinat que fides vincit sed fides Christi. Quasi vere per fidem vincit mundum, quia per aliud non vincitur.
Numérotation du verset 1Io. 5,6 
Hic est qui venit per aquam et sanguinem Iesus Christus, non in aqua {t. 4 : Erfurt, f. 1191va ; facsim., p. 542a} solum sed in aqua et sanguine.
interl.| qui erat eternus venit ad salutem et peccatorum remissionem per aquam baptismi et sanguinem passionis et non solum dignatus est baptizari propter nostram {t. 4 : Erfurt, f. 1191va ; facsim., p. 542a} ablutionem et ut baptismi sacramentum nobis consecraret sed et sanguinem pro nostra redemptione dedit.
marg.| HIC  EST  QUI  VENIT  PAR  AQUAM. Quod quia sola fides et confessio divinitatis non sufficit ad salutem ad vincendum mundum, addit et de humanitate.
Et Spiritus est qui testificatur quoniam Christus est veritas.
interl.| et licet secundum hominem sit passus, tamen Spiritus visus super eum baptizatum in specie columbe. Vel Spiritus , id est omnis spiritualis doctor, testatur hoc quod Christus est veritas, verus Dei Filius non phantasma, verus mediator et reconciliator immunis a peccato et sufficiens ad auferenda omnia peccata mundi.
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1191va ; facsim., p. 542a} SPIRITUS. Id est humana anima quam emisit in passione. Aqua et sanguis que fluxerunt de latere, quod fieri non posset si veram carnis naturam non haberet. Sed et ante passione “sudor factus est sicut gutte sanguinis”d ostendit veritatem carnis. hoc autem quod de latere iam mortui contra naturam aqua et sanguis vivaciter fluxit, testabatur quod corpus Domini post mortem melius esset victurum, et mors eius vitam nobis daret. Quod vero sudor sicut sanguis in terram fluebat signabat quod suo sanguine Ecclesiam toto orbe lavaret.
d Cf. Lc. 22, 44 : « Et factus est sudor eius sicut gutte sanguinis decurrentis in terram ».
Numérotation du verset 1Io. 5,7 
Quoniam2 tres sunt qui testimonium dant in celo : Pater, Vebum et Spiritus sanctus, et hi tres unum sunt,
2 quoniam] quia Weber
interl.| unus Deus de eadem re testantes
marg.| QUONIAM  TRES  SUNT  QUI. Per hoc apparet quod Iesus est veritas, verus Deus, verus homo qui de utroque habemus certum testimonium, de deitate per Patrem et Filium et Spiritum sanctum, de humanitate per animam aquam et sanguinem. Pater dedit testimonium deitatis quando dicit : «Hic est Filius meus dilectus»e. Ipse Filius dedit quando in monte transfiguratus est et potentiam divinitatis et spem eterne beatitudinis ostendit. Spiritus Sanctus dedit quando super baptizatum in specie columbe requievit, vel quando ad vocationem nominis Christi corda credentium implevit.
e Mt. 17, 5.
et tres sunt qui testimonium dant in terra3 :
3 in celo...in terra] om. Weber
Numérotation du verset 1Io. 5,8 
Spiritus et aqua et sanguis et tres unum sunt.
Numérotation du verset 1Io. 5,9 
Si testimonium hominum accipimus,
interl.| et quia ita certa testimonia habemus ergo debemus hec accipere quia etiam testimonia hominum qui mentiri possunt solemus accipere
marg.| SI  TESTIMONIUM  HOMINUM. Magnum est testimonium David hominis quod de Filio Dei perhibet : «Dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis»f qui etiam inducit Filium loquentem : «Dixit Dominus ad me Filius meus es tu»g. Magis testimonium precursoris qui ait : «Ego baptizo vos aquam ille baptizabit vos Spiritu sancto»h. Sed maius est testimonium Patris qui Spiritum quo semper plenus erat in eum visibiliter misit, quasi dicat : si creditis hominibus prenuntiantibus adventum, credite Patri testificanti advenisse Christum.
f Ps. 109, 1.
g Ps. 2, 7.
h Mc. 1, 8.
testimonium Dei maius est,
interl.| melius accipiendum
quoniam hoc est
interl.| per quod probo
testimonium Dei quod maius est,
interl.| scilicet quod testificatus est
quia testificatus est de Filio suo.
interl.| «Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui»i.
i Mt. 17, 5.
