Capitulum 1

Numérotation du verset Tit. 1,1 

Paulus,
servus Dei,
apostolus autem Iesu Christi secundum fidem
electorum Dei
et
agnitionem veritatis
que secundum pietatem est
Numérotation du verset Tit. 1,2 

in spem
vite eterne
quam
promisit qui non mentitur Deus ante tempora
secularia
Numérotation du verset Tit. 1,3 

manifestavit
autem temporibus suis verbum suum
in predicatione que credita est mihi
secundum preceptum salvatoris nostri Dei,
Numérotation du verset Tit. 1,4 

Tito
dilecto filio secundum communem fidem,
gratia
et pax
a Deo Patre et Christo Iesu salvatore nostro.
Numérotation du verset Tit. 1,5 

Huius rei gratia
reliqui te Crete
ut ea que desunt
corrigas
et constituas per
civitates presbyteros
sicut ego tibi disposui.
Numérotation du verset Tit. 1,6 

Si quis
sine crimine est
unius uxoris vir
filios habens fideles
non in accusatione luxurie aut non subditos.
Numérotation du verset Tit. 1,7 

Oportet enim
episcopum sine crimine esse sicut Dei dispensatorem, non superbum, non iracundum non vinolentum, non percussorem
non turpis lucri1
1 turpis lucri] turpilucri Weber
cupidum
Numérotation du verset Tit. 1,8 

sed hospitalem benignum, sobrium iustum
sanctum
continentem
Numérotation du verset Tit. 1,9 

amplectentem
eum qui secundum doctrinam est fidelem
sermonem ut potens sit2 exhortari in doctrina sana et eos qui contradicunt arguere.
2 sit] + et Weber
Numérotation du verset Tit. 1,10 

Sunt enim multi etiam3
3etiam] et Weber
inobedientes
vaniloqui
et seductores, maxime
autem qui de circumcisione sunt,
Numérotation du verset Tit. 1,11 

quos oportet redargui, qui
universas domos
subvertunt, docentes que non oportet
turpis lucri gratia
Numérotation du verset Tit. 1,12 

Dixit quidam
ex illis
proprius
ipsorum
propheta
Cretenses semper mendaces male bestie
ventris4 pigri.
4 ventris] ventres Weber
Numérotation du verset Tit. 1,13 

Testimonium hoc verum est.
Quam ob causam
increpa illos dure
ut sani sint in fide,
Numérotation du verset Tit. 1,14 

non intendentes iudaicis fabulis
et mandatis hominum
avertentium5 se
5 avertentium] aversantium Weber
a veritate
Numérotation du verset Tit. 1,15 

omnia munda
mundis,
coinquinatis autem
et infidelibus
nihil mundum
sed inquinate sunt eorum et mens et conscientia.
Numérotation du verset Tit. 1,16 

Confitentur
se
nosse Deum, factis autem negant
cum sint6 abominati
6 sint] sunt Weber
et incredibiles
et ad omne opus bonum reprobi.

