Capitulum 3

Numérotation du verset Rt. 3,1 

Postquam autem reversa est ad socrum suam, audivit ab ea: Filia mi queram tibi requiem et providebo ut bene sit tibi.
Numérotation du verset Rt. 3,2 

Booz iste cuius puellis in agro iuncta es propinquus noster est et in1 hac nocte aream hordei ventilat.
1 in] om. Weber
Numérotation du verset Rt. 3,3 

Lavare2 igitur
2 Lavare] Lava Weber
et unguere
et induere cultioribus vestimentis
et3 ascende in aream. Non te videat homo donec esum potumque finierit.
3 et] ac Weber
Numérotation du verset Rt. 3,4 

Quando autem ierit ad dormiendum, nota locum in quo dormiet4 veniesque et discooperies pallium quo operitur a parte pedum et proiicies te et ibi iacebis.
4 dormiet ΛH Rusch ] dormiat Weber
Ipse autem dicet tibi quid agere debeas.
Numérotation du verset Rt. 3,5 

Que respondit: Quicquid preceperis faciam.
Numérotation du verset Rt. 3,6 

Descenditque in aream et fecit omnia que sibi imperaverat socrus.
Numérotation du verset Rt. 3,7 

Cumque comedisset Booz et bibisset et factus esset hilarior
issetque ad dormiendum iuxta archonium5 manipulorum,
5 archonium Cor1 ( IUXTA ARCHONIUM MANIPULORUM id est acervum gelimarum) Cor1 P (.. gerbarum) Hugo de S. Caro (Postille) Ω Rusch] acervum Weber
venit abscondite et discooperto pallio a pedibus eius6 se proiecit.
6 pallio - a pedibus eius ΣΟ ΩMS Cor3 (modern.) Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset Rt. 3,8 

Et ecce, nocte iam media, expavit homo et conturbatus est, viditque mulierem
iacentem ad pedes suos
Numérotation du verset Rt. 3,9 

et ait:
Que es?
Illa7 respondit: Ego sum Ruth ancilla tua. Expande pallium tuum super famulam tuam quia propinquus es.
7 illa] Illaque Weber
Numérotation du verset Rt. 3,10 

At8 ille: Benedicta es inquit9 a Domino, filia10, et priorem misericordiam posteriore11 superasti
8 At ΩMS Rusch ] Et Weber |
9 es inquit ΩMS Ruth] inv. Clementina Edmaior. |
10 Benedicta... filia] Benedicta inquid domino filia Cor2 ( anti. iuxta hebr. ) |
11 priorem... posteriore Rusch Weber ] priori misericordia posteriorem ΩM |posteriore] posteriori Ed1455, posteriorem Cava Σ T2 Amiatinus* ΘHA*MG* |
quia non es secuta
iuvenes pauperes sive divites.
Numérotation du verset Rt. 3,11 

Noli ergo timere12 sed quicquid dixeris mihi faciam tibi.
12 timere] metuere Weber
Scit enim omnis populus qui habitat intra portas urbis mee mulierem te esse virtutis.
Numérotation du verset Rt. 3,12 

Nec abnuo me propinquum esse13 sed est alius me propinquior.
13 esse] om. Weber
Numérotation du verset Rt. 3,13 

Quiesce hac nocte et facto mane, si te voluerit propinquitatis iure retinere, bene res acta est. Sin autem ille noluerit absque ulla dubitatione ego suscipiam te14, vivit Dominus. Dormi usque mane.
14 absque ulla dubitatione ego suscipiam te] ego te absque ulla dubitatione suscipiam Weber
Numérotation du verset Rt. 3,14 

Dormivit itaque ad pedes eius usque ad noctis abscessum.
Surrexit itaque15 antequam homines cognoscerent se mutuo et dixit Booz:
15 surrexit itaque] surrexitque Weber
Cave ne quis noverit quod huc veneris.
Numérotation du verset Rt. 3,15 

Et rursum: Expande, inquit16, pallium17 tuum
16 inquit] om. ΨB*D*F*M |
17 pallium X ΣTO Θ ΨDFM ΩMJS Cor3 ( moderni ) ] palliolum Cor2 Cor3 ( anti. ) Weber |
quo operiris
et tene utraque manu. Qua extendente et tenente mensus est sex modios hordei
et posuit super eam.
Que portans ingressa est civitatem
Numérotation du verset Rt. 3,16 

et venit ad socrum suam. Que dixit ei: Quid egisti filia? Narravitque ei omnia que sibi fecisset homo.
Numérotation du verset Rt. 3,17 

