Capitulum 33

Numérotation du verset 2Par. 33,1 
Duodecim annorum erat Manasses cum regnare cepisset et quinquaginta quinque annis regnavit in Hierusalem.
Numérotation du verset 2Par. 33,2 
Fecit autem malum coram Domino iuxta abominationes gentium quas subvertit Dominus coram filiis Israel.
Numérotation du verset 2Par. 33,3 
Et conversus instauravit excelsa que demolitus fuerat Ezechias pater eius. Construxitque aras Baalim et fecit lucos et adoravit omnem militiam celi et coluit eam.
Numérotation du verset 2Par. 33,4 
Edificavit quoque altaria in domo Domini de qua dixerat Dominus : In Hierusalem erit nomen meum in eternum.
Numérotation du verset 2Par. 33,5 
Edificavit autem ea cuncto exercitui celi in duobus atriis domus Domini.
Numérotation du verset 2Par. 33,6 
Transireque fecit filios suos per ignem in valle Bennon1, observabat somnia, sectabatur auguria, maleficis artibus inserviebat. Habebat secum magos et incantatores, multaque mala operatus est coram Domino ut irritaret eum.
1 Bennon] Benennon Weber
Numérotation du verset 2Par. 33,7 
Sculptile quoque et conflatile signum posuit in domo Domini de qua locutus est Dominus ad David et ad Salomonem filium eius dicens : {t. 2 : Erfurt, f. 128vb ; facsim., p. 256b} In domo hac et in Hierusalem quam elegi de cunctis tribubus Israel ponam nomen meum in sempiternum,
Numérotation du verset 2Par. 33,8 
et movere non faciam pedem Israel de terra quam tradidi patribus eorum, ita dumtaxat si custodierint facere que precepi eis, cunctamque legem et cerimonias atque iudicia per manum Moysi.
Numérotation du verset 2Par. 33,9 
Igitur Manasses seduxit Iudam et habitatores Hierusalem, ut facerent malum super omnes gentes quas subverterat Dominus a facie filiorum Israel.
Numérotation du verset 2Par. 33,10 
Locutusque est Dominus ad eum et ad populum illius et attendere noluerunt.
Numérotation du verset 2Par. 33,11 
Idcirco superinduxit eis principes exercitus regis Assyriorum, ceperuntque Manassen et vinctum catenis atque compedibus duxerunt in Babylone2.
2 in Babylone] Babylonem Weber
Numérotation du verset 2Par. 33,12 
Qui postquam coangustatus est, oravit Dominum Deum suum, et egit penitentiam valde coram Deo patrum suorum.
Numérotation du verset 2Par. 33,13 
Deprecatusque3 eum et obsecravit intente et exaudivit orationem eius. Reduxitque eum Hierusalem in regnum suum et cognovit Manasses quod Dominus ipse esset Deus.
3 Deprecatusque] + est Weber
Numérotation du verset 2Par. 33,14 
Post hec edificavit murum extra civitatem David ad occidentem Gion, in convalle ab introitu porte Piscium per circuitum usque ad Ophel et exaltavit illum vehementer. Constituitque principes exercitus in cunctis civitatibus Iuda munitis
Numérotation du verset 2Par. 33,15 
et abstulit deos alienos et simulacrum de domo Domini aras quoque quas fecerat in monte domus Domini et in Hierusalem4 proiecit omnia extra urbem.
4 Hierusalem] + et Weber
Numérotation du verset 2Par. 33,16 
Porro instauravit altare Domini et immolavit super illud victimas pacificasque5 et laudem. Precepitque Iude ut serviret Domino Deo Israel.
5 pacificasque] et pacifica Weber
Numérotation du verset 2Par. 33,17 
Attamen adhuc populus immolabat in excelsis Domino Deo suo.
Numérotation du verset 2Par. 33,18 
Reliqua autem gestorum Manasse et obsecratio eius ad Deum suum, verba quoque videntium qui loquebantur ad eum in nomine Domini Dei Israel, continentur in sermonibus regum Israel. a
a ¶Nota: C’est au moment historique décrit par 2Par. 33:13-18 que semble correspondre l’Oratio Manasse ajoutée à la fin de 2Par. par la Septante, la Vetus latina et certaines versions de la Vulgate, dont la Bible des libraires de Paris du 13e siècle. Au sujet de l’éventuelle interpolation de l’Oratio Manasse à l’intérieur de 2Par.33, signalée la version de l’Historia scolastica de Pierre le Mangeur (†1179) publiée dans la Patrologie latine ( PL 98, 1414-1415 ), voir ici 2Par. 37 et les notes explicatives afférentes. Je remercie Chiara Ruzzier de m’avoir signalé ce passage que lui a indiqué P.-M. Bogaert (communications écrites du 22.3.2024). [Martin Morard 24.3.2024]
Numérotation du verset 2Par. 33,19 
Oratio quoque eius et exauditio et cuncta peccata atque contemptus, loca etiam in quibus edificavit excelsa et fecit lucos et statuas antequam ageret penitentiam scripta sunt in sermonibus Ozai.
Numérotation du verset 2Par. 33,20 
Dormivit ergo Manasses cum patribus suis et sepelierunt eum in domo David6.
Regnavitque pro eo filius eius Amon.
6 David] sua Weber
Numérotation du verset 2Par. 33,21 
Viginti duo annorum erat Amon cum regnare cepisset et duobus annis regnavit in Hierusalem.
Numérotation du verset 2Par. 33,22 
Fecitque malum in conspectu Domini sicut fecerat Manasses pater eius, et cunctis idolis que Manasses fuerat fabricatus immolavit atque servivit.
Numérotation du verset 2Par. 33,23 
Et non est reveritus faciem Domini sicut reveritus est Manasses pater eius et multo maiora deliquit.
Numérotation du verset 2Par. 33,24 
Cumque coniurassent adversus eum servi sui interfecerunt eum in domo sua.
Numérotation du verset 2Par. 33,25 
Porro reliqua populi multitudo cesis his qui Amon percusserant constituit regem Iosiam filium eius pro eo.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (2Par. 33), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=17&chapitre=17_33)

Notes :