Biblia communis

Capitulum 12

Numérotation du verset 2Par. 12,1 
Cumque roboratum fuisset regnum Roboam et confortatum, dereliquit legem Domini et omnis Israel cum eo.
Numérotation du verset 2Par. 12,2 
Anno autem quinto regni Roboam
ascendit Sesac rex Egypti in Hierusalem, quia peccaverunt Domino,
Numérotation du verset 2Par. 12,3 
cum mille ducentis curribus et sexaginta millibus equitum, nec erat numerus vulgi quod venerat cum eo ex Egypto, Libyes scilicet et Trogodite et Ethiopes.
Numérotation du verset 2Par. 12,4 
Cepitque civitates munitissimas in Iuda et venit usque Hierusalem.
Numérotation du verset 2Par. 12,5 
Semeias autem propheta ingressus est ad Roboam et principes Iuda qui congregati fuerant in Hierusalem fugientes Sesac. Dixitque ad eos : Hec dicit Dominus. Vos, principes Israel1, reliquistis me et ego reliqui vos in manu2 Sesac.
1 principes Israel] om. Weber
2 manu] mauu cacogr. Rusch
Numérotation du verset 2Par. 12,6 
Consternatique principes Israel et rex dixerunt : Iustus est Dominus.
Numérotation du verset 2Par. 12,7 
Cumque vidisset Dominus quod humiliati essent, factus est sermo Domini ad Semeiam dicens : Quia humiliati sunt non disperdam eos, daboque eis pauxillum auxilii et non stillabit furor meus super Hierusalem {t. 2 : Erfurt, f. 118vb ; facsim., p. 236b} per manum Sesac.
Numérotation du verset 2Par. 12,8 
Verumtamen servient ei, ut sciant distantiam servitutis mee et servitutis regni terrarum.
Numérotation du verset 2Par. 12,9 
Recessit itaque Sesac rex Egypti ab Hierusalem sublatis thesauris domus Domini et domus regis. Omniaque secum tulit, et clipeos aureos quos fecerat Salomon,
Numérotation du verset 2Par. 12,10 
pro quibus fecit rex aeneos et tradidit illos principibus scutariorum, qui custodiebant vestibulum palatii.
Numérotation du verset 2Par. 12,11 
Cumque introiret rex domum Domini, veniebant scutarii et tollebant eos. Iterumque referebant ad armamentarium suum.
Numérotation du verset 2Par. 12,12 
Verumtamen quia humiliati sunt, aversa est ab eis ira Domini, nec deleti sunt penitus. Siquidem et in Iuda inventa sunt opera bona.
Numérotation du verset 2Par. 12,13 
Confortatus est igitur Roboam3 in Hierusalem atque regnavit. Quadraginta autem et unius anni erat cum regnare cepisset, et decem et septem4 annis regnavit in Hierusalem urbe quam elegit Dominus, ut confirmaret nomen suum ibi de cunctis tribubus Israel. Nomenque matris eius Naama Ammanites5.
3 Roboam] rex praem. Weber
4 et septem] septemque Weber
5 Ammanites Amiatinus Θ ; cf. 3Rg. 14, 21 etc.] Amanites Ψ, Amanitis Ω, Ammanitis Weber , Ammonitis Rusch
Numérotation du verset 2Par. 12,14 
Fecitque6 malum et non preparavit cor suum ut quereret Dominum.
6 Fecitque] Fecit autem Weber
Numérotation du verset 2Par. 12,15 
Opera vero Roboam prima et novissima scripta sunt in libris Semei7 prophete,
et Addo8 videntis,
diligenter9 exposita. Pugnaveruntque adversum se Roboam et Ieroboam cunctis diebus.
7 Semei] Semeie Weber
8 Addo] Abdo ΩM
9 diligenter] et praem. Weber
Numérotation du verset 2Par. 12,16 
Et dormivit Roboam cum patribus suis, sepultusque est in civitate David et regnavit Abia filius eius pro eo.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (2Par. 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 02/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=17&chapitre=17_12)

Notes :