Biblia communis

Capitulum 10

Numérotation du verset 2Par. 10,1 
Profectus est autem Roboam in Sichem1. Illuc enim cunctus Israel convenerat ut constituerent eum regem.
1 Sichem] scrips., Sichen Rusch, Sychem Weber
Numérotation du verset 2Par. 10,2 
Quod cum audisset Ieroboam filius Nabath, qui erat in Egypto, fugerat quippe illuc ante Salomonem statim reversus est.
Numérotation du verset 2Par. 10,3 
Vocaveruntque eum et venit cum universo Israel, et locuti sunt ad Roboam dicentes :
Numérotation du verset 2Par. 10,4 
Pater tuus durissimo iugo nos pressit, tu leviora impera patre tuo, qui nobis gravem imposuit servitutem, et paululum de onere subleva ut serviamus tibi.
Numérotation du verset 2Par. 10,5 
Qui ait : Post tres dies revertimini ad me. Cumque abisset populus,
Numérotation du verset 2Par. 10,6 
{t. 2 : Erfurt, f. 117vb ; facsim., p. 234b} iniit consilium cum senibus qui steterant coram patre eius Salomone dum viveret2 dicens : Quid datis consilii ut respondeam populo ?
2 viveret] adviveret Weber
Numérotation du verset 2Par. 10,7 
Qui dixerunt ei : Si placueris populo huic et lenieris eos verbis clementibus servient tibi omni tempore.
Numérotation du verset 2Par. 10,8 
At ille reliquit consilium senum, et cum iuvenibus tractare cepit, qui cum eo nutriti fuerant et erant in comitatu eius3.
3 eius] illius Weber
Numérotation du verset 2Par. 10,9 
Dixitque ad eos : Quid vobis videtur ? Vel respondere quid debeo populo huic ? Qui dixit mihi : Subleva iugum quod imposuit nobis pater tuus ?
Numérotation du verset 2Par. 10,10 
At illi responderunt ut iuvenes et nutriti cum eo in deliciis atque dixerunt : Sic loqueris populo qui dixit tibi pater tuus aggravavit iugum nostrum, tu subleva et sic respondebis eis : Minimus digitus meus grossior est lumbis patris mei.
Numérotation du verset 2Par. 10,11 
Pater meus imposuit vobis iugum grave et ego maius pondus apponam. Pater meus cecidit vos flagellis. Ego vero cedam scorpionibus.
Numérotation du verset 2Par. 10,12 
Venit ergo Ieroboam et universus populus ad Roboam die tertio sicut preceperat eis :
Numérotation du verset 2Par. 10,13 
Responditque rex dura derelicto consilio seniorum.
Numérotation du verset 2Par. 10,14 
Locutusque est iuxta iuvenum voluntatem : Pater meus grave vobis imposuit iugum quod ego gravius faciam. Pater meus cecidit vos flagellis, ego vero cedam scorpionibus.
Numérotation du verset 2Par. 10,15 
Et non acquievit populi precibus. Erat enim voluntas4
Dei ut compleretur sermo eius quem locutus fuerat per manum Ahie Silonitis ad Ieroboam filium Nabath.
4 voluntas] voluntatis Weber
Numérotation du verset 2Par. 10,16 
Populus autem universus rege duriora dicente, sic locutus {t. 2 : Erfurt, f. 118ra ; facsim., p. 235a} est ad eum : Non est nobis pars in David, neque hereditas in filio Isai. Revertere in tabernacula tua Israel. Tu autem pasce domum tuam David. Et abiit Israel in tabernacula sua.
Numérotation du verset 2Par. 10,17 
Super filios autem Israel qui habitabant in civitatibus Iuda regnavit Roboam.
Numérotation du verset 2Par. 10,18 
Misitque rex Roboam Aduram qui preerat tributis et lapidaverunt eum filii Israel et mortuus est. Porro rex Roboam currum festinavit ascendere et fugit in Hierusalem.
Numérotation du verset 2Par. 10,19 
Recessitque Israel a domo David usque ad diem hanc. Factum est autem cum audisset omnis Israel, quod reversus esset Ieroboam, miserunt et vocaverunt eum congregato cetu. Et constituerunt eum5 regem super omnem Israel. Nec secutus est quispiam6 domum David preter tribum Iuda solam7.
5 eum Rusch Editio princeps 1452 cum Clementina (3Rg. 12, 20)] om. Edmaior.
6 quispiam Rusch Editio princeps 1452] om. Edmaior.
7 Factum est… solam Rusch Edmaior. (Θ ΩSM Editio princeps 1452 ) = 3Rg. 12, 20] om. Edmaior.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (2Par. 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 02/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=17&chapitre=17_10)

Notes :