Et ait: Ecce sex modios hordei dedit mihi et ait: Nolo te vacuam reverti18
18 vacuam reverti Rusch Weber ] inv. ΩJ
ad socrum tuam.
Numérotation du verset Rt. 3,18 

Dixitque Noemi: Exspecta filia donec videamus quem res exitum habeat. Neque enim cessabit homo si non19 compleverit que20 locutus est.
19 si non] nisi Weber |
20 que] quod Weber |

Capitulum 3

Numérotation du verset Rt. 3,1 
ad litteram
marg.| {296} Postquam autem. Hic consequenter describitur circa ipsam Ruth conventio legalis, quia secundum legem que habetur Dt. 25. de suscitatione seminis defuncti ipsa requisivit Booz de matrimonio de consilio socrus sue, et ideo circa hoc primo ponitur socrus consultatio, secundo nurus obtemperatio, tertio ipsius Booz rationabilis responsio. Secunda, ibi :   Que respondit, tertia ibi :   Et ille benedicta etc. Circa primum dicitur :
marg.| .1. Postquam scilicet de messionibus quarum tempore fuit coniuncta puellis Booz, ut dictum est, sup. 2 capitulo in fine.
marg.| {296} .2. Queram id est matrimonium bonum, ita quod non oporteat te laborare pro victu.
marg.| .3. Et providebo : habendo prolem quod maxime desiderant mulieres.
Numérotation du verset Rt. 3,2 
marg.| .4. Et in id est festum facit pro ventilatione. Dicunt enim aliqui quod mos erat antiquorum in ventilatione messis facere convivium messoribus et dormire de nocte in area. Rabbi Salomon dicit hic, quod in illo tempore erant multi latrones in terra, et ideo Booz ivit illuc ad dormiendum, ut in presentia eius melius custodiretur per famulos suos granum ventilatum, et utrumque potuit esse in causa.
Numérotation du verset Rt. 3,3 
marg.| .5. Lavare. Hoc dixit sibi ad hoc, quod Booz magis inclinaretur ad desponsandum eam.
marg.| marg.| {297} .1. Non te videat scilicet ipse Booz.
marg.| .2. Donec esum potumque. Hoc dixit quia tunc magis proni sunt homines ad contrahendum, et consummandum matrimonium. Dicunt hic aliqui quod ista Noemi non peccavit, quia per legem matrimonii querebat suscitationem seminis defuncti. Contrarium tamen magis videtur, tum quia modus querendi non erat bonus scilicet in occulto, tum quia etiam erat alius propinquior ipso Booz, ut infra habetur : qui debebat prius requiri, aliter fuisset sibi facta iniuria, nisi voluntarie suo iuri cessisset, propter quod Booz dixit ipsi Ruth quod factum celaret, ipsa autem Ruth fuit totaliter excusata, quia erat de novo conversa ad Iudaismum, et nesciebat de lege requirendi matrimonium : nec, de modo, nisi quantum sua socrus docebat eam.
Numérotation du verset Rt. 3,4 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Rt. 3,5 
marg.| .3. Que respondit. Hic consequenter describitur ipsius Ruth obtemperatio, quia fecit omnia que sibi socrus dixerat, credens se in omnibus bene agere. Et patet littera usque ibi :
Numérotation du verset Rt. 3,6 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Rt. 3,7 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Rt. 3,8 
marg.| .4. Expavit. Dicit Rabbi Salomon quod timuit ne esset malignus spiritus, qui in corpore assumpto esset ad pedes eius, vel forsitan timuit de latronibus.
marg.| .5. Et conturbatus. In hebreo habetur :   Et timuit vel amplexatus {298}   est, quia extendit manum suam, et tetigit caput ipsius Ruth et per hoc cognovit quod esset mulier, quia mulieres habent capita aliter parata, et tecta quam viri, ideo subditur :
marg.| .6. Viditque mulierem id est cognovit per tactum, quia de nocte non poterat cognoscere per visum, sed nomine visus designantur aliquando alii sensus, sicut Ex. 20 capitulo dicitur,   Cunctus autem populus videbat voces id est audiebat, tamen Booz adhuc nesciebat que esset mulier determinate, ideo quesivit :
Numérotation du verset Rt. 3,9 
