Capitulum 11
Numérotation du verset
2Par. 11,1
Venit autem Roboam in Hierusalem, et convocavit universam domum Iuda et Beniamin in centum octoginta millia1 electorum atque bellantium, ut dimicaret contra Israel et converteret ad se regnum suum.
1 millia] milibus
Weber
Numérotation du verset
2Par. 11,2
Factusque est sermo Domini ad Semeiam hominem Dei dicens :
Numérotation du verset
2Par. 11,3
Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Iuda et ad universum Israel qui est in Iuda et Beniamin.
Numérotation du verset
2Par. 11,4
Hec dicit Dominus : Non ascendetis neque pugnabitis contra fratres vestros. Revertatur unusquisque in domum suam, quia mea hoc gestum est voluntate. Qui cum audissent sermonem Domini reversi sunt, nec perrexerunt contra Ieroboam.
Numérotation du verset
2Par. 11,5
Habitavit autem Roboam in Hierusalem2, et edificavit civitates {t. 2 : Erfurt, f. 118rb ; facsim., p. 235b} muratas in Iuda.
2 Hierusalem] Heirusalem
cacogr. Rusch
Numérotation du verset
2Par. 11,6
Extruxitque Bethleem et Ethan et Thecue,
Numérotation du verset
2Par. 11,7
Bethsur quoque et Sochoth3 et Odollam,
3 Sochoth
Rusch
] Soccho
Weber
Numérotation du verset
2Par. 11,8
necnon Geth et Maresa et Ziph
Numérotation du verset
2Par. 11,9
sed et Aduram et Lachis et Azecha
Numérotation du verset
2Par. 11,10
Saraa quoque et Ahialon4 et Hebron que erant in Iuda et Beniamin civitates munitissimas.
4 Ahialon ΩJ
Ed1455
Rusch
] Hailon ΩS, Ahilon ΩM
Weber
Numérotation du verset
2Par. 11,11
Cumque clausisset eas muris, posuit in eis principes ciborumque horrea, hoc est olei et vini.
Numérotation du verset
2Par. 11,12
Sed et in singulis urbibus fecit armamentaria scutorum et hastarum, firmavitque eas multa diligentia, et imperavit super Iudam et Beniamin.
Numérotation du verset
2Par. 11,13
Sacerdotes autem et levite qui erant in universo Israel venerunt ad eum de cunctis sedibus suis,
Numérotation du verset
2Par. 11,14
relinquentes suburbana et possessiones suas, et transeuntes ad Iudam, et Hierusalem eo quod abiecisset eos Ieroboam et posteri eius, ne sacerdotio Domini fungerentur.
Numérotation du verset
2Par. 11,15
Qui constituit sibi sacerdotes excelsorum, et demoniorum5, vitulorumque quos fecerat.
5 demoniorum] demonum
Weber
Numérotation du verset
2Par. 11,16
Sed et de cunctis tribubus Israel quicumque dederant cor suum ut quererent Dominum Deum Israel. Venerunt in6 Hierusalem ad immolandas victimas Domino Deo patrum suorum,
6 in]
om. Weber
Numérotation du verset
2Par. 11,17
et roboraverunt regnum Iuda et confirmaverunt Roboam filium Salomonis per tres annos. Ambulaverunt enim in viis David et Salomonis annis tantum tribus.
Numérotation du verset
2Par. 11,18
Duxit autem Roboam uxorem Maalath filiam Ierimoth7 filii David. Abiail quoque filiam Eliab, filii Isai,
7 Ierimoth
Rusch Clementina
] Ierimuth Ω etc.
Weber
Numérotation du verset
2Par. 11,19
que peperit ei filios Ieos8 et Somoriam et Zoom9.
8 Ieos] Ieus
Weber
9 Zoom] Ezoom
Weber
(ΨD)
,
Zeon ΩS
Numérotation du verset
2Par. 11,20
Post hanc quoque accepit Maacha filiam Absalom que peperit ei Abia, et Thai10, et Sisa et Salomith11.
10 Thai] Ethai
Weber
11 Salomith] Salumith
Weber
Numérotation du verset
2Par. 11,21
Amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom super omnes uxores suas et {t. 2 : Erfurt, f. 118va ; facsim., p. 236a} concubinas. Nam uxores decem et octo duxerat, concubinas autem12 sexaginta, et genuit viginti octo filios et sexaginta filias.
12 concubinas autem] concubinasque
Weber
Numérotation du verset
2Par. 11,22
Constituit vero in capite Abiam filium Maacha ducem super omnes13 fratres suos. Ipsum enim regem facere cogitabat,
13 omnes]
om. Weber
Numérotation du verset
2Par. 11,23
quia14 sapientior fuit et potentior super omnes filios eius, et in cunctis finibus Iuda, et Beniamin, et in universis civitatibus muratis. Prebuitque eis escas plurimas et multas petivit uxores.
14 quia] qui
Weber
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (2Par. 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 02/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=17&chapitre=17_11)
Martin Morard, ed., Biblia Communis (2Par. 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 02/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=17&chapitre=17_11)
Notes :