Capitulum 1

Numérotation du verset Tit. 1,1 
dist. 1
prol.|
marg.| Paulus servus Christi etc. Hanc Epistolam scribit Apostolus Tito, « quem creavit episcopum, commonens eum fore sollicitum in ecclesiastica disciplina ». (AMBROSIUS) Tito enim relicto Crete episcopo ex humilitate et simplicitate nimis patienti, a Nicopoli scribit de episcopali officio imperiose et potestative, tractando prescripta ei sua auctoritate utili. Debet enim pontifex habere maternam pietatem et patris severitatem, ut sit fortis superbis, et suavis modestis · ut non habens timoris angulum, nec elationis supercilium, urat, et luceat. Unde in veste legalis pontificis erat coccus byssinus, qui habet speciem ignis. Ignis autem duo facit, urit et {192.383} lucet, ita et pontifex gladio predicationis, scilicet ignito eloquio, urere debet mordaci increpatione et metuenda minatione, et lucere blandis fovendo, et delectabilia promittendo. Ideo de manna dicitur quod indurabatur ad ignem, et liquescebat ad solem. Et baculus pontificalis ab inferiori pungit, et {192.384} a summo in anteriora extenditur, in se rediens, quia ecclesiasticus doctor gladio verbi pungere debet, id est aspere redarguere peccantes: quod est ex inferiori natura, et correctos in anteriora dirigere, ita tamen ut ad propriam conscientiam sui consideratione redeat, si forte in se habeat que aliis annuntiat.
marg.| Est igitur intentio Apostoli instruere Titum de episcopali officio atque monere ut id imperiose tractet, et hereticos vitet.
marg.| Modus talis: primo salutat; deinde instruit eum de episcopali officio, docens eum quid agere debeat, et quales episcopos per civitates constituere; deinde qualiter diversos vel sexu vel etate, vel conditione instituere debeat. Postea monet eum de vitandis hereticis. Premittit autem salutationem dicens: Paulus nomine, {192.384}   servus conditione, non tamen peccati misera servitute, sed   Dei, quadam nobilitate, qualiter Moyses et David servi sunt appellati, et Maria ancilla.   Apostolus autem Christi Iesu. quasi1: Humilitas non tollit potestatem et dignitatem. Apostolus, dico,   secundum fidem electorum Dei, tenens et predicans fidem quam tenent, vel qua salvantur electi Dei, et ideo pro ea laborandum est, et secundum   agnitionem veritatis, que veritas   est secundum pietatem, id est Christi religionem. Hoc ideo dicit quia est veritas, et in liberalibus artibus, sed que nihil pertinet ad Christianam religionem.
1 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Tit. 1,2 
marg.| Apostolus Christi sum dico, et hoc in spem vite eterne, id est per hoc sperans vitam eternam. Hec {192.384} est res, hic est fructus apostolici officii. Per hoc commendat apostolicum officium non tepidius esse agendum.   Quam, vitam eternam,   Deus ante tempora secularia, vel eterna, quod idem est, id est ante omnia tempora,   promisit. Quomodo? Promisit, cum nondum essent homines quibus promitteret, quia {192.385} in eius eternitate, et in ipso Verbo eius eidem coeterno iam predestinatione fixum erat. Promisit ergo ante tempora, quia in se eterno sic fixum erat antequam tempus esset quod cum creaturis cepit. Non ergo possumus dicere fuisse aliquod tempus quoniam Deus nondum aliquid fecerat. Ideo ait: Quam promisit Deus ante tempora secularia. quasi2: Non est recens promissio, sed ante tempora omnium seculorum, addit:   Qui non mentitur, id est quia verax est: per quod certa ostenditur promissio vite, que quanto certior est tanto minister debet sollicitior esse.
2 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Tit. 1,3 
marg.| Ut autem certius sit, manifestavit suis temporibus, id est congruis, scilicet   Verbum suum, id est Filium, hec est vita eterna. Manifestavit dico, non solum rei effectu, sed etiam {192.385}   in predicatione que credita est mihi ut fideli, cui tu, o Tite, comparticipas. Credita est mihi predicatio dico, et hoc,   secundum preceptum Salvatoris nostri Dei, cui in salute hominum minus obedimus, si quomodo remittimur.