marg.| .7. Que es ? etc. Sequitur :   Expande pallium tuum, etc. Per hoc requirebat desponsationem. Hic enim erat modus tunc temporis, quod sponsus contrahens sponsalia ponebat extremum vestis sue super sponsam. Alii autem dicunt, quod cum hoc curialiter petebat consummationem matrimonii, secundum quod erat edocta a socru sua, propter quod Booz habuit eam totaliter excusatam. Dicunt enim Hebrei quod Ruth dixit prius ipsi Booz, secundum quod eam socrus sua docuerat. Socrus mea, et ego necesse habemus vendere hereditatem que fuit Elimelech, et filiorum eius, et tu es propinquus ad quem pertinet redemptio, ut habetur Levitic. 25. Et ideo accipe hereditatem, et me per consequens in uxorem ad suscitandum nomen defuncti in hereditate sua, et sic dixit.
Numérotation du verset Rt. 3,10 
marg.| marg.| {299} .1. Quia. Ad quam spectat redemptio hereditatis, et suscitatio seminis secundum duplicem legem preallegatam, et hoc dictum consonat ei quod se. ca. Booz. dixit, Partem agri vendidit Noemi.
marg.| .2. Et ille. hic consequenter ponitur ipsius Booz rationabilis responsio, et secundo curialis emissio, ibi :   Surrexit itaque. Circa primum dicitur.
marg.| .3. Benedicta Is. Et in hoc ostendit quod ipsa erat sine culpa ratione predicta, et cum hoc ostendit eius affectum bonum, di.
marg.| .4. Et priorem misericordiam. Priorem misericordiam vocat, quia bene se habuerat ad virum suum viventem, et ad socrum suam, sicut audierat Booz a narrantibus, ut patet supra 2. cap. Secundam autem vocat bonum affectum, quem habebat ad suscitandum nomen defuncti per matrimonium et hec vocatur maior prima, quia maior misericordia est bene se habere ad aliquem post mortem eius, quando non potest se iuvare, quam dum adhuc vivit, et quod ipsa Ruth moveretur amore prolis, et non libidinis ostendit di.
marg.| .5. Quia : querendo eis coniungi in matrimonio, sed me senem in cuius copula non est talis delectatio.
Numérotation du verset Rt. 3,11 
marg.| .6. Noli. de matrimonio tibi affuturo.
marg.| .7. Scit quasi d<icat> ex fama bonitatis tue paratus essem te accipere, sed non possum hoc licite absque propinquioris cessione, ideo subditur :
Numérotation du verset Rt. 3,12 
marg.| .8. Sed est alius me propinquior. iste propinquior est, cuius nomen non exprimitur, eo quod noluit suscitare semen fratri suo defuncto, propter quod fuit indignus nominari. Elimelech enim maritus Noemi, et pater istius Booz fuerunt {300}fratres, et sic uno gradu alter precedebat eum.
Numérotation du verset Rt. 3,14 
marg.| .9. Dormivit itaque ad pedes , et in hoc patet continentia utriusque.
marg.| .10. Surrexit itaque. Hic consequenter describitur ipsius Ruth curialis recessus, seu emissio, et primo ex parte ipsius Ruth, et hoc cum subditur :
marg.| .11. Antequam. Nolebat enim ab hominibus videri in illo egressu, ne mala suspicio de ipsa, et Booz haberetur. Secundo ex parte ipsius Booz, quia monuit eam de fama utriusque servanda, di.
marg.| .12. Cave ne quis. et quia noluit eam redire vacuam, ideo subditur :
Numérotation du verset Rt. 3,15 
marg.| .13. Mensus. In hebreo habetur :   sex ordea id est sex mensuras hordei, sed cuius quantitatis fuerint, non exprimitur, tamen ex circunstantia textus habetur : quod non fuerunt multum magne, tum quia continebantur intra pallium ipsius Ruth, tum quia ipsa sola portavit super caput suum totum simul usque ad civitatem, et usque ad domum Noemi. Dicit autem hic Rabbi Salomon quod iste sex mensure fuerunt signum, et prefiguratio sex benedictionum Dei que future erant super Messiam nasciturum de Ruth per David, et genealogiam regiam, secundum quod dicitur Esa. 11a. « Egredietur virga de radice Iesse » etc.
