<79.627b> Ex libro ‘De viris illustribus’, prefatio Hieronymi in epistolas canonicas Ioannis

Numérotation du verset 1Io. Prol.627b,1 

Ioannes apostolus quem Iesus dilexit1 plurimum, filius Zebedei 2, frater Iacobi apostoli, quem Herodes post passionem Domini decollaverat3, novissimus omnium scripsit evangelium. Rogatus ab Asie episcopis adversus Cherinthum aliosque hereticos et maxime tunc Ebionitarum dogma consurgens, qui asserunt Christum ante Mariam nonfuisse. Unde etiam compulsus est divinam eius nativitatem edicere. Sed et aliam causam huius Scripture ferunt quod, cum legisset Matthei, Marci et Luce volumina, probaverit quidem textum historie et vera eos dixisse firmaverit, sed unius tantum anni in quo4 passus est post carcerem Ioannis, historiam texuisse. Pretermisso itaque anno cuius acta a tribus exposita fuerant, superioris temporis, antequam Ioannes clauderetur in carcerem, gesta narravit, sicut manifestum esse potest5 his qui6 quatuor evangeliorum volumina legerint. Que res diaphoniam7 que videbatur Ioannis esse, cum ceteris tulit8. Scripsit autem9 unam epistolam cuius exordium hoc10 esta : «Quod fuit ab initio, quod audivimus et vidimus oculis nostris, quod perspeximus et manus nostre tractaverunt de Verbo vite», que ab universis ecclesiasticis et eruditissimus viris comprobatur11. Relique autem due, quarum principium estb : «Senior electe Domine et natis eius», et sequensc : «Senior Caio carissimo, quem ego in veritate diligo» etc. Ioannis presbyteri asseruntur, cuius et hodie alterum sepulcrum apud Ephesum ostenditur ; et nonnulli putant duas memorias eiusdem Ioannis evangeliste esse.
a 1Io.
b 2Io.
c 3Io.
¶Codd. : Rusch Ed1896
1 dilexit] amavit RB-627 |
2 Zebedei] et praem. Ed1896 |
3 decollaverat] decollavit Ed1896 |
4 quo] + et Ed1896 |
5 potest] poterit Ed1896 |
6 qui] + diligenter Ed1896 |
7 diaphoniam] et διαφωνίαν Ed1896 |
8 tulit] tolit Ed1896 |
9 autem] + et Ed1896 |
10 hoc] om. Ed1896 |
11 comprobatur] probatur Ed1896 |
Numérotation du verset 1Io. Prol.627b,2 

Super qua re, cum per ordinem ad Papiam auditorem eius ventum fuerit, disseremus. Quarto decimo igitur anno, secundam post Neronem persecutionem movente Domitiano, in Pathmos insulam relegatus, scripsis Apocalypsim, quam interpretantur Iustinus martyr et Ireneus. Interfacto autem Domitiano, et actis eius ob nimiam crudelitatem a senatu rescissis, sub Nerva principe rediit12 Ephesum, ibique usque ad Traianum principem perseverans, totas Asie fundavit et rexit Ecclesias. Confectusque senio13, sexagesimo octavo anno14, post passionem Domini mortuus, et15 iuxta eandem urbem sepultus est.d
d ¶Fons : HIERONYMUS , De viris illustribus, c. 9, ed. E. Richardson, 1896, p. 12.29-13.28. – Cf. DE BRUYNE, Préfaces XIII (Evang.), n°8.2, p. 175-176. Repertorium biblicum n° 627.
12 principe rediit] redit Ed1896 |
13 Confectusque senio] et confectus senio et Ed1896 |
14 anno] om. Ed1896 |
15 et] om. Ed1896 |

<79.627b> Ex libro ‘De viris illustribus’, prefatio Hieronymi in epistolas canonicas Ioannis