Numérotation du verset Tit. 1,4 
marg.| Paulus, inquam, scribit hanc epistolam Tito dilecto filio suo secundum communem, id est catholicam,   fidem, non privatam alicuius. Catholicon enim Grece, Latine dicitur   commune, vel   universale. Et in scribendo, primum salutat in hunc modum:   gratia sit tibi   et pax a Deo Patre et   Christo Iesu Salvatore nostro. Manifesta sunt hec.
Numérotation du verset Tit. 1,5 
dist. 2
prol.|
marg.| Huius rei. Primo dicit quid agere debeat et quales ordinare presbyteros, ita incipiens:   Huius rei gratia reliqui te Crete, cum inde recederem,   ut corrigas mala in peccantibus, addendo bonis,   ea que desunt ad perfectionem. Et nota quod, dum hec recolit {192.385} Apostolus, sicut ei disposuerat monet exsequi.   Et ideo reliqui te, ut   constituas per singulas   civitates presbyteros, id est episcopos, ut pastoralis cure onus facilius sustineatur per multos divisum. Constituas dico,   sicut ego tibi disposui, id est quales constituendos docui, scilicet   si quis est, non dico sine peccato, sed   sine crimine, id est sine peccato criminali, vel infamia criminali. Si dixisset sine peccato, nullus in Ecclesia recte posset ordinari minister. Multi enim baptizati fideles sunt sine crimine. Sine peccato vero in hac vita neminem dixerim, non quia peccati aliquid remaneat quod in baptismate non dimittatur, sed quia in nobis in huius {192.386} vite infirmitate manentibus quotidie fieri non quiescunt, que fideliter orantibus quotidie remittantur. Quamlibet valde iustum discutias in hac vita, quamvis iam sit dignus iusti vocabulo, non est tamen sine peccato. Unde Ioannesa: « Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsi seducimus et veritas in nobis non est ». Sed plane multi iusti dicti sunt sine querela, quod intelligitur sine crimine. Nulla enim querela iusta est de his qui non habent crimen. Crimen ergo est grave peccatum accusatione et damnatione dignissimum, ut homicidium, adulterium, aliqua immunditia fornicationis, furtum, fraus, et cetera huiusmodi: que cum ceperit homo non habere, incipit caput eius erigere in libertatem, sed ista inchoata est non perfecta {192.386} libertas.
a 1Io. 1.
Numérotation du verset Tit. 1,6 
marg.| Unius uxoris vir, post baptismum, quando novo homini nec stupra nec aliqua que ante fuerant obsunt. Huic sententie AUGUSTINUS contradicit his verbis: Acutius intelligunt qui nec eum qui catechumenus vel paganus habuit alteram, ordinandum esse censuerunt, quia de sacramento agitur non de peccato: nam in baptismo omnia peccata dimittuntur. Et qui dixit:   Si nupserit virgo non peccat (1Cor. 7), satis declaravit nuptias non esse peccatum: propter sacramenti autem sanctitatem, sicut femina etiam si catechumena vitiata fuerit non potest post baptismum inter Dei virgines consecrari, ita non absurde visum est bigamum non peccasse, sed formam quamdam sacramenti amisisse, {192.386} non ad vite bone meritum, sed ad ordinis ecclesiastici signaculum necessarium. Et sicut plures antiquorum Patrum uxores significaverunt futuras ex omnibus gentibus Ecclesias, uni viro subditas, id est Christo, ita noster antistes, id est episcopus, unius uxoris vir significat ex omnibus gentibus unitatem uni viro subditam, id est Christo. Itaque sicut duobus pluribusve dominis servire, sic ab uno viro in alterius transire connubium non licet, quia apostatare ab uno Deo, et ire in alterius adulterinam superstitionem semper est malum. Et ideo ait: unius uxoris vir, in quo spes continentie est et sacramentum.
marg.| Filios habens fideles, id est sane fidei,   non in accusatione luxurie, aut non subditos, id est nec saltem de luxuria accusatos, vel sibi non {192.386} subditos. Alioquin nec spes est in eo corrigendi alios, nec frontem habet ad alios talium cohabitator,   oportet enim. quasi3: Talis debet constitui episcopus.
