Capitulum 3
Numérotation du verset
2Par. 3,1
Et cepit Salomon edificare domum Domini in Hierusalem
in monte
Moria
qui demonstratus fuerat David patri eius,
in loco quem paraverat David in area Ornam1 Iebusei.
1 Ornam
scrips.
cum
Rusch
(alibi),
Edmaior.
(D) ΩM ΩJ ΩS *] Ornan
Weber
, Horna C, Hornâ hic et frequenter
Rusch
Numérotation du verset
2Par. 3,2
Cepit autem {t. 2 : Erfurt, f. 111vb ; facsim., p. 222b} edificare mense secundo,
anno quarto regni sui.
Numérotation du verset
2Par. 3,3
Et hec sunt fundamenta que iecit Salomon ut edificaret domum Dei, longitudinis cubitos in mensura prima sexaginta, latitudinis cubitos viginti.
Numérotation du verset
2Par. 3,4
Porticum vero
ante frontem que tendebatur in longum iuxta mensuram latitudinis domus cubitorum viginti. Porro altitudo centum viginti cubitorum erat. Et deauravit eam intrinsecus auro mundissimo.
Numérotation du verset
2Par. 3,5
Domum quoque maiorem texit tabulis ligneis abiegnis, et laminas auri obrizi affixit per totum, sculpsitque2 in ea palmas,
et quasi catenulas
se invicem complectentes.
2 sculpsitque] scalpsitque
Weber
Numérotation du verset
2Par. 3,6
Stravit quoque pavimentum templi
pretiosissimo marmore decore multo.
Numérotation du verset
2Par. 3,7
Porro aurum
erat probatissimum, de cuius laminis texit domum et trabes eius et postes,
{t. 2 : Erfurt, f. 112ra ; facsim., p. 223a} et parietes, et ostia,
et celavit cherubin in parietibus.
Numérotation du verset
2Par. 3,8
Fecit quoque domum sancti sanctorum, longitudinem iuxta latitudinem, domus cubitorum viginti, et latitudinem similiter viginti cubitorum.
Et laminis aureis texit eam quasi talentis sexcentis,
Numérotation du verset
2Par. 3,9
sed et clavos fecit aureos ita, ut singuli clavi siclos quinquagenos appenderent. Cenacula quoque texit