Capitulum 26
Numérotation du verset
2Par. 26,1
Omnis autem populus Iuda filium eius Oziam annorum sedecim, constituit regem pro patre suo Amasia.
Numérotation du verset
2Par. 26,2
Ipse edificavit Ahilat1 et restituit eam dicioni Iude. Postquam dormivit rex cum patribus suis.
1 Ahilat] Ahilath
Weber
Numérotation du verset
2Par. 26,3
Sedecim annorum erat Ozias cum regnare cepisset, et quinquaginta duobus annis regnavit in Hierusalem. Nomen matris eius Iecelia2 de Hierusalem.
2 Iecelia] Hiechelia
Weber
Numérotation du verset
2Par. 26,4
Fecitque quod erat rectum in oculis Domini iuxta omnia que fecerat Amasias pater eius.
Numérotation du verset
2Par. 26,5
Et exquisivit Deum in diebus Zacharie intelligentis et videntis Deum.
Cumque requireret Dominum direxit eum in omnibus.
Numérotation du verset
2Par. 26,6
Denique {t. 2 : Erfurt, f. 125va ; facsim., p. 250a} egressus est et pugnavit contra Philistiim, et destruxit murum Geth, et murum Iamnie3 murumque Azoti. Edificavit quoque oppida in Azoto et in Philistiim.
3 Iamnie] Iabnie
Weber
Numérotation du verset
2Par. 26,7
Et adiuvit eum Deus contra Philistiim, et contra Arabes4 qui habitabant in Gurbaal
et contra Ammonitas5.
4 Arabes] Arabas
Weber
5 Ammonitas
Rusch
] Ammanitas
Weber
Numérotation du verset
2Par. 26,8
Appendebantque6 munera Ammonite7 Ozie, et divulgatum est nomen eius usque ad introitum Egypti propter crebras victorias.
6 appendebantque ΨD
Ed1455
Rusch Clementina
] expendebantque ΩM, expendebant ΩS, impendebantque ΩJ, pendebantque
Weber
7 munera Ammonite ΩS
Ed1455
Rusch Clementina
] Ammanite munera
Weber
Numérotation du verset
2Par. 26,9
Edificavitque Ozias turres in Hierusalem super portam Anguli, et super portam Vallis, et reliquas in eodem muri latere firmavitque eas.
Numérotation du verset
2Par. 26,10
Extruxitque8 etiam turres in solitudine, et effodit9 cisternas plurimas, eo quod haberet multa pecora tam in campestribus quam in eremi vastitate, vineas quoque habuit et vinitores, in montibus et in Carmelo. Erat quippe homo agriculture deditus10.
8 extruxitque] extruxit
Weber
9 effodit] fodit
Weber
10 agriculture deditus]
scrips.
agricture de deditus
cacogr. Rusch
Numérotation du verset
2Par. 26,11
Fuit autem exercitus bellatorum eius qui procedebant ad prelia sub manu Ieiel scribe Maasieque doctoris, et sub manu Ananie qui erat de ducibus regis.
Numérotation du verset
2Par. 26,12
Omnisque numerus principum per familias virorum fortium duo millia11 sexcentorum,
11 duo millia] duum milium
Weber
Numérotation du verset
2Par. 26,13
et sub eis universus exercitus trecentorum et septem millium quingentorum qui erant apti bellare12
et pro rege contra adversarios dimicabant.
12 bellare] ad bella
Weber
Numérotation du verset
2Par. 26,14
Preparavit quoque eis Ozias, id est cuncto exercitui clipeos, et hastas, et galeas, et loricas, arcusque et fundas ad iaciendos lapides.
Numérotation du verset
2Par. 26,15
Et fecit in Hierusalem diversi generis machinas quas in turribus collocavit et in angulis murorum ut mitterent sagittas et saxa grandia. Egressumque est nomen eius procul eo quod auxiliaretur ei Dominus et corroboraret13
illum.
13 corroboraret] corroborasset
Weber
Numérotation du verset
2Par. 26,16
Sed cum roboratus esset, elevatum est cor eius in interitum suum, et neglexit Dominum Deum suum.
Ingressusque templum Domini et14 adolere voluit incensum super altare thymiamatis.
14 et]
om. Weber
Numérotation du verset
2Par. 26,17
Statimque ingressus est15 post eum Azarias sacerdos et cum eo sacerdotes Domini octoginta viri {t. 2 : Erfurt, f. 125vb ; facsim., p. 250b} fortissimi,
15 est]
om. Weber
Numérotation du verset
2Par. 26,18
restiterunt regi atque dixerunt : Non est tui officii Ozia ut adoleas incensum Domino sed sacerdotum. Hoc est filiorum Aaron qui consecrati sunt ad huiuscemodi ministerium. Egredere de sanctuario ne contempseris, quia non reputabitur tibi in gloriam16 a Domino Deo tuo17.
16 gloriam] + hoc
Weber
17 tuo]
om. Weber
Numérotation du verset
2Par. 26,19
Iratusque est Ozias et tenens in manu thuribulum ut adoleret incensum, minabatur sacerdotibus18 in domo Domini super altare thymiamatis.
18 sacerdotibus
propter hom. Rusch
] + statimque orta est lepra in fronte eius coram sacerdotibus
Weber
Numérotation du verset
2Par. 26,20
Cumque respexisset eum Azarias pontifex et omnes reliqui sacerdotes, viderunt lepram in fronte eius, et festinato expulerunt eum. Sed et ipse perterritus acceleravit egredi, eo quod sensisset illico plagam Domini.
Numérotation du verset
2Par. 26,21
Fuit igitur Ozias rex leprosus usque ad diem mortis sue, et habitavit in domo separata plenus lepra, ob quam et eiectus fuerat de domo Domini. Porro Ioathan filius eius rexit domum regis et iudicabat populum terre.
Numérotation du verset
2Par. 26,22
Reliqua autem sermonum Ozie priorum et novissimorum scripsit Isaias19 filius Amos propheta.
19 Isaias]
scrips. cum Is. 1, 1
; Esaias
Weber
Numérotation du verset
2Par. 26,23
Dormivitque Ozias cum patribus suis et sepelierunt eum in agro regalium sepulcrorum eo quod esset leprosus. Regnavitque Ioathan filius eius pro eo.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (2Par. 26), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 02/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=17&chapitre=17_26)
Martin Morard, ed., Biblia Communis (2Par. 26), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 02/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=17&chapitre=17_26)
Notes :