3 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Tit. 1,7 
marg.| Oportet enim, id est necesse est ad tractationem officii,   episcopum esse sine crimine, id est irreprehensibilem,   sicut Dei dispensatorem, cum dicit 227 episcopum, aperte ostendit presbyterorum nomine episcopos supra fuisse designatos.   Non superbum, non iracundum, non percussorem, id est non aliorum mentes aliter quam oportet loquendo percutientem. Vel ad litteram, non ferocem, non crudelem,   non cupidum turpis lucri, id est secularis,
Numérotation du verset Tit. 1,8 
marg.| sed hospitalem, benignum, sobrium, iustum proximo, {192.387}   sanctum Deo,   continentem se ab illicitis, id est ab ira, superbia, et ceteris,
Numérotation du verset Tit. 1,9 
marg.| amplectentem amore   eum sermonem qui est secundum doctrinam fidelem, id est veracem. Ita hec habeat,   ut potens sit vita et scientia   exhortari scientes   in doctrina sana, et   redarguere eos qui contradicunt, veritati obloquendo, vel male vivendo. Contradicentes enim non uno modo intelligendi sunt. Paucissimi quippe nobis contradicunt loquendo, sed multi male vivendo. Quis enim audet apertissime loquendo contradicere veritati? Non contradicunt multi lingua, sed vita: quos redarguere magnum opus est, grandis sarcina, clivus arduus.
Numérotation du verset Tit. 1,10 
dist. 3
prol.|
marg.| Sunt enim. quasi4: Bene dixit, eos qui contradicunt. {192.387}   Sunt enim incerti   multi et   inobedientes, in se, et   vaniloqui ad altos,   et seductores circumventionibus, et cuiuscumque generis fraudibus, et   maxime qui de circumcisione sunt, id est de Iudeis qui sub nomine Christi iudaizare docebant. Renati enim in Christo non puri erant Christiani, quia partim legem, partim Christum venerari volebant.
4 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Tit. 1,11 
marg.| De quibus subdit: Quos oportet redargui: Ideo, quia ipsi sunt   qui subvertunt universas domos, id est totam familiam,   docentes que non oportet. Et hoc faciunt,   gratia turpis lucri, scilicet terrene rei, id est pro terrenis acquirendis. Vel gratia turpis lucri, id est ut proselytos faciant, sicut Dominus dicit Phariseis et Scribis:   Circuitis mare et aridam ut faciatis {192.387}   unum proselytum (Mt. 23).   Dixit. quasi5: Vere tales sunt, sicut dixit   quidam ex illis, qui eos noverat. [AUGUSTINUS.] Iste fuit Pigmenides Cretensis in cuius libris hoc invenitur, qui homo inter prophetas Dei non invenitur, nec eius prophetia ad illa eloquia Dei pertinet que Iudeis sunt credita. Et ideo nomen eius non commemoravit Apostolus, sicut solet commemorare prophetas Dei, dicens, sicut et David dicit, vel Isaias; vel tacitis nominibus illorum dicit, sicut scriptum est, et ea Scriptura intelligitur in qua est auctoritas Dei. Homo autem ineruditus, canis rabiosus, ausus est dicere istum de prophetis Iudeorum fuisse, de quo {192.388} ait Apostolus: Dixit quidam ex illis proprius, quia verum dixit, etsi poeta esset. Propheta dico,   illorum, non Dei,   et proprius illorum, quia eorum naturam bene aperuit. Quod utique ad hoc dictum est, ne Dei propheta putaretur. Non ergo Iudeorum sed Cretensium proprius erat propheta, qui dixit:   Cretenses semper sunt   mendaces et male bestie, id est sanguinem sitientes,   et ventres pigri, id est gulosi, et ideo pigri.
5 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Tit. 1,12 