Numérotation du verset 1Io. 5,10 
Qui credit in Filium4 Dei habet testimonium Dei in se.
4 Filium] Filio Weber
interl.| sed
marg.| QUI  CREDIT  IN  FILIUM  HABET  TESTIMONIUM  DEI  IN  SE. Intelligit Patrem veracem in testimonio Filii qui non credit dicit Patrem mentitum. Frustra igitur dicunt Iudei se credere in Patrem qui contemnunt Christum.
marg.| IN  FILIUM. Quia Pater testatur de Filio credamus in Filium, quia qui credit in Filium ita ut bene operando tendat in ipsum Filium, habet testimonium Dei in se quasi de eo etiam testatur Deus quod ipse sic credens, erit in numero filiorum Dei ipso Filio suis ita pollicente : «Si quis mihi ministraverit honorificabit illum Pater meus»j. Si ergo Deum testem tue fidei habueris quid te hominum infamia vel persecutio ledit ? «Si Deus pro nobis quis contra nos ?»k
j Io. 12, 26.
k Rm. 8, 31.
Qui vero5 non credit
5 vero] om. Weber
interl.| dicit non esse Filium vel minorem Patre
in Filium6
6 in Filium] Filio Weber
interl.| vel Filio
mendacem facit eum,
interl.| dicendo : «Ego et Pater unum sumus»l.
l Mt. 10, 30.
quoniam non credidit
interl.| in hoc mendacem
in testimonio quod testificatus est Deus de Filio suo.
interl.| «Tu es Filius meus dilectus in te complacuit mihi»m, et in passione : «Clarificavi et iterum clarificabo»n
m Lc. 3, 22
n Io. 12, 28.
Numérotation du verset 1Io. 5,11 
Et hoc est testimonium, quoniam vitam eternam dedit nobis Deus, et hec vita in Filio
eius est.
marg.| ET  HOC  EST  TESTIMONIUM. De Filio testatus est et etiam de nobis filiis adoptivis quod per Filium suum unicum etiam nobis iam in spe, quandoque in re vitam eternam daret.
marg.| ET  HEC  EST  VITA  IN  FILIO. In fide et confessione nominis, in perceptione sacramentorum eius, quia : 'nemo venit ad Patrem nisi per eum'o, et : 'Non est aliud nomen in quo oporteat salvos fieri'p. Et ne parum videretur dixisse vitam esse in Filio, addit ipsum Filium esse illam vitam. Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in se qui dat suis vitam eternam.
o Cf. Io. 14, 6 : « Dicit ei Iesus : Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me ».
p Cf. Act. 4, 12 : « Et non est in alio aliquo salus. Nec enim aliud nomen est sub celo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri ».
Numérotation du verset 1Io. 5,12 
Qui habet
interl.| credendo et imitando
interl.| sed
qui non habet Filium Dei vitam non habet
Numérotation du verset 1Io. 5,13 
Hec scribo7 vobis
7 scribo] scripsi Weber
interl.| his debetis adhibere fidem quia
ut sciatis
interl.| ut certi sitis future vestre beatitudinis
quoniam vitam habetis eternam qui creditis in nomine Filii Dei.
interl.| ne seducamini fraudibus eorum qui negant Christum esse Filium Dei quia merito fidei vitam habebitis.
Numérotation du verset 1Io. 5,14 
Et hec est fiducia quam habemus ad eum, quia quodcumque petierimus secundum voluntatem eius
interl.| et non tantum in futuro bona celestia sperare debetis ex fide Christi sed etiam in hac vita est fiducia quod impetrabimus quicquid salubriter petierimus
marg.| ET  HEC  EST  FIDUCIA. Multipliciter eadem que supra promiserat inculcat, ut {t. 4 : Erfurt, f. 1191vb ; facsim., p. 542b} nos ad orandum vivacius excitet.
marg.| SECUNDUM  VOLUNTATEM. Ut quod velit rogemus, vel quales nos esse desiderat ad rogandum veniamus. Si volumus nostram salutem et proximorum, non discordemus a voluntate Dei. Si voluntas nostra per ignorantiam a voluntate Dei recedit, bona vontuntas Dei nostram stultam corrigit ut apostolo Paulo contigit.
