Capitulum 1

Numérotation du verset 2Par. 1,1 
Confortatus est ergo Salomon filius David in regno suo
et Dominus erat cum eo
et magnificavit eum in excelsum.
Numérotation du verset 2Par. 1,2 
Precepitque Salomon universo Israeli tribunis et centurionibus et ducibus et iudicibus omnis Israel et principibus familiarum.
Numérotation du verset 2Par. 1,3 
Et abiit cum universa multitudine in excelsum Gabaon, ubi erat tabernaculum federis Domini1 quod fecit Moyses famulus Dei in solitudine.
1 Domini] Dei Weber
Numérotation du verset 2Par. 1,4 
Arcam autem Dei adduxerat David de Chariathiarim in locum quem preparaverat2 ei, et ubi fixerat illi tabernaculum, hoc est in Hierusalem.
2 preparaverat] paraverat Weber
Numérotation du verset 2Par. 1,5 
Altare quoque aeneum quod fabricatus fuerat Beseleel filius Uri, filii Ur ibi erat coram tabernaculo Domini quod et requisivit Salomon et omnis Ecclesia.
Numérotation du verset 2Par. 1,6 
Ascenditque Salomon ad altare aeneum coram tabernaculo federis Domini, et obtulit in eo mille hostias.
Numérotation du verset 2Par. 1,7 
Ecce autem in ipsa nocte apparuit ei Deus dicens : Postula quod vis ut dem tibi.
Numérotation du verset 2Par. 1,8 
Dixitque Salomon Deo : Tu fecisti cum David patre meo misericordiam magnam et constituisti me regem pro eo.
Numérotation du verset 2Par. 1,9 
Nunc igitur, Domine Deus, impleatur sermo tuus quem pollicitus es David patri meo. Tu enim fecisti me regem super populum tuum multum, qui tam innumerabilis est quam pulvis terre.
Numérotation du verset 2Par. 1,10 
Da mihi sapientiam et intelligentiam ut ingredear et egrediar coram populo tuo3.
Quis enim potest hunc populum tuum digne qui tam grandis est iudicare ?
3 ingredear… tuo Rusch ] egrediar coram populo tuo et ingredear Weber
Numérotation du verset 2Par. 1,11 
{t. 2 : Erfurt, f. 110vb ; facsim., p. 220b} Dixit autem Deus ad Salomonem : Quia hoc magis placuit cordi tuo, et non postulasti divitias, et substantiam, et gloriam, neque animas eorum qui te oderant4, sed nec dies vite plurimos, petisti autem sapientiam et scientiam, ut iudicare possis populum meum super quem constitui te regem.
4 oderant Ω Rusch Clementina ] oderunt Weber
Numérotation du verset 2Par. 1,12 
Sapientia et scientia data sunt tibi. Divitias autem et substantiam et gloriam dabo tibi, ita ut nullus in regibus, nec ante te, nec post te fuerit similis tui.
Numérotation du verset 2Par. 1,13 
Venit ergo Salomon ab excelso Gabaon in Hierusalem coram tabernaculo federis et regnavit super Israel.
Numérotation du verset 2Par. 1,14 
Congregavitque sibi currus et equites.
Et facti sunt ei mille quadringenti currus, et duodecim millia equitum.
Et fecit eos esse in urbibus quadrigarum et cum rege in Hierusalem.
Numérotation du verset 2Par. 1,15 
Prebuitque rex argentum et aurum in Hierusalem, quasi lapides et cedros quasi sycomoros que nascuntur in campestribus multitudine magna.
Numérotation du verset 2Par. 1,16 
Adducebantur autem ei et equi
de Egypto
et de Choa
a negotiatoribus
regis qui ibant et emebant5 pretio
5 emebant] coemebant Weber
Numérotation du verset 2Par. 1,17 
quadrigam equorum sexcentis argenteis,
et equum centum quinquaginta. Similiter de universis regnis Cetheorum et a regibus Syrie emptio celebrabatur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (2Par. 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=17&chapitre=17_1)

Notes :