Capitulum 3

Numérotation du verset Tit. 3,1 

Admone
illos principibus
et potestatibus
subditos esse dicto
obedire ad omne opus bonum
paratos esse,
Numérotation du verset Tit. 3,2 

neminem blasphemare,
non litigiosos esse modestos, omnem ostendentes
mansuetudinem
ad omnes homines.
Numérotation du verset Tit. 3,3 

Eramus enim
et nos aliquando insipientes et1 increduli errantes
1 et] om. Weber
servientes desideriis
et voluptatibus
variis in malitia
et invidia
agentes,
odibiles
odientes invicem.
Numérotation du verset Tit. 3,4 

Cum autem benignitas
et humanitas apparuit
salvatoris nostri Dei,
Numérotation du verset Tit. 3,5 

non ex operibus iustitie
que fecimus nos sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit,
per lavacrum regenerationis
et renovationis Spiritus sancti
Numérotation du verset Tit. 3,6 

quem
effudit in nos abunde
per Iesum Christum salvatorem nostrum
Numérotation du verset Tit. 3,7 

ut
iustificati
gratia ipsius heredes simus secundum spem
vite eterne,
Numérotation du verset Tit. 3,8 

fidelis
est sermo2.
2 est sermo] inv. Weber
Et de his
volo te confirmare
ut curent preesse bonis operibus3
3 preesse - bonis operibus] inv. Weber
qui credunt Deo. Hec
sunt bona
et utilia hominibus.
Numérotation du verset Tit. 3,9 

Stultas autem questiones
et genealogias
et contentiones
et pugnas legis devita.
Sunt enim inutiles
et vane.
Numérotation du verset Tit. 3,10 

Hereticum hominem
post primam4 et secundam correptionem devita
4 primam] unam Weber
Numérotation du verset Tit. 3,11 

Sciens quia subversus est
qui eiusmodi est
et
delinquit primo5 iudicio condemnatus.
5 primo] proprio Weber
Numérotation du verset Tit. 3,12 

Cum misero ad te Artheman aut Tichicum
festina ad me venire Nycopolim.
Ibi enim statui hiemare.
Numérotation du verset Tit. 3,13 

Zenan legis peritum
et Apollo
sollicite premitte ut nihil illis desit.
Numérotation du verset Tit. 3,14 

Discant autem
et nostri bonis operibus
preesse
ad usus necessarios
ut non sint infructuosi.
Numérotation du verset Tit. 3,15 

Salutant
te qui mecum sunt omnes. Saluta eos6 qui
6 eos] om. Weber
nos amant in fide.
Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen.
EPISTOLA PAULI AD TITUM EXPLICIT.