marg.| SECUNDUM  VOLUNTATEM. Non secundum nostra carnalia desideria, quia quid oremus sicut oportet nescimus, nisi ipse suam ostendat voluntatem qui melius quam nos ipsi nostram intelligit utilitatem.
marg.| SI  PETIMUS  SECUNDUM  VOLUNTATEM. Eius impetramus sicut quando petimus pro fratre, pro quo est petendum.
audit nos.
interl.| qui dixit primum : “Querite regnum Dei et omnia adicentur vobis”q.
q Cf. Mt. 6, 33 : « Querite ergo primum regnum Dei, et iustitiam eius : et hec omnia adiicientur vobis ».
Numérotation du verset 1Io. 5,15 
Et scimus quia8 audit nos quicquid petierimus scimus quoniam habemus petitiones quas postulavimus ab eo.
8 quia] quoniam Weber
interl.| et non modo in futuro tempore audiet sed etiam scimus quod quotidie audivit et audit. Et per hoc quod modo audimur sumus certi de futuro
interl.| et non tantum in futuro tempore dando effectum petitioni
marg.| Scimus quoniam 9 etc. Quia scimus quoniam habemus ab eo petitiones quas petimus, nihil petamus quod ei sit adversum nihil nisi quod nos docuit quod nobis inspiravit petamus, etsi in aliquo erramus statim corrigimur.
9 sic Rusch
Numérotation du verset 1Io. 5,16 
Qui scit
interl.| per confessionem vel etiam altio modo
fratrem suum peccare peccatum non ad mortem,
interl.| non criminaliter vel non usque ad mortem
marg.| QUI  SCIT  FRATREM. Loquitur de quotidianis et levibus peccatis que sicut difficile vitantur, ita facile curantur si dicto vel cogitatu, vel oblivione, vel ignorantia peccasti, confitere fratri sicut Iacobus docet : postula ut pro te interveniat. Et si ille iterum tibi confitetur tu etiam pro illo interveni. Hic sufficit dominica oratio et mutua confessio levis est penitentia. Porro si grave peccatum fuerit, induc presbyteros Ecclesie et ad illorum examen castiga te.
petat10
10 petat] petet Weber
interl.| pro eo
et dabitur11
11 dabitur] dabit Weber
interl.| a Deo
ei vita12
12 vita] vitam Weber
interl.| pro oratione tua
peccanti13
13 peccanti] peccantibus Weber
interl.| ei dico
non ad mortem.
interl.| non criminaliter
interl.| sed
Est peccatum ad mortem
interl.| usque ad mortem vite
marg.| EST  PECCATUM  AD  MORTEM. Quod separat a Deo sicut mors separat animam a corpore.
marg.| EST  PECCATUM  AD  MORTEM. Dominus pro persecutoribus orare iubet, hic dicit non orandum pro quibusdam quia sunt in fratribus peccata que inimicorum persecutione sunt graviora. Peccatum fratris est ad mortem cum post agnitionem Dei que per gratiam data est. Aliquis oppugnat fraternitatem et adversus gratiam que reconciliatus est invidie facibus agitatur. Est peccatum non ad mortem. Si quis amorem a fratre non alienaverit sed per aliquam infirmitatem animi officia fraternitatis non exhibuerit. Unde Christus : «Pater ignosce illis quia nesciunt quid faciunt»r. Nondum enim per gratiam Spiritus participes facti societatem sancte fraternitatis inierant. Sic et Stephanus oravit pro illis qui gratia Dei non acceperant. Paulus pro Alexandro non orat, quia cum iam frater erat fraternitatem impugnabat. Pro illis qui timore succubuerant orat. Unde : “omnes me reliquerunt”s sed non illis imputetur.
r Lc. 23, 34.
s Cf. 2Tim. 4, 16 : « In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt : non illis imputetur ».
non pro illo dico ut roget.