marg.| Et ne minus credas ei quia gentilis erat, eius verba commendat Apostolus dicens: Testimonium hoc verum est. Sciendum quod, licet divine auctoritati unde voluerit quod verum invenerit testimonium sumere, sicut et Paulus, ut legitur in Actibus apostolorum, cum loqueretur Atheniensibus ait de Deo:   In illo vivimus, movemur, et sumus, sicut et {192.388}   quidam secundum vos dixerunt (Act. 17). Et de Atheniensis are inscriptione ait:   Inveni aram in qua subscriptum est: Ignoto Deo (ibid.). Ita divina auctoritas undecumque sumit quod necessarium invenit, sed non ideo omnia ibi que inscripta sunt accipienda confirmat. Unde in lege preceptum est Iudeis, ut si mancipium gentile emerent, eius pili raderentur, et unguium incrementa abscinderentur, deinde ad usus domesticos assumeretur: ita vanis atque superfluis gentilium superstitionum et poeticarum sententiis abrasis et decisis, quod purum repertum fuerit ad ministerium domus Dei assumendum est.
marg.| Sequitur: Quam ob causam docent. quasi6: Quod non oportet.   Quam ob causam increpa illos, non ut soles {192.388} molliter, sed   dure, ideo   ut sani   sint in fide, id est ut recte credant,
6 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Tit. 1,13 
marg.| non intendentes Iudaicis fabulis litteralis observantie, in qua nemo iustificatur apud Deum;   et mandatis hominum, quia mandata legis post manifestam veritatem, iam hominum, et non Dei mandata sunt. Hominum dico,   adversantium vel avertentium   se a veritate, spiritualis intelligentie. Quidquid enim adversus veritatem opponitur, humana intentio est. [AMBROSIUS] Ideo mandata hominum, et fabulas appellat que narrant, quia nescientes Scripturarum et interiora verborum legum, colorem sequuntur, non saporem. Putant enim numquam recedendum esse ab his que Moyses tradidit, ut puta de escarum differentia.
Numérotation du verset Tit. 1,14 
marg.| Unde subdit: Omnia {192.388}   enim. quasi7: Vere avertunt se a veritate, quia   omnia humanis usibus concessa,   munda sunt   mundis, scilicet illis qui fide bona sumunt et iusti sunt; quod ipsi negant ideo, quia in lege quedam Moyses prohibuit, et ab immundis munda discernit. Hoc autem non secundum naturas quas Deus creavit intelligi voluit, sed secundum significationes.   Omnia ergo   munda sunt   mundis secundum naturam, in qua creata sunt. Unde in Genesi:   Vidit Deus cuncta que fecerat, et erant valde bona (Gn. 1). Secundum significationes tamen quedam immunda sunt Iudeis, nec omnia nobis apta sunt, vel propter salutem corporum, vel propter consuetudinem {192.389} humane societatis. Cum ergo sua cuique redduntur, et naturalem ordinem servant. Omnia sunt munda mundis,   contaminatis autem per peccata,   et infidelibus, scilicet qui non credunt in Deum vel Deo,   nihil mundum, quia non sunt digni donis Dei;   sed et mens, id est intellectus,   et conscientia eorum inquinate sunt. quasi8: Non ex cibo est inquinatio eorum, sed ex malo intellectu et conscientia peccatorum.
7 Quasi] + dicat PL
8 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Tit. 1,15 
marg.| Et vere mens et conscientia eorum inquinate sunt, quia confitentur quidem verbis   se nosse Deum, factis autem negant. Ut enim Ioannes ait:   Qui dicit se nosse Deum, et mandata eius non custodit mendax est (1Io. II). Si negatio non tantum lingua sit sed et factis, certe multos invenimus Antichristos, qui ore confitentur {192.389} Christum, et moribus dissentiunt ab eo. Quisquis factis negat Christum, Antichristus est. Tales sunt omnes mali Catholici, qui non verbis sed factis negant. Nolite ergo esse tamquam de fide securi, adiungite fidei recte vitam rectam, ut Christum confiteamini, et verbis vera dicendo, et factis bene vivendo. Nam et si confitemini verbis, et non factis, fides talium morum prope fides est demoniorum.   Cum sint. quasi9: Confitentur se nosse Deum,   cum tamen   sint abominabiles, id est Deo odibiles,   et incredibiles, id est nec habiles credere,   ad omne opus bonum reprobi, id est a Deo reprobati, ut non habeant gratiam ad bene operandum.   Tu autem. quasi10: Illi docent quod non oportet.
9 Quasi] + dicat PL
10 Quasi] + dicat PL



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Tit. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=71&chapitre=71_1)

Notes :