Capitulum 4
Numérotation du verset
Rt. 4,1
Ascendit ergo Booz ad portam et sedit ibi.
Cumque vidisset propinquum preterire de quo prius sermo habitus est, dixit ad eum: declina paulisper
et sede hic vocans eum nomine suo.
Qui divertit et sedit.
Numérotation du verset
Rt. 4,2
Tollens autem Booz decem viros
de senioribus civitatis,
dixit ad eos: Sedete hic.
Numérotation du verset
Rt. 4,3
Quibus residentibus locutus est ad propinquum:
Partem agri patris1
2 nostri Elimelech vendidit3 Noemi que reversa est de regione Moabitide
1 patris Edmaior. (B*) ΩM Hugo de S. Caro (Postille) CorS3*] fratris ΩSV CorS3 (perpera 1Rg. 4.a.) Weber
|
2Patris ΩJ*] fratris ΩJ*
Edmaior. Clementina
|
3 vendidit] vendit ΩV
Weber
|
Numérotation du verset
Rt. 4,4
quod audire te4 volui et tibi dicere coram cunctis sedentibus et maioribus natu de populo meo. Si vis possidere agrum5 iure propinquitatis, eme et posside. Si6 autem tibi displicet7 et8 hoc ipsum indica mihi ut sciam quid facere debeam. Nullus est enim propinquus, excepto te qui prior es et me qui secundus sum. At ille respondit: Ego agrum emam.
4 te] a te ΩV
|
5 agrum]
om. Weber
|
6 Si ΩV Ed1455 ] Sin Rusch Weber
|
7 tibi-displicet] inv. Ed1455 Clementina
|
8 et]
om.
ΩV
Weber
|
Numérotation du verset
Rt. 4,5
Cui dixit Booz: Quando emeris agrum de manu mulieris, Ruth quoque Moabitidem que uxor defuncti fuit, debes accipere ut suscites nomen propinqui tui in hereditate sua.
Numérotation du verset
Rt. 4,6
Qui respondit: Cedo iure propinquitatis neque enim posteritatem familie mee delere debeo; tu meo utere privilegio, quo me libenter carere profiteor.
Numérotation du verset
Rt. 4,7
Hic autem erat mos antiquitus in Israel inter propinquos, ut9 si quando alter alteri suo iuri10 cedebat, ut esset firma concessio, solvebat homo calciamentum suum et dabat propinquo11 suo. Hoc erat testimonium cessionis in Israel.
9 ut] et
Weber
|
10 iuri] iure
Weber
|
11 propinquo] proximo
Weber
|
Numérotation du verset
Rt. 4,8
Dixit quoque propinquo suo12 Booz: Tolle calciamentum tuum quod statim solvit de pede suo.
12 quoque propinquo suo] ergo propinquus
Weber
Numérotation du verset
Rt. 4,9
At ille maioribus natu et universo populo: testes vos inquit estis hodie
quod possederim omnia que fuerunt Elimelech et Chelion et Maalon, tradente Noemi;
Numérotation du verset
Rt. 4,10
et Ruth Moabitidem, uxorem Maalon, in coniugium sumpserim ut suscitem nomen defuncti in hereditate sua, ne vocabulum eius de familia sua ac fratribus et populo deleatur. Vos, inquam, huius rei testes estis.
Numérotation du verset
Rt. 4,11
Respondit omnis populus qui erat in porta et maiores natu:
Nos testes sumus. Faciat tibi13 Dominus hanc mulierem que ingreditur domum tuam,
13 tibi]
om. Weber
sicut Rachel
et Liam
que edificaverunt domum Israel ut sit exemplum virtutis in Ephrata et habeat celebre nomen in Bethleem,
Numérotation du verset
Rt. 4,12
fiatque domus tua sicut domus Phares
quem Thamar peperit Iude de semine quod dederit tibi Dominus ex hac puella.
Numérotation du verset
Rt. 4,13
Tulit itaque Booz Ruth et accepit uxorem
ingressusque est ad eam et dedit illi dominus ut conciperet et pareret filium.
