Biblia communis

Capitulum 27

Numérotation du verset 2Par. 27,1 
Viginti quinque annorum erat Ioathan cum regnare cepisset, et sedecim annis regnavit in Hierusalem. Nomen matris eius Hierusa filia Sadoc.
Numérotation du verset 2Par. 27,2 
Fecitque quod rectum erat coram Domino iuxta omnia que fecerat Ozias pater eius1 excepto quod non est ingressus templum Domini et adhuc populus delinquebat.
1 eius] suus Weber
Numérotation du verset 2Par. 27,3 
Ipse edificavit portam domus Domini Excelsam
et in muro Ophel multa construxit.
Numérotation du verset 2Par. 27,4 
Urbes quoque edificavit in montibus Iuda et in saltibus castella et turres.
Numérotation du verset 2Par. 27,5 
Ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon et vicit eos. Dederuntque ei filii Ammon in tempore illo centum talenta argenti, et decem millia choros tritici ac totidem choros {t. 2 : Erfurt, f. 126ra ; facsim., p. 251a} ordei. Hec ei prebuerunt filii Ammon in anno secundo et tertio.
Numérotation du verset 2Par. 27,6 
Corroboratusque est Ioathan eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo.
Numérotation du verset 2Par. 27,7 
Reliqua autem sermonum Ioathan et omnes pugne eius et omnia2 opera scripta sunt in libro Regum Israel et Iuda.
2 omnia] om. Weber
Numérotation du verset 2Par. 27,8 
Viginti quinque annorum erat cum regnare cepisset, et sedecim annis regnavit in Hierusalem.
Numérotation du verset 2Par. 27,9 
Dormivitque Ioathan cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David et regnavit Achaz filius eius pro eo.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (2Par. 27), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 02/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=17&chapitre=17_27)

Notes :