Numérotation du verset 1Io. 5,17 
Omnis iniquitas peccatum est, et est peccatum non ad mortem.
interl.| quia quod in hac vita non corrigitur, eius venia post mortem frustra postulatur potest, et de omni criminali accipi quicquid ab equitatis ratione discrepat inter peccata numeratur sed minima iustis non obsunt, sed quadam ab omni iustitia ita discordant ut nisi corrigantur mergant in penam
marg.| OMNIS  INIQUITAS  PECCATUM. Omnis quasi : vere orandum est pro peccantibus non ad mortem, quia multis peccatis occupantur omnes, et nemo potest esse sine peccato quia : omnis iniquitas est peccatum. Sed supra alia est peccatum ad mortem quod non humana fragilitate committitur, et ideo oratione iustorum non purgatur, quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur.
Numérotation du verset 1Io. 5,18 
Scimus quoniam omnis qui natus est ex Deo
interl.| qui semen Dei habet in se non potest peccare ad mortem simul enim non potest operari iustitiam et peccatum
marg.| OMNIS  QUI  NATUS  EST. Qui natus est ex Deo non peccat ad mortem, qui non est natus peccat. Sed nos sumus de illis qui nati sunt ex Deo, ideo non {t. 4 : Erfurt, f. 1192ra ; facsim., p. 543a} peccabimus, non tangemur ab hoste, sed mundi amatores sunt subiecto maligno hosti.
non peccat,
interl.| peccatum ad mortem
marg.| NON  PECCAT. David graviter peccavit, sed quia ex Deo natus est, ad societatem filiorum Dei pertinebat, non peccavit ad mortem sed veniam penitendo meruit.
{t. 4 : Erfurt, f. 1192ra ; facsim., p. 543a} sed generatio Dei conservat eum et malignus non tangit eum.
interl.| gratia qua renati sunt secundum propositum quo vocati sunt sancti servat ne committat peccatum ad mortem, etsi in quibuslibet humana fragilitate deliquerint ne a maligno hoste possint tangi defendit
marg.| SED  GENERATIO. Quia voluntarie et non naturaliter filius est Dei homo huiusmodi competenter adiecit :
marg.| SED  GENERATIO  DEI  CONSERVAT. Qui in generatione Dei perseverant peccare non possunt, neque a maligno contingi. Quomodo dies et nox misceri nequeunt, sic iustitia et iniquitas malignus et generatio Dei tangit. Ergo aliquos malignus sedens et affligens sed non ad malum eorum.
Numérotation du verset 1Io. 5,19 
Scimus quoniam ex Deo sumus
interl.| renati in baptismo
et mundus totus in maligno positus est.
marg.| TOTUS  MUNDUS 14. Non solum mundi amatores, sed etiam nuper nati qui non habent discretionem boni et mali, propter primam prevaricationem pertinent ad regnum diaboli nisi gratia Dei eruantur a tenebris.
14 sic Rusch
Numérotation du verset 1Io. 5,20 
Et scimus quoniam Filius Dei venit,
interl.| per carnem non nisi propter nostram salutem
marg.| ET  SCIMUS  QUONIAM  FILIUS. Nemo sine divina cognitione ad vitam eternam pervenire, nemo cognoscere sine Dei gratia potest, quia : «Nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare»t. Et Patrem et Filium utrumque enim Filius revelat qui carne visibilis apparens divinitatis arcana per evangelium mundo patefecit.
t Mt. 11, 28.
et dedit nobis
interl.| credentibus
sensum ut cognoscamus verum Deum,
interl.| credendo verum Dei Filium
et simus
interl.| amando
in vero Filio eius.
interl.| ut membra
Hic est verus Deus et vita eterna.
interl.| per hoc erimus Dei in Deo viventes sine fine in vivente sine initio vel termino
Numérotation du verset 1Io. 5,21 
Filioli, custodite vos a simulacris15.
15 simulacris] + Explicit Epistola Ioannis I Weber
interl.| sicut vasa sancta
marg.| FILIOLI  CUSTODITE. Et quia verum Deum et verum hominem cognoscitis et vitam eternam exspectatis, custodite vos a doctrinis hereticorum qui speciem sanctitatis sibi assumunt, qui pravis dogmatibus gloriam incorruptibilis Dei in similitudine corruptibilium rerum mutant avaritia enim est simulacrorum servitus, qui etiam mundum Deo preponunt idolatre sunt.
marg.| CUSTODITE. Cum testimonium perfectionis in multis prehibuerit illis, potest tamen timeri ne aliquis nuper conversus reliquias superstitionis mente retinuerit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Io. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=79&chapitre=79_5)

Notes :