Glossa ordinaria

<79.2b> Argumentum in prima epistolam canonicam Ioannis

Rationem verbi, et quod Deus ipse sit caritas, manifestat, et susurrones1 fratrum nec Deum scire, nec pios fieri posse eousque dissertat, ut esse comprobet homicidas, eo quod odium sit interfectionis occasio. a
a ¶Codd. : Rusch.f. DE BRUYNE, Préfaces XVI (EpCan.), n°2.4, p. 256. Repertorium biblicum n° 822
1 susurrones Bruyne (L I) Rusch] Osores Bruyne (K² d v n), usuris Bruyne (W w), hodiosores Bruyne (R)

<79.2b> Argumentum in prima epistolam canonicam Ioannis

prol.| Rationem verbi, et quod Deus ipse sit caritas, manifestat, et susurrones1 fratrum nec Deum scire, nec pios fieri posse eousque dissertat, ut esse comprobet homicidas, eo quod odium sit interfectionis occasio. A
A ¶Codd. : Rusch. f. De Bruyne, Préfaces XVI (EpCan. ), n°2.4, p. 256. Repertorium biblicum n° 822
1 susurrones Bruyne (L I) Rusch] Osores Bruyne (K² d v n), usuris Bruyne (W w), hodiosores Bruyne (R)
marg.| 1. In principio epistole ad commendationem sermonis divinitatem et humanitatem Christi designat in quo caritatem Dei ad homines et suam ad illos quibus scribit insinuat.
marg.| 2. Scripserat Ioannes evangelium adversus dogmata hereticorum qui de verbi eternitate male sentiebant et male predicabant. Scribit etiam epistolam adversus eorumdem hereticorum stultitiam in qua de fidei et caritatis perfectione agit, ut intelligamus quid credere, quid diligere debeamus. Multi enim pravis dogmatibus inducti de sinceritate fidei et caritatis non bene intelligebant. Dicebant enim2 opera esse caritatis, crebro convivari, luxuriari, consentire vitiis alienis, contradicentes communicare passionibus Christi et ceteris que implentur per caritatem3 Dei et proximi.B
B ¶Codd. : Rusch. f. De Bruyne, Préfaces XVI (EpCan. ), n°12, p. 260 ( q = Rouen, BM 11). Repertorium biblicum n° 811
2 Dicebant enim] et dicebant Bruyne
3 per caritatem] pro caritate Bruyne



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Io. Argumentum in prima epistolam canonicam Ioannis), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=79&chapitre=79_Prol.2b)

Notes :