Capitulum 3

Numérotation du verset Tit. 3,1 
dist. 1
prol.|
marg.| Admone. quasi1: Etsi tu habes imperium spirituale, tamen   admone illos subditos esse principibus, scilicet regibus et ducibus,   et potestatibus minoribus, {192.392}   et obedire dicto illorum, non quidem ad malum, sed admone,   paratos esse ad omne opus bonum, id est obedire illis in Domino.
1 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Tit. 3,2 
marg.| Et admone neminem blasphemare, et si premuntur ab illis. [AMBROSIUS] quasi2: Admone ut ad malum tardi sint et ad bonum parati, scientes quid singulis persolvi oporteat, quia singulis paratur merces.   Non litigiosos esse, sed modestos, omnem mansuetudinem ostendentes ad omnes homines: bonos vel malos Christianos omnibus hominibus bonos vult videri. Sic enim possunt perfidi ad futuram spem vocari.
2 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Tit. 3,3 
marg.| Eramus enim. quasi3: Hoc ideo debemus, quia et nos aliquando fuimus quod ipsi, sic et poterunt esse quod nos sumus per eamdem gratiam. Et hoc est quod ait:   Eramus enim et nos aliquando insipientes, {192.393} etsi philosophi essent quidam vestrum, vera tamen sapientia carebant. Et   eramus increduli errantes per mala,   et servientes desideriis animi, et   voluptatibus carnis   variis agentes vitam nostram   in malitia, id est in mala nocendi voluntate,   et invidia, de aliorum successibus, et si nocere non licuit,   odibiles Deo, vel aliis hominibus, et   invicem odientes alios.
3 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Tit. 3,4 
marg.| Cum autem benignitas et humanitas Salvatoris nostri Dei, id est cum benignus et humanus Deus Salvator noster,   apparuit mundo per carnem, vel nobis per fidem,   non ex operibus etc.
marg.| Vel ita: Cum benignitas et humanitas, id est larga misericordia et clementia Dei Salvatoris nostri apparuit, id est illuxit hominibus, salvos nos fecit, iam spe future salutis,
Numérotation du verset Tit. 3,5 
marg.| non ex operibus iustitie {192.393}   que fecimus nos [AUGUSTINUS.] quia nulla bona feceramus,   sed secundum suam magnam misericordiam, ita forsitan et illis faciet qui adhuc increduli sunt. Salvos fecit, dico,   per lavacrum regenerationis, id est per baptismum in quo deposito veteri homine generatur novus,   et renovationis Spiritus sancti, quia quotidie magis ac magis renovamur per Spiritum in baptismo datum.
Numérotation du verset Tit. 3,6 
marg.| Quem spiritum, scilicet effudit in nos abunde, scilicet ad remissionem omnium peccatorum, et copiam virtutum, et hoc   per Iesum Christum Salvatorem nostrum:
Numérotation du verset Tit. 3,7 
marg.| ad hoc ut iustificati gratia ipsius heredes simus, interim in presenti vite eterne, et hoc   secundum spem, etsi nondum secundum rem.
Numérotation du verset Tit. 3,8 
marg.| {192.393} Et iste sermo, scilicet quod Christus salvavit et heredes fecit,   est fidelis, id est verax.   Et de his predictis   volo te confirmare alios ut curent in operibus bonis preesse aliis multis   qui credunt Deo.
marg.| Vel ita: volo te confirmare, scilicet eos qui credunt Deo ut curent in operibus bonis preesse, aliis multis vel sibi ipsis. Ideo volo te de predictis confirmare alios, quia hec predicta   sunt bona in se, et   utilia aliis   hominibus.
Numérotation du verset Tit. 3,9 
marg.| Stultas autem. quasi4: De his confirma.   Stultas autem questiones, ubi nec salus, nec utilis scientia,   et genealogias, id est originum enumerationes,   et contentiones, quas de lege faciunt, ut de cibis quos alii asserunt discernendos, alii non,   et pugnas legis, ut quando in emendata Scriptura de annis Matussale, et de {192.393} huiusmodi aliis contraria, vel impossibilia sentire videtur,   devita.
4 Quasi] + dicat PL
marg.| Sunt enim inutiles, id est sine fructu,   et vane, {192.394} id est false.
Numérotation du verset Tit. 3,10 
marg.| Et non solum hec devita, sed etiam hereticum hominem post primam et secundam correctionem, id est postquam bis feceris correctionem,   devita. Heretici sunt qui per verba legis legem impugnant. [AMBROSIUS] Proprium enim sensum astruunt verbis legum, ut pravitatem mentis sue legis auctoritate confirment; qui vitandi sunt, quia frequentius correcti exercitatiores essent ad malum. Devita, dico, cur?
Numérotation du verset Tit. 3,11 
marg.| Ecce, sciens quia qui huiusmodi est, id est incorrigibilis,   subversus est, id est perditus,   et delinquit, quia scienter peccat,   proprio iudicio condemnatus. Proprio iudicio se condemnat, qui errorem laudat, et veritatem vituperat.
Numérotation du verset Tit. 3,12 
marg.| Cum misero ad te Artemam vel Tychicum, qui interim provideat Cretensibus, dum ad me veneris, {192.394}   festina venire ad me Nicopolim, ibi enim statui hiemare. Ideo dicit ut festinet post Epistolam datam venire, quia vult eum videre causa affectus, et ut plenius confirmet in ecclesiastica disciplina.
Numérotation du verset Tit. 3,13 
marg.| Zenam legisperitum. Ideo hoc dicit, non quia peritior sit Apollo, sed quia huius professionis fuerat in Synagoga,   et Apollo, quia perfectus erat in Scriptura,   sollicite premitte, ita sollicite,   ut nihil desit illis, id est ut que ad viaticum necessaria sunt eis, habeant apud suos, ne querant aliena.
Numérotation du verset Tit. 3,14 
marg.| Et quasi quis quereret: Unde autem res erit illis? Unde habet Titus quod eis ad viaticum largiatur? respondet: Discant autem et vestri, id est Cretenses, ut alii   preesse sibi ipsis in bonis operibus dando ministris. {192.394} Non dico ad quelibet, sed   ad usus necessarios, et hoc ideo,   ut non sint infructuosi, et iuxta parabolam arboris que non facit fructum bonum, excidatur et in ignem mittatur. Ideo iubet illis sumptus necessarios dari, quia dignum erat ut qui spiritualia tradebant, non illis deessent carnalia. Apollo episcopus fuit Corinthiorum qui propter seditionem concitatam adversum se a pseudoapostolis discesserat, cum Zena socio suo ad Titum Cretensem episcopum, sed Corinthiis iam sedatis per Epistolas Pauli, mandat Tito ut priusquam veniat Nicopolim, premittat eos ita sollicite ut nihil in viatico illis desit.   Salutant te omnes qui mecum sunt; propter compendium simul omnes consalutatores significat.   Saluta eos qui nos amant, non ficte, sed {192.394}   in fide, id est fideli affectu. Deinde generaliter omnes salutat, dicens:   Gratia Dei sit   cum omnibus vobis. Amen.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Tit. Capitulum 3 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=71&chapitre=71_3)

Notes :