Biblia communis

Capitulum 24

Numérotation du verset 2Par. 24,1 
Septem annorum erat Ioas cum regnare cepisset, et quadraginta annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Sebia de Bersabee.
Numérotation du verset 2Par. 24,2 
Fecitque quod bonum est coram Domino cunctis diebus Ioiade sacerdotis.
Numérotation du verset 2Par. 24,3 
Accepit autem ei Ioiada1 uxores duas de2 quibus genuit filios et filias.
1 Ioiada] Ioiade Weber
2 de] e Weber
Numérotation du verset 2Par. 24,4 
Post que placuit Ioas ut instauraret domum Domini,
Numérotation du verset 2Par. 24,5 
congregavitque sacerdotes et levitas et dixit eis : Egredimini ad civitates Iuda et colligite de universo Israel pecuniam {t. 2 : Erfurt, f. 124rb ; facsim., p. 247b} ad sarta tecta templi Dei vestri per singulos annos. Festinatoque hoc facite. Porro levite egere hoc3 negligentius.
3 hoc] om. Weber
Numérotation du verset 2Par. 24,6 
Vocavitque rex Ioiadam4 principem et dixit ei : Quare non fuit tibi5 cure ut cogeres levitas inferre de Iuda et6 Hierusalem pecuniam que constituta est a Moyse servo Dominia, ut inferret eam omnis multitudo Israel in tabernaculum testimonii ?
a Cf. Ex. 30, 16.
4 Ioiadam] Ioiade Weber
5 fuit tibi] inv. Weber
6 et] de Weber
Numérotation du verset 2Par. 24,7 
Athalia7 autem8 impiissima et filii eius destruxerant9 domum Domini,
et de universis que sanctificata fuerant templo Domini ornaverunt fanum Baalim.
7 Athalia] Otholia Weber
8 autem] enim Weber
9 destruxerant] destruxerunt Weber
Numérotation du verset 2Par. 24,8 
Precepit ergo rex et fecerunt arcam, posueruntque eam iuxta portam domus Domini forinsecus.
Numérotation du verset 2Par. 24,9 
Et predicatum est in Iuda et Hierusalem, ut deferrent singuli pretium Domino, quod constituit Moyses servus Dei super omnem Israel in desertob.
b Cf. Nm. 31, 54.
Numérotation du verset 2Par. 24,10 
Letatique sunt cuncti principes et omnis populus et ingressi contulerunt in arcam Domini atque miserunt ita ut impleretur.
Numérotation du verset 2Par. 24,11 
Cumque tempus esset ut deferrent arcam coram rege per manus levitarum, videbant enim multam pecuniam, ingrediebatur scriba regis et quem primus sacerdos constituerat, effundebantque pecuniam que erat in arca. Porro arcam reportabant ad locum suum. Sicque faciebant per singulos dies, et congregata est infinita pecunia
Numérotation du verset 2Par. 24,12 
quam dederunt rex et Ioiada
his qui preerant operibus domus Domini.
At illi conducebant ex ea cesores lapidum et artifices operum singulorum, ut instaurarent domum Domini, fabros quoque ferri et aeris, ut quod cadere ceperat fulciretur.
Numérotation du verset 2Par. 24,13 
Egeruntque hi qui operabantur industrie, et obducebatur parietum cicatrix per manus eorum ac suscitaverunt domum Domini in statum pristinum, et firme eam stare fecerunt.
Numérotation du verset 2Par. 24,14 
Cumque complessent omnia opera detulerunt coram rege et Ioiada10 reliquam partem pecunie de qua facta sunt vasa templi in ministerium et ad holocausta
{t. 2 : Erfurt, f. 124va ; facsim., p. 248a} phiale quoque et cetera vasa aurea et argentea.
Et offerebantur holocausta in domo Domini iugiter cunctis diebus Ioiade.
10 Ioiada] Ioiade Weber
Numérotation du verset 2Par. 24,15 
Senuit autem Ioiada11 plenus dierum et mortuus est cum centum triginta esset annorum.
11 Ioiada] Ioiade Weber
Numérotation du verset 2Par. 24,16 
Sepelieruntque eum in civitate David cum regibus, eo quod fecisset bonum cum Israel et cum domo eius.
Numérotation du verset 2Par. 24,17 
Postquam autem obiit Ioiada, ingressi sunt principes Iuda et adoraverunt regem, qui delinitus obsequiis eorum acquievit eis.
Numérotation du verset 2Par. 24,18 
Et dereliquerunt templum Domini Dei patrum suorum, servieruntque lucis et sculptilibus, et facta est ira Domini12 contra Iudam et Hierusalem propter hoc peccatum.
12 Domini Ω Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset 2Par. 24,19 
Mittebatque eis prophetas ut reverterentur ad Dominum quos protestantes illi audire nolebant.
Numérotation du verset 2Par. 24,20 
Spiritus itaque Dei induit Zachariam filium Ioiade sacerdotem, et stetit in conspectu populi et dixit eis : Hec dicit Dominus. Quare transgredimini preceptum Domini, quod vobis non proderit et dereliquistis Dominum ut derelinqueret vos ?
Numérotation du verset 2Par. 24,21 
Qui congregati adversus eum miserunt lapides iuxta regis imperium in atrio domus Domini.
Numérotation du verset 2Par. 24,22 
Et non est recordatus Ioas rex misericordie quam fecerat Ioiada13 pater illius secum, sed interfecit filium eius. Qqui cum moreretur ait : Videat Dominus et requirat.
13 Ioiada] Ioiade Weber
Numérotation du verset 2Par. 24,23 
Cumque evolutus esset annus, ascendit contra eum exercitus Syrie. Venitque in Iudam et Hierusalem, et interfecit cunctos principes populi, atque universam predam miserunt regi in14 Damascum.
14 in] om. Weber
Numérotation du verset 2Par. 24,24 
Et certe cum permodicus venisset numerus Syrorum, tradidit Dominus manibus eorum universam15
multitudinem, eo quod reliquissent Dominum Deum patrum suorum, in Ioas quoque ignominiosa exercuere iudicia,
15 universam] infinitam Weber
Numérotation du verset 2Par. 24,25 
et abeuntes dimiserunt eum in languoribus magnis. Surrexerunt autem contra eum servi sui in ultionem sanguinis Zacharie16 filii Ioiade sacerdotis et occiderunt eum {t. 2 : Erfurt, f. 124vb ; facsim., p. 248b} in lecto17 suo et mortuus est. Sepelieruntque eum in civitate David sed non in sepulcris regum.
16 Zacharie] om. Weber
17 lecto] lectulo Weber
Numérotation du verset 2Par. 24,26 
Insidiati vero sunt ei Zabath filius Semath Ammonitidis18 et Iozabath filius Semarith Moabitidis.
18 Ammonitidis] Ammanitidis Weber
Numérotation du verset 2Par. 24,27 
Porro filii eius ac summa pecunie que adunata fuerat sub eo, et instauratio domus Dei scripta sunt diligentius in libro Regum. Regnavitque Amasias filius eius pro eo.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (2Par. 24), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 09/05/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=17&chapitre=17_24)

Notes :