Biblia communis

Capitulum 25

Numérotation du verset 2Par. 25,1 
Viginti quinque annorum erat Amasias cum regnare cepisset, et viginti novem annis regnavit in Hierusalem. Nomen matris eius Ioiaden1 de Hierusalem.
1 Ioiaden] Ioaden Weber
Numérotation du verset 2Par. 25,2 
Fecitque bonum in conspectu Domini,
verumtamen non in corde perfecto.
Numérotation du verset 2Par. 25,3 
Cumque roboratum sibi videret imperium, iugulavit servos qui occiderant regem patrem suum,
Numérotation du verset 2Par. 25,4 
sed filios eorum non interfecit, sicut scriptum est in libro legis Moysi ubi precepit Dominus dicensa : Ne2 occidentur
patres pro filiis, neque filii pro patribus suis, sed unusquisque in peccato suo3 morietur.
a Cf. Dt. 24, 16.
2 ne] non Weber
3 peccato suo] inv. Weber
Numérotation du verset 2Par. 25,5 
Congregavit igitur Amasias Iudam, et constituit eos per familias, tribunosque, et centuriones in universo Iuda et Beniamin. Et recensuit a viginti annis sursum, invenitque triginta millia iuvenum qui egrederentur ad pugnam et tenerent hastam et clipeum.
Numérotation du verset 2Par. 25,6 
Mercede quoque conduxit de Israel centum millia robustorum centum talentis argenti.
Numérotation du verset 2Par. 25,7 
Venit autem homo Dei ad illum et ait : O rex, ne egrediatur tecum exercitus Israel. Non est enim Dominus cum Israel et cunctis filiis Ephraim.
Numérotation du verset 2Par. 25,8 
Quod si putas in robore exercitus bella consistere, superari te faciet Deus ab hostibus.
Dei quippe est et adiuvare et in fugam convertere4.
4 convertere] vertere Weber
Numérotation du verset 2Par. 25,9 
Dixitque Amasias ad hominem Dei : Quid ergo fiet de centum talentis que dedi militibus Israel ? Et respondit ei homo Dei : Habet Dominus unde tibi dare possit {t. 2 : Erfurt, f. 125ra ; facsim., p. 249a} multo his plura.
Numérotation du verset 2Par. 25,10 
Separavit itaque Amasias exercitum qui venerat ad eum ex Ephraim ut reverteretur in locum suum. At illi contra Iudam vehementer irati, reversi sunt in regionem suam.
Numérotation du verset 2Par. 25,11 
Porro Amasias confidenter eduxit populum suum et abiit in vallem Salinarum, percussitque filios Seir decem millia,
Numérotation du verset 2Par. 25,12 
et alia decem millia virorum ceperunt filii Iuda, et adduxerunt ad preruptum cuiusdam petre. Precipitaveruntque eos de summo in preceps qui universi crepuerunt.
Numérotation du verset 2Par. 25,13 
At ille exercitus quem remiserat Amasias ne secum iret ad prelium diffusus est in civitatibus Iuda a Samaria usque Bethoron. Et interfectis tribus millibus diripuit predam magnam.
Numérotation du verset 2Par. 25,14 
Amasias quoque5 post cedem Idumeorum et allatos deos filiorum Seir, statuit illos in deos sibi, et adorabat eos et illis adolebat incensum.
5 quoque] vero Weber
Numérotation du verset 2Par. 25,15 
Quam ob rem iratus Dominus contra Amasiam, misit ad illum prophetam
qui diceret ei : Cur adorasti deos qui non liberaverunt populum suum de manu tua ?
Numérotation du verset 2Par. 25,16 
Cumque hec ille loqueretur respondit ei : Numquid6
consiliarius regis es ? Quiesce, ne interficiam te. Descendensque propheta : Scio, inquit, quod cogitaverit Dominus occidere te, qui et fecisti hoc malum, et insuper non acquievisti consilio meo.
6 Numquid] num Weber
Numérotation du verset 2Par. 25,17 
Igitur Amasias rex Iuda inito pessimo consilio7 misit ad Ioas filium Ioachaz filii Iehu8
regem Israel dicens : Veni videamus nos mutuo.
7 p. c. Rusch Weber ] inv. Ω
8 Iehu Ed1455 Ed1530 Rusch Clementina ] Iheu Cava ΣT ΩM, Hieu Weber
Numérotation du verset 2Par. 25,18 
At ille remisit nuntium dicens : Carduus qui est in Libano
misit ad cedrum Libani dicens : Da filiam tuam filio meo uxorem, et ecce bestie que erant in silva Libani transierunt et conculcaverunt carduum.
Numérotation du verset 2Par. 25,19 
Dixisti : Percussi Edom et idcirco erigitur cor tuum in superbiam. Sede in domo tua. Cur malum adversum te provocas ut cadas et tu et Iudas tecum ?
Numérotation du verset 2Par. 25,20 
Noluit audire Amasias eo quod Domini esset voluntas ut traderetur {t. 2 : Erfurt, f. 125rb ; facsim., p. 249b} in manibus
hostium propter deos Edom.
Numérotation du verset 2Par. 25,21 
Ascendit igitur Ioas rex Israel, et mutuos sibi prebuere conspectus. Amasias autem rex Iuda abiit9
in Bethsames Iude.
9 abiit] erat Weber
Numérotation du verset 2Par. 25,22 
Corruitque Iudas coram Israel et fugit in tabernacula sua.
Numérotation du verset 2Par. 25,23 
Porro Amasiam regem Iuda, filium Ioas, filii Ioachaz, cepit Ioas rex Israel in Bethsames et adduxit in Hierusalem. Destruxitque muros10
eius a porta Ephraim usque ad portam Anguli quadringentis cubitis.
10 muros] murum Weber
Numérotation du verset 2Par. 25,24 
Omne quoque aurum et argentum et universa vasa que repererat in domo Domini11 et apud Obededom, in thesauris etiam domus regie necnon et filios obsidum reduxit Samariam.
11 Domini] Dei Weber
Numérotation du verset 2Par. 25,25 
Vixit autem Amasias filius Ioas, rex Iuda, postquam mortuus est Ioas, filius Ioachaz, rex Israel quindecim annis.
Numérotation du verset 2Par. 25,26 
Reliqua vero sermonum Amasie priorum et novissimorum scripta sunt in libro Regum Iuda et Israel.
Numérotation du verset 2Par. 25,27 
Qui postquam recessit a Domino tetenderunt ei insidias in Hierusalem. Cumque fugisset Lachis miserunt et interfecerunt eum ibi.
Numérotation du verset 2Par. 25,28 
Reportantesque super equos sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (2Par. 25), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 02/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=17&chapitre=17_25)

Notes :