Numérotation du verset
Rt. 4,14
Dixeruntque mulieres ad Noemi:
Benedictus Dominus qui non est passus ut deficeret successor familie tue et vocaretur nomen eius in Israel
Numérotation du verset
Rt. 4,15
et habeas que consoletur animam tuam et enutriat senectutem. De nuru enim tua natus est qui te diliget14
14 qui te diliget] que te diligit
Weber
et multo tibi melior est quam si septem haberes filios.
Numérotation du verset
Rt. 4,16
Susceptumque Noemi puerum posuit in sinu suo et nutricis ac gerule officio fungebatur .
Numérotation du verset
Rt. 4,17
Vicine autem mulieres congratulantes ei et dicentes: Natus est tibi15 filius Noemi. Vocaverunt nomen eius Obed16. Hic est pater Isai, patris David.
15 tibi]
om. Weber
|
16 Obed
Weber
] Obeth
Rusch
|
Numérotation du verset
Rt. 4,18
Hee sunt generationes Phares: Phares genuit Esron,
Numérotation du verset
Rt. 4,19
Esrom autem17 genuit Aram18, Aram genuit Aminadab,
17 autem ]
om.
Weber
|
18 Aram] Ram
Cor2
(hebr. sicut 1Par. 2, 9 pro Aram habet Ram
|
Numérotation du verset
Rt. 4,20
Aminadab genuit Naasson, Naasson genuit Salmon19,
19 Salmon] Salma
Weber
Numérotation du verset
Rt. 4,21
Salmon20 genuit Booz, Booz genuit Obed21,
20 Salmon] Salma
Weber
|
21 Obed
Weber
] Obeth
Rusch
|
Numérotation du verset
Rt. 4,22
Obed22 genuit Isai, Isai genuit David regem23.
22 Obed
Weber
] Obeth
Rusch
|
23 regem ΛH
Amiatinus T
a ΦRZGP ΨB*
Ω
M]
om. Weber Cor1
P ? (4.g : Isai genuit David), + finit
X,
+ finis
Ed1530
|
RUTH EXPLICIT24.
24 Ruth explicit] Explicit liber Ruth
Amiatinus Cava X
ΠE ΣO
B M
ΦRAGZVP Θ ΨFM ΩJ, Explicit liber Ruth secundum hebreum Λ; Explicit liber eptatici et ruth feliciter ΣT, Explicit ΣM,
om.
ΠDΩSM
Ed1530 Clementina Weber
| <
stichometria
> + habet versus numero CCL ΦRAG; + versus CCL
M
ΦZV
P
ΨB; + versus ÎCCL ΦP
Capitulum 4
Numérotation du verset
Rt. 4,ad litteram
marg.|
{301}
Ascendit.
Hic ultimo describitur copula matrimonialis inter Booz, et Ruth per cessionem propinquioris. Circa quod primo tangitur dicti propinqui citatio, secundo uxoris acceptio, ibi :
At ille
maioribus natu
.
tertio prolis conceptio, ibi :
Ingressusque est.
quarto plebis congratulatio, ibia :
Dixeruntque mulieres.
Prima in duas : quia primo describitur citatio propinquioris. secundo cessio sui iuris, ibi :
Qui respondit.
Circa primum dicitur.
a Rt. 4, 14.
marg.|
.1.
Ascendit. In
porta enim civitatis antiquitus tenebantur iudicia, ut cito et in promptu unicuique pateret locus iustitie.
marg.|
.2.
Et sedit.
Tamquam iudex principalis, secundum Hbr. qui dicunt ipsum fuisse Abesan, ut dictum est supra 1 capitulo
marg.|
.3.
Declina.
Ut in loco iudicii respondeas.
marg.|
.4.
Tollens.
Ut negotium fieret firmius.
marg.|
.5.
Partem.
Vocat eum fratrem, eo quod erat de cognatione sua, et hic modus loquendi frequens est in Scriptura .
marg.|
.6.
