Biblia communis

Capitulum 13

Numérotation du verset 2Par. 13,1 
{t. 2 : Erfurt, f. 119ra ; facsim., p. 237a} Anno decimo octavo1 regis Ieroboam, regnavit Abia super Iudam.
1 decimo octavo] inv. Weber
Numérotation du verset 2Par. 13,2 
Tribus annis regnavit in Hierusalem, nomenque matris eius Michaia filia Uriel de Gabaa, et erat bellum inter Abia et Ieroboam.
Numérotation du verset 2Par. 13,3 
Cumque inisset Abia certamen, et haberet bellicosissimos viros et electorum quadraginta2 millia, Ieroboam instruxit e contra aciem octoginta3 millia virorum qui et ipsi electi erant et ad bella fortissimi.
2 quadraginta] quadringenta Weber
3 octoginta] octingenta Weber
Numérotation du verset 2Par. 13,4 
Stetit igitur Abia super montem Semeron4 qui erat in Ephraim et ait : Audi Ieroboam et omnis Israel.
4 Semeron] Someron Weber
Numérotation du verset 2Par. 13,5 
Num ignoratis quod Dominus Deus Israel dederit regnum David super Israel in sempiternum ipsi et filiis eius et5 pactum salis ?
5 et] om. Weber
Numérotation du verset 2Par. 13,6 
Et surrexit Ieroboam filius Nabath servus Salomonis filii David et rebellavit contra dominum suum.
Numérotation du verset 2Par. 13,7 
Congregatique sunt ad eum viri vanissimi et filii Belial, et prevaluerunt contra Roboam filium Salomonis. Porro Roboam erat rudis et corde pavido, nec potuit resistere eis.
Numérotation du verset 2Par. 13,8 
Nunc ergo vos dicitis quod resistere possitis regno Domini quod possidet per filios David, habetisque grandem populi multitudinem atque vitulos aureos quos fecit vobis Ieroboam in deos,
Numérotation du verset 2Par. 13,9 
et eiecistis sacerdotes Domini filios Aaron atque levitas, et fecistis vobis sacerdotes sicut omnes populi terrarum. Quicumque venerit et initiaverit manum suam in tauro, in bobus et in arietibus, statim6 fit sacerdos eorum qui non sunt dii.
6 statim ΩSM Rusch ] septem Weber
Numérotation du verset 2Par. 13,10 
Noster autem Dominus Deus est quem non relinquimus. Sacerdotesque ministrant {t. 2 : Erfurt, f. 119rb ; facsim., p. 237b} Domino de filiis Aaron et levite sunt in ordine suo.
Numérotation du verset 2Par. 13,11 
Holocausta quoque offerunt Domino per singulos dies mane et vespere, et thymiama iuxta legis precepta confectum, et proponuntur panes in mensa mundissima. Estque apud nos candelabrum aureum et lucerne eius, ut accendantur semper ad vesperam. Nos quippe custodimus precepta Domini Dei nostri quem vos reliquistis.
Numérotation du verset 2Par. 13,12 
Ergo in exercitu nostro dux Deus est, et sacerdotes eius qui clangunt tubis et resonant contra vos, filii Israel nolite pugnare contra Dominum Deum patrum vestrorum, quia non vobis expedit.
Numérotation du verset 2Par. 13,13 
Hec illo loquente Ieroboam retra7 moliebatur insidias. Cumque ex adverso hostium staret, ignorantem Iudam suo ambiebat exercitu.
7 retra] retro Weber
Numérotation du verset 2Par. 13,14 
Respiciensque Iudas, vidit instare bellum ex adverso et post tergum, et clamavit ad Dominum ac sacerdotes tubis canere ceperunt.
Numérotation du verset 2Par. 13,15 
Omnesque viri Iuda vociferati sunt. Et ecce illis clamantibus perterruit Deus Ieroboam et omnem Israel qui stabat ex adverso Abia et Iuda.
Numérotation du verset 2Par. 13,16 
Fugeruntque filii Israel Iudam, et tradidit eos Deus in manu eorum.
Numérotation du verset 2Par. 13,17 
Percussit ergo eos Abia et populus eius plaga magna et corruerunt vulnerati ex Israel quiquaginta8 millia virorum fortium.
8 quiquaginta] quingenta Weber
Numérotation du verset 2Par. 13,18 
Humiliatique sunt filii Israel in tempore illo, et vehementissime confortati filii Iuda, eo quod sperassent in Domino Deo patrum suorum.
Numérotation du verset 2Par. 13,19 
Persecutus est autem Abia fugientem Ieroboam et cepit civitates eius Bethel,
et filias eius et Hiesena
cum filiabus suis, Ephron quoque et filias eius.
Numérotation du verset 2Par. 13,20 
Nec valuit {t. 2 : Erfurt, f. 119va ; facsim., p. 238a} ultra resistere Ieroboam in diebus Abia quem percussit Dominus et mortuus est.
Numérotation du verset 2Par. 13,21 
Igitur Abia confortato imperio suo, accepit uxores quatuordecim, procreavitque viginti duos filios et sedecim filias.
Numérotation du verset 2Par. 13,22 
Reliqua autem sermonum Abia, viarumque et operum eius scripta sunt diligentissime in libro Addo prophete9.
9 Addo prophete] inv. Weber | Addo] Abdo ΩM



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (2Par. 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 02/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=17&chapitre=17_13)

Notes :