Capitulum 14
Numérotation du verset
2Par. 14,1
Dormivit autem Abia cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David. Regnavitque Asa filius eius pro eo in cuius diebus quievit terra annis decem.
Numérotation du verset
2Par. 14,2
Fecit autem Asa quod bonum et placitum erat in conspectu Dei sui, et subvertit altaria
peregrini cultus et excelsa,
Numérotation du verset
2Par. 14,3
et confregit statuas, lucosque succidit,
Numérotation du verset
2Par. 14,4
ac precepit Iude ut quereret Dominum Deum patrum suorum, et faceret legem et universa mandata,
Numérotation du verset
2Par. 14,5
et abstulit e cunctis urbibus Iuda aras et fana, et regnavit in pace.
Numérotation du verset
2Par. 14,6
Edificavit quoque urbes munitas in Iuda, quia quietus erat, et nulla temporibus eius bella surrexerant pacem Domino largiente.
Numérotation du verset
2Par. 14,7
Dixit autem Iude : Edificemus civitates istas et vallemus muris, et roboremus turribus, et portis, et seris, donec a bellis quieta sunt omnia, eo quod quesierimus Dominum Deum patrum nostrorum et dederit nobis pacem per gyrum. Edificaverunt igitur et nullum in extruendo impedimentum fuit.
Numérotation du verset
2Par. 14,8
Habuit autem Asa in exercitu suo portantium scuta et hastas de Iuda trecenta millia, de Beniamin vero scutariorum et sagittariorum ducenta octoginta {t. 2 : Erfurt, f. 119vb ; facsim., p. 238b} millia. Omnes isti viri fortissimi.
Numérotation du verset
2Par. 14,9
Egressus est autem contra eos Zara Ethiops cum exercitu decies centena millia, et curribus trecentis, et venit usque Maresa.
Numérotation du verset
2Par. 14,10
Porro Asa perrexit obviam et instruxit aciem ad bellum in valle Sephata que est iuxta Maresa.
Numérotation du verset
2Par. 14,11
Et invocavit Dominum Deum et ait : Domine, non est apud te ulla distantia utrum in paucis auxilieris an in pluribus, adiuva nos Domine Deus noster. In te enim et in tuo nomine habentes fiduciam, venimus contra hanc multitudinem, Domine Deus noster tu es, non prevaleat contra te homo.
Numérotation du verset
2Par. 14,12
Exterruit itaque Dominus Ethiopes1 coram Asa et Iuda. Fugeruntque Ethiopes,
1 Ethiopes] Ethiopas
Weber
Numérotation du verset
2Par. 14,13
et persecutus est eos Asa, et populus qui cum eo erat usque Gerara2. Et ruerunt Ethiopes usque ad internicionem, quia Domino cedente contriti sunt et exercitu illius preliante. Tulerunt ergo spolia multa,
2 Gerara] Gerar
Weber
Numérotation du verset
2Par. 14,14
et percusserunt omnes civitates per circuitum Gerare. Grandis quippe cunctos terror invaserat, et diripuerunt urbes et multam predam asportaverunt,
Numérotation du verset
2Par. 14,15
sed et caulas ovium destruentes, tulerunt pecorum infinitam multitudinem et camelorum, reversique sunt Hierusalem.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (2Par. 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 02/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=17&chapitre=17_14)
Martin Morard, ed., Biblia Communis (2Par. 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 02/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=17&chapitre=17_14)
Notes :