Capitulum 36

Numérotation du verset 2Par. 36,1 
Tulit ergo populus terre Ioachaz filium Iosie et constituit regem pro patre suo in Hierusalem.
Numérotation du verset 2Par. 36,2 
Viginti trium annorum erat Ioachaz cum regnare cepisset et tribus mensibus regnavit in Hierusalem.
Numérotation du verset 2Par. 36,3 
Amovit autem eum rex Egypti cum venisset Hierusalem et condemnavit terram centum talentis argenti et talento auri.
Numérotation du verset 2Par. 36,4 
Constituitque regem pro eo {t. 2 : Erfurt, f. 130ra ; facsim., p. 259a} Eliachim1 fratrem eius super Iudam et Hierusalem,
et vertit nomen eius Ioachim.
Ipsum vero Ioachaz tulit secum et adduxit in Egyptum.
1 Eliachim] Eleacim ΩN, Eliacim Weber
Numérotation du verset 2Par. 36,5 
Viginti quinque annorum erat Ioachim cum regnare cepisset, et undecim annis regnavit in Hierusalem, fecitque malum coram Domino Deo suo.
Numérotation du verset 2Par. 36,6 
Contra hunc ascendit Nabuchodonosor rex Chaldeorum et vinctum catenis duxit in Babylonem.
Numérotation du verset 2Par. 36,7 
Ad quam et2 vasa Domini transtulit et posuit ea in templo suo.
2 et] om. ΩN
Numérotation du verset 2Par. 36,8 
Reliqua autem sermonum3 Ioachim et abominationum eius quas fecit4
et que inventa sunt in eo,
continentur in libro Regum Israel et Iuda. Regnavit autem5 Ioachin filius eius pro eo.
3 sermonum] verborum ΩN Weber
4 fecit] operatus est ΩN Weber
5 Regnavit autem Rusch ] Regnavit ΩN, Regnavitque Weber
Numérotation du verset 2Par. 36,9 
Octo annorum erat Ioachin cum regnare cepisset6, et tribus mensibus et7 decem diebus regnavit in Hierusalem. Fecitque malum in conspectu Domini.
6 Ioachin – cum regnare cepisset] inv. ΩN
7 et] ac ΩN Weber
Numérotation du verset 2Par. 36,10 
Cumque anni circulus volveretur misit Nabuchodonosor rex nuntios8 qui et adduxerunt eum9 in Babylonem, asportatis simul pretiosissimis vasis domus Domini, regem vero constituit Sedechiam patruum10 eius super Iudam et Hierusalem.
8 nuntios Rusch ] om. ΩN Weber
9 eum Rusch ] eam ΩN
10 patruum ΩN Rusch ] fratrem Weber
Numérotation du verset 2Par. 36,11 
{t. 2 : Erfurt, f. 130rb ; facsim., p. 259b} Viginti et unius anni erat Sedechias cum regnare cepisset et undecim annis regnavit in Hierusalem.
Numérotation du verset 2Par. 36,12 
Fecitque11 malum in oculis12 Domini Dei sui13 nec erubuit faciem Ieremie prophete loquentis ad se14 ex15* ore Domini16.
11 Fecitque Rusch Weber ] Et fecit ΩN ΨD Complutensis
12 in oculis Ω N² ( corrector ) Ω T Rusch Weber ] in conspectu Cava ΣT E Q Ω N* cum Complutensi , coram oculis Ω S
13 Dei sui] om. Q cum 4Rg. 24:19, sui P* U , Dei Amiatinus
14 ad se] om. ΛL ; cf. hebr. LXX Complutensis
15 ex ΩD Ω N Ω Τ Edmaior. ] om. Rusch
16 Domini] Dei ΣT
Numérotation du verset 2Par. 36,13 
A rege quoque Nabuchodonosor recessit, qui adiuraverat eum per Deum, et induravit cervicem suam, et cor ut non reverteretur ad Dominum Deum Israel
Numérotation du verset 2Par. 36,14 
sed et17 universi principes sacerdotum et populus prevaricati sunt inique, iuxta universas abominationes gentium et polluerunt domum Domini, quam sanctificaverat sibi in Hierusalem.
17 et Rusch Weber ] om. U Y Ω M* Ω N
Numérotation du verset 2Par. 36,15 
Mittebat autem Dominus Deus patrum suorum ad illos per manum nuntiorum suorum de nocte consurgens et quotidie commonens, eo quod parceret populo et habitaculo suo.
Numérotation du verset 2Par. 36,16 
At illi subsannabant nuntios suos18 et parvipendebant servos Dei19 illudebantque prophetis donec ascenderet furor Domini in populum eius et esset nulla curatio.
18 suos] Dei ΩD Ω N Weber
19 servos Dei] sermones eius ΩD Ω N Weber
Numérotation du verset 2Par. 36,17 
Adduxit enim20 super eos regem Chaldeorum, et interfecit iuvenes eorum gladio in domo sanctuarii21. Non est misertus adolescentis et virginis et senis, nec decrepiti quidem sed omnes tradidit manibus eius.
20 enim] om. ΩD Ω N
21 sanctuarii ΩD Rusch ] + sui Ω N Weber
Numérotation du verset 2Par. 36,18 
Universaque vasa domus Domini tam maiora quam minora et thesauros templi et22 regis et principum23 transtulit in Babylonem.
22 et Ω T Rusch Weber ] om. Ω N
23 principum Ω T Rusch Weber ] + et Ω N
Numérotation du verset 2Par. 36,19 
Incenderunt hostes domum Dei, destruxerunt murum Hierusalem, universas turres combusserunt et quicquid pretiosum fuerat demoliti sunt.
Numérotation du verset 2Par. 36,20 
Si quis evaserat24 gladium ductus25 in Babylonem servivit regi
et filiis eius
donec imperaret rex Persarum
24 evaserat Ω T Rusch Weber ] evaserit ΣT ΨD Ω N
25 ductus] + est Ω N (tantum)
Numérotation du verset 2Par. 36,21 
et compleretur sermo Domini ex ore Ieremie
et26 celebraret terra sabbata sua,
cunctis enim diebus desolationis egit sabbatum usque dum complerentur septuaginta anni.
26 et] propheta ut Ω N (hapax)
Numérotation du verset 2Par. 36,22 
Anno autem primo Cyri27 regis Persarum ad explendum sermonem Domini quem locutus fuerat per os Ieremie, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum qui iussit predicari in universo regno suo etiam per scripturam dicens :
27 Cyri] Syrie Ω N* (hapax), Syri Ω N²
Numérotation du verset 2Par. 36,23 
Hec dicit Cyrus rex Persarum. Omnia regna terre dedit mihi Dominus Deus celi, et ipse precepit mihi ut edificarem ei domum in Hierusalem que est in Iudea. Quis ex vobis est in omni populo eius sit Dominus Deus suus cum eo et ascendat28.
28 ascendat ΩD Ω F Ω N ΩT Rusch Cor3 (hebr. antiq.) ] + Hic explicit historia Paralipomenon Cor1 L + Explicit Liber Dabreiamin id est Verba Dierum Weber, + explicit liber Paralipomenon Ω N, + Explicit liber Dabreiamin secundus idem; Paralipomenon hoc est verba dierum Ω T <stichometria> + Explicit Dabreiamin Primus ( marg.) Paralipomenon versus habens II.C. Explicit liber secundus Dabreiamin id est verba dierum quod est Paralipomenon ΩL (verba... in ras. ),



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (2Par. 36), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=17&chapitre=17_36)

Notes :