Glossa magna

<59.2> Guillelmi Medici epistola ad Herbertum de Boscham de hypothesibus epistolarum Pauli

Numérotation du verset PrPaul. Prol.2,1 
prol.| A Epistola Guillelmi Mediolensis1* abbatis, ad Herbertum de Boscham super hypothesibus octo epistolarum Pauli.
A ¶Codd. : Cbg152 = Cambridge, Trinity College B.5.6 (152), f. 1r-b. - Edd. : 1° L. Delisle, Journal des savants , 1900, p. 738-739 (d’après Cbg152 ). – 2° P. Gandil , Les études grecques à l’abbaye de Saint-Denis au xiie siècle , thèse pour l’obtention du diplôme d’archiviste paléographe, Ecole nationale des chartes, Paris, 2003 ( non vidi ) ; cf. Position de thèse, Bibliothèque de l’Ecole des chartes, 2003 .
1 Mediolensis Delisle] restit., Mediolalensis Cbg152, Mediolensis manu forsan praeparatoris ad calcem pagine, alia manu perpera complevit : Mediolalensis
prol.| Magistro Herberto dilecto suo, Guillelmus, monachorum Beati Dionysii minimus, in amplexibus Abisac Sunamitis feliciter calefieria.
a Cf. 3Rg. 1, 3-22 ; cF. etiam 2Rg. 2, 21.
Numérotation du verset PrPaul. Prol.2,2 
prol.| Naturalis iuris equitate decernitur ut honestis amicorum petitionibus serenas facies, promptos assensus atque celeres accommodemus effectus. Amplius vero, si facultas assit et expediat postulantibus, non contenti petitionium finibus earumdem mensuras pluribus ac potioribus beneficiis cumulemus.
Numérotation du verset PrPaul. Prol.2,3 
prol.| Hinc est, Magister in Christo dilecte, quod honesto desiderio tuo plura satis et ampliora quam postulaveris de promptuario caritatis exhibere curavi. Poposcerat namque sollicitudo tua quatinus hyponima 2 * b temporis predicationis beati Pauli, quod me legente nuper audieras, de greco sermone verterem in latinumc. Rem fateor honestam nec multum difficilem postulasti. Unde magis incivile foret ac inofficiosum si tam modeste non obsequerer voluntati cum, etsi difficillima flagitares, executionis officium honeste detrectare non possem.
b ¶Nota : yponima (ὑπόνομα): ‘sous-entendu’. Etym. néologisme rare, dérivé de la forme neutre plurielle substantivée de l’adjectif ὑπόνομος, ος, ον, avec transformation phonétique du ο en ι par iotacisme.
c Cf. infra «Hyponima scolasticum temporis quo beatus Paulus predicavit evangelium supercelestis vite »,  Martin Morard ed., in Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Paul.), [lien vers le texte] .
2 hyponima] scrips., ypomnima Cbg152* ( exp. -m), yponima Cbg152²
Numérotation du verset PrPaul. Prol.2,4 
prol.| Igitur parvi voto tuo et, quia verus amor plus semper paratus est offerre quam petitur, alias hypotheses 3 * d quindecim quas epistolis apostolicis sub certis titulis prescriptas inveni, sedulitati tue transferendas decrevi, in quibus, si quid forte fructus reppereris, id queso, quantulumcumque gratiam comparet transferenti, si quominus gratie saltem meritum sit, voluisse prodesse necnon opere pretium, his experimentis quasi quibusdam preludiis, tyrocinii mei rudimenta probasse.
d ¶Nota : Hypothesis est le strict équivalent de l’argumentum des bibles latines ; les deux termes désignent toute pièce liminaire qui résume brièvement le contenu du livre biblique qu’il introduit.
3 hypotheses] scrips., ypotheses Cbg153
Numérotation du verset PrPaul. Prol.2,5 
prol.| Nec abhorreas, obsecro, styli deforminatem, quia omnis editio que verbum reddit ex verbo, dum similem sequitur dictionum congeriem in equalibus inequales instaurans, orationis cursus et gressus pronuntiantis impeditos et claudicantes facit. Dumque figuris servit et casibus, eloquentie venustatem prorsus absumens, totius orationis speciem decolorat. Interdum quoque, resectis articulis qui non modicum luminis intellectui prestant, quia nihil est in latino quod eis proprie compensari possit, sensus aut obscurus aut imperfectus relinquitur et qui plerumque brevi sermone poterat explicari, vix longo circuitu revolutus exprimiture.
e Sur la prise de conscience de l’importance de l’article dans la théologie et l’exégèse médiévale à partir de la fin du 12e siècle, cf. M. Morard , «Le petit ‘Li’ des scolastiques : assimilation de l’article vulgaire dans le latin des théologiens médiévaux», dans La résistible ascension des vulgaires : problèmes pour l’historien (XIIIe-XIVe siècle), Table-ronde organisée par le Centre de recherche d’histoire culturelle et sociale de l’Occident, Paris X-Nanterre, 7-8 mars 2003, dir. Henri BRESC, Jean-Patrice BOUDET et Benoît GREVIN, dans Mélanges de l’École Française de Rome. Moyen-Âge, t. 118, 2006, p. 531-593.
Numérotation du verset PrPaul. Prol.2,6 
prol.| Miror tamen super fervore concupiscentie tue, quod Sunamitis illius tue familiaris sapientiam loquor, que die noctuque dormit in sinu tuo, cum tu, propre modum senex, et illa iuvencula sit ac inter eius verba iugiter commoreris nec quotidianis allloquiis, nec crebris osculis, nec assiduis satiaris amplexibus sed, quo magis eius amore frueris, eo magis et amor concipit desiderium et desiderium parturit in amorem. Assecutus es ut video consilium Salomonis. {f. 1rb} Inebriaverunt te ubera sapientie ut in eius amore iugiter delecteris. Aqua, ni fallor, eiusdem sapientie qua precordia tua plena redundant, huius insatiabilis sitis nutrit ardorem ut, instar hydropici4*, quanto plus hauris eo plus haurire desideres. Audi denique quid eadem sapientia dicatf: “Qui edunt me adhuc esurient et qui bibunt me adhuc sitient”. Inde es quod queris eam quasi pecuniam et quasi thesauros efforere non desistis nec iam latina sufficiunt, greca quoque scrutari desideras.
f Sir. 24, 29.
4 hydropici] scrips., ydropici Cbg153
Numérotation du verset PrPaul. Prol.2,7 
prol.| De cetero, frater, siquid est in paupere suppellectile mee tenuis facultatis quod tibi placeat, fidenter accipe et quod meum est tuum reputa. Nec enim par est ut, quibus communis est possessio caritatis, substantie ratio quibuslibet privatis commodis aut compendiis singularibus in diversa trahatur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (PrPaul. Guillelmi Medici epistola ad Herbertum de Boscham de hypothesibus epistolarum Pauli), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 17/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=59&chapitre=59_Prol.2)

Notes :