Vendit
id est in proposito vendendi, quia non erat adhuc ager venditus, ut patet per sequentia. Hbr. autem non habent tempus presens in modo indicativo verbi, sed pro eo utuntur {302} participio presentis temporis communiter dicentes, vendens pro vendit, et aliquando preterito verbi in modo indicativo : ut in isto loco. vel forte iam vendiderat. Et quod de emptione per propinquum subditur, intelligendum est de redemptione emptionis, que spectabat ad ius propinqui, ut habetur Levit. 25. Sciendum est autem hic, quod licet mulieres non succederent in hereditatem, tamen quia uxor post maritum defunctum sine liberis remanebat, ipsa tenebat partem hereditatis ad vitam, et illam poterat vendere inquantum erat sui iuris. et sic dicitur hic quod Nemi eodem modo vendere volebat partem agri. Cetera patent usque ibi :
marg.|
.7.
Nullus.
Non est intelligendum quod nulli alii essent de consanguinitate illa, cum essent homines magni, et potentes, sed quia nullus erat propinquior istis duobus, nec qui ita haberet ius in dicto negocio.
marg.|
.8.
Ego agrum.
Bene volebat habere possessionem, sed non uxorem, tamen unum erat annexum alteri, ideo subditur :
marg.|
.9.
Quando.
Et patet littera.
marg.|
.10.
Qui respondit.
Hic consequenter describitur cessio iuris cum dicitur.
marg.|
.11.
Cedo iuri.
Cuius ratio allegatur, cum dicitur.
marg.|
.12.
Neque.
Quod exponunt aliqui Hbr. de posteritate egressura de {303} Ruth, si eam acciperet, eo quod scribitur. Deuterono. 22a. « Moabitides, et Ammonites non intrabunt in Ecclesiam Dei in eternum ». Sed si iste hanc causam allegavit falsum dixit, quia illa pena non cadit super mulieres, nec per consequens super prolem earum de viro Israelita, sicut ibidem dictum fuit. Et ideo aliter exponitur, videlicet de prole quam iam habebat de alia uxore, quia si accepisset Ruth, oportuisset eum intendere educationi, et provisioni prolis nasciture de ipsa, et per consequens minus posset intendere provisioni prolis iam habite de alia, et istud vocat deletionem secundum communem modum loquendi, quo dicitur de aliquo si habeat aliquod damnum notabile, destructus est, vel deletus.
marg.|
.1. Solvebat homo calceamentum suum, et dabat propinquo, etc.
marg.|
.2.
Homo.
hoc erat signum quod unus spoliabatur iure, et alter investiebatur, dicitur autem Dt. 35 quod mulier defuncti solvebat calceamentum illud, et spuebat {304} in faciem illius nolentis suscitare semen defuncti. Sed hoc erat quando mulier conveniebat eum coram iudicibus, et ille recusabat eam accipere. Sed quando alter propinquus conveniebat eum, sicut fuit in proposito, tunc ipsemet solvebat, ideo subdit. Dixit ergo Booz propinquo, etc.
marg.|
.3.
At ille maioribus natu, et universo populo.
Hic consequenter describitur uxoris acceptio, ubi ad maiorem solennitatem Booz dixit.
marg.|
.4.
Testes vos
, hoc enim dixit Booz ad maiorem certitudinem facti.
marg.|
.5.
Faciat Dominus hanc mulierem que ingreditur
, Quia filii earum facti sunt capita duodecim tribuum Israel. preponitur autem Rachel ipsi Lie, licet esset minor : quia fuit prima, et principalis uxor ipsius Iacob, ut habetur Genesis 29 quia in illam primo consensit, licet alia sibi fraudulenter supposita fuerit.
marg.|
.6.
Fiatque domus tua
, Hoc expressit quia genealogizatio ipsius David inchoatur a Phares postea cum dicitur
He sunt
generationes
etc.
marg.|
{
305
} .1.
Tulit itaque Booz Ruth.