Numérotation du verset 1Io. Prol.627b,1 
prol.| Ioannes apostolus quem Iesus dilexit1 plurimum, filius ZebedeiA 2, frater Iacobi apostoli, quem Herodes post passionem Domini decollaverat3, novissimus omnium scripsit evangelium. Rogatus ab Asie episcopis adversus Cherinthum aliosque hereticos et maxime tunc Ebionitarum dogma consurgens, qui asserunt Christum ante Mariam nonfuisse. Unde etiam compulsus est divinam eius nativitatem edicere. Sed et aliam causam huius Scripture ferunt quod, cum legisset Matthei, Marci et Luce volumina, probaverit quidem textum historie et vera eos dixisse firmaverit, sed unius tantum anni in quo4 passus est post carcerem Ioannis, historiam texuisse. Pretermisso itaque anno cuius acta a tribus exposita fuerant, superioris temporis, antequam Ioannes clauderetur in carcerem, gesta narravit, sicut manifestum esse potest5 his qui6 quatuor evangeliorum volumina legerint. Que res diaphoniam7 que videbatur Ioannis esse, cum ceteris tulit8. Scripsit autem9 unam epistolam cuius exordium hoc10 esta : «Quod fuit ab initio, quod audivimus et vidimus oculis nostris, quod perspeximus et manus nostre tractaverunt de Verbo vite», que ab universis ecclesiasticis et eruditissimus viris comprobatur11. Relique autem due, quarum principium estb : «Senior electe Domine et natis eius», et sequensc : «Senior Caio carissimo, quem ego in veritate diligo» etc. Ioannis presbyteri asseruntur, cuius et hodie alterum sepulcrum apud Ephesum ostenditur ; et nonnulli putant duas memorias eiusdem Ioannis evangeliste esse.
a 1Io.
b 2Io.
c 3Io.
A ¶Codd. : Rusch Ed1896
1 dilexit] amavit RB-627
2 Zebedei] et praem. Ed1896
3 decollaverat] decollavit Ed1896
4 quo] + et Ed1896
5 potest] poterit Ed1896
6 qui] + diligenter Ed1896
7 diaphoniam] et διαφωνίαν Ed1896
8 tulit] tolit Ed1896
9 autem] + et Ed1896
10 hoc] om. Ed1896
11 comprobatur] probatur Ed1896
Numérotation du verset 1Io. Prol.627b,2 
prol.| Super qua re, cum per ordinem ad Papiam auditorem eius ventum fuerit, disseremus. Quarto decimo igitur anno, secundam post Neronem persecutionem movente Domitiano, in Pathmos insulam relegatus, scripsis Apocalypsim, quam interpretantur Iustinus martyr et Ireneus. Interfacto autem Domitiano, et actis eius ob nimiam crudelitatem a senatu rescissis, sub Nerva principe rediit12 Ephesum, ibique usque ad Traianum principem perseverans, totas Asie fundavit et rexit Ecclesias. Confectusque {t. 4 : Erfurt, f. 1187vb ; facsim., p. 534b} senio13, sexagesimo octavo anno14, post passionem Domini mortuus, et15 iuxta eandem urbem sepultus est.d
d ¶Fons : Hieronymus , De viris illustribus, c. 9, ed. E. Richardson, 1896, p. 12.29-13.28. – Cf.   De Bruyne, Préfaces XIII (Evang.), n°8.2, p. 175-176. Repertorium biblicum n° 627.
12 principe rediit] redit Ed1896
13 Confectusque senio] et confectus senio et Ed1896
14 anno] om. Ed1896
15 et] om. Ed1896
marg.| SUPER  QUARE  CUM  PER  ORDINEM  AD  PAPIAM etc. De quo sic loquitur HIERONYMUS. Papias, Ioannis auditor, Hieropolitanus episcopus in Asia, quinque tantum scripsit volumina que prenotavit «Explanationum sermonum Domini»e. In quibus, cum se in prefatione asserat non varias opiniones sequi sed apostolos habere auctore, ait :"Considerabam quid Andreas, quid Petrus, quid Philippus, quid Thomas, quid Iacobus, quid Ioannes, quid Mattheus. Vel quid alius quilibet discipulorum Domini ? Quid etiam Aristion et senior Ioannes discipuli Christi loquebantur ? Non enim tantum mihi libri ad legendum prosunt quantum viva vox et usque hodie in suis auctoribus personans". Ex quo apparet in ipso catalogo nominem alium esse Ioannem qui inter apostolos ponitur, alium esse seniorem Ioannem quem post Aristionem enumerat. Hoc autem diximus propter priorem opinionem quam a plerisque retulimus traditam in duas posteriores epistolas Ioannis non apostoli esse sed presbyteri.
e Papias Hierapolitanus , Explanatio sermonum Domini / Λογἱων κυριακῶν ἐξηγήσεις [CPG_1047] ut ref.   Eusebius Caesariensis secundum translationem quam fecit Rufinus , Historia ecclesiastica [CPL 0198 K (A) ], 3, 39, 4-6, ed. Th. Mommsen, 1903-1908, Corpus Berolinense, vol. 9,1 ; 9,2), p. 287.12-289.6 : « 4. quod si quando advenisset aliquis ex his, qui secuti sunt apostolos, ab ipso sedulo expiscabar, quid Andreas, quid Petrus dixerit, quid autem Philippus vel Thomas, quid vero Iacobus, quid Ioannes aut quid Matthaeus vel alius quis ex discipulis Domini, quae ve Aristion vel Ioannes presbyter ceterique discipuli dicebant ? Nec enim tantum mihi librorum lectiones prodesse credebam, quantum vivae vocis praesentis que magisterium'. 5. Sed mihi dignum videtur intendere, quod secundo nomen Ioannis enumerat, et eum quidem, cuius primo meminit, Petro et Iacobo ac Matthaeo ceteris que apostolis sociat, quem sine dubio ipsum evangelistam esse et apostolum constat. alium vero Ioannem distinctione quadam facta extra apostolorum numerum conlocat, praeferens ei Aristionem quendam, 6. et evidenter eum presbyterum nominat, ut per haec comprobetur verum esse illud, quod quidam Asiani scribunt, quod duo sint apud Ephesum sepulchra et utrumque Ioannis appelletur. quibus si diligentius intendamus, fortassis secundus hic erit Ioannes, si ille non creditur primus, sub cuius nomine Revelatio habetur, quae appellatur Ioannis ». [MM2016]



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Io. Ex libro ‘De viris illustribus’, prefatio Hieronymi in epistolas canonicas Ioannis), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=79&chapitre=79_Prol.627b)

Notes :