marg.| Sequitur, Et requiescet super eum spiritus sapientie, et intellectus, spiritus consilii, et fortitudinis, spiritus scientie, et timoris Domini. Quod autem in translatione nostra interponitur, et pietatis, non est in hebreo Ex hoc autem dicto Rabbi Salomon duo habentur, unum est quod Scriptura Veteris Testamenti non solum exponenda est historice, sed etiam aliquando mystice. Secundum est quod illud dictum Esa. allegatum intelligitur de Christo etiam secundum Heb. Cetera patent in littera.
Numérotation du verset Rt. 3,15 
differentia
marg.| {LYR10.3.15T1}g. Mensus est sex modios hordei. Heb<rei> :   Mensus est sex hordea. A
A ¶Codd. : Nicolaus de Lyra, Tractatus de differentia ab hebrea veritate, f. 37ra
Numérotation du verset Rt. 3,16 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Rt. 3,17 
differentia
marg.| {LYR10.3.17T2}Item g . Ecce sex modios hordei dedit mihi. Hebreus :   Ecce sex hordea etc. et sic patet quod ex textu hebraico non habetur quod fuerint modii vel alie mensure sed certum est quod non erunt magne quia Ruth simul et semel totum portavit ad domum socrus sue. B
B ¶Codd. : Nicolaus de Lyra, Tractatus de differentia ab hebrea veritate, f. 37rb
Numérotation du verset Rt. 3,1 
moraliter
marg.| marg.| {295} .1. Postquam. Hic agitur de preparatione Ruth ad matrimonium cum Booz, per quod significatur coniunctio persone devote cum Christo, que coniunctio potest effici durante vita presenti{296}Dicit igitur Noemi id est ecclesia.
Numérotation du verset Rt. 3,3 
moraliter
marg.| .5. Lavare. per veram, et frequentem confessionem, quia peccata frequenter pullulant Io. 1 capitulo « Si dixerimus, quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est ».
marg.| marg.| {297} Et ungere. per augmentum gratie que augetur in sacramentali confessione.
marg.| Et induere. per augmentum virtutum, que cum gratia infunditur, et in eius augmento augmentatur.
marg.| Ac descende] per quod significatur quod bona merita per humilitatem sunt tegenda.
Numérotation du verset Rt. 3,4 
moraliter
marg.| Nota locum , scilicet Booz per quem Christus significatur, locus autem in quo Christus dormivit somno mortis, est {298}ipsa crux sancta. locum autem istum notare, est Christi passionem devote considerare.
marg.| Et discooperies , pars pedum est inferior, ideo per ipsam humanitas Christi significatur. Per hanc ergo discoopertionem significatur quod passio non competit Christo nisi secundum humanitatem et hoc firmiter fide tenere est a parte pedum discooperire.
marg.| Et   proiiciens. per continuationem affectuose compassionis et quoniam talis persona Christo coniuncta per gratiam, desiderat sibi coniungi per gloriam, ideo dicit quod subditur :
Numérotation du verset Rt. 3,15 
moraliter
marg.| Expande. per quod significatur gloria celestis, Is. 61.a. « Pallium {299}laudis pro spiritu meroris ». Hoc enim pallio vestiuntur illi quorum peccata luctu vite presentis diluuntur. Propter quod dicit Salvator Mat. 5.a. « Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur ».
Numérotation du verset Rt. 3,13 
moraliter
marg.| Quiesce. Per hoc verbum Booz, significatur responsio Christi persone predicto modo ipsum desideranti id est nocte presentis seculi persevera in statu gratie usque mane futuri, in {300}quo omnia erunt clara, et tunc coniunctio tua mecum erit perfecta. Et quoniam quam diu persona devota est in presenti proficit in donis Dei, ideo subditur :
marg.| .13. Mensus. per quos significantur sex dona Spiritus sancti que ponuntur Esa. 11a. « Spiritus sapientie, et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientie, et timoris Domini ». In hebreo vero non habetur  spiritus   pietatis, sicut dixi plenius in expositione litterali.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Rt. 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=10&chapitre=10_3)

Notes :