Videtur quod fecerit contra inhibitionem Domini de ducendis alienigenis mulieribus, ut habetur Deuter. 7. Dicendum quod illa inhibitio fuit facta, ne per uxores alienigenas filii Israel traherentur ad idololatriam. Ista autem Ruthiam erat conversa ad fidem, et cultum unius Dei, et per bonam vitam in hoc firmata, ut patet ex predictis, propter quod dicta inhibitio non habebat hic locum. Sed Mahalon, et Chelion non videntur excusari a dicta transgressione, quia ceperunt uxores Moabitidas, antequam essent converse ad fidem, et cultum unius Dei, quod videtur ex hoc, quod Orpha rediit ad Deo s suos, ut dictum fuit, supra 1. cap. et per hoc quod Nemi suadebat ipsi Ruth similiter reverti, quod non fecisset si ante conversa fuisset, quia non suasisset ei apostatare a fide ; et cultu unius Dei veri.
marg.|
.2. In
gressusque.
Hic consequenter describitur prolis conceptio, cum dicitur.
marg.|
{306} .3.
Et dedit illi.
Unde videtur quod non solum virtute nature, sed cum hoc gratia naturam iuvante, eo quod ita cito concepit de homine iam sene. Et hoc fuit concessum a Domino, quia Booz acceperat Ruth ex fraterna caritate ad suscitandum semen defuncti in sua hereditate, et ex obedientia legis, que ad hoc inducit, Deuter. 25.
marg.|
.4.
Dixeruntque.
Hic consequenter ponitur plebis congratulatio, et gratiarum actio, cum dicitur,
Benedictus Dominus,
etc.
marg.|
.5.
Et vocaretur nomen eius.
Quia filius sic natus dicebatur filius defuncti, licet alio nomine vocaretur, sicut iste vocatus est Obed, non Elimelech, aut Mahalon.
marg.|
.6.
Et multo tibi melior.
Hyperbolica est locutio ad congaudendum ipsi Nemi, vel quia melius erat ei habere unum nepotem de patre divite, et potente, quam septem filios de patre paupere, qualis fuit Elimelech, in fine, ut dictum fuit supra 1. cap. Cetera patent usque ibi :
marg.|
.7.
Salmon genuit.
Tres fuerunt Booz sibi succedentes hic comprehensi sub uno nomine, sicut dictum est supra 2. cap.
Numérotation du verset
Rt. 4,moraliter
marg.|
.1.
{301}
Ascendit.
hic describitur coniunctio Ruth cum Booz matrimonio, quod quidem matrimonium factum fuit per hoc quod ille qui propinquior videbatur ad contrahendum cum ipsa Ruth cessit iure propinquitatis, et sic Booz accepit eam in uxorem. per Ruth que videns interpretatur ecclesia bene significatur, que cognitione fidei, et gratie illuminatur, per propinquiorem autem Ioannes Baptista potest intelligi, qui natus fuit ante Christum et prius predicavit, et non solum a vulgaribus hominibus sed etiam a notabilibus personis Iudeorum Christus esse credebatur, propter quod de Ierusalem metropoli civitate {302} miserunt nuntios solennes scilicet sacerdotes, et Levitas ad interrogandum si ipse esset Christus, et per consequens ecclesie sponsus Io. 1. Ipse vero Ioannes cessit iuri propinquitatis, quod sibi credebatur inesse, dicens :
Non sum ego Christus.
ut ibidem habetur. Et similiter, tertio capitulo ubi idem replicavit, et adiunxit :
Qui habet sponsam, sponsus est
ubi ostendit se non esse sponsum ecclesie, sed amicum sponsi, et sic ostendit manifeste quod ecclesia erat reservanda Christo sicut sponsa, et Christus qui per Booz intelligitur, sicut dictum est supra :
Eam accepit sponsam.
Per hoc autem quod ex generatione Booz ex Ruth deducitur genealogia regalis, cum dicitur.
marg.|
† {305}
Hic est pater Isai,
etc. Significatum fuit, quod illi qui per {306} fidem generantur ex Christo, et Ecclesia, et non alii in celesti gloria sunt regnaturi. Quod nobis concedat ille, qui est benedictus in secula seculorum. Amen.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Rt. 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 19/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=10&chapitre=10_4)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Rt. 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 19/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=10&chapitre=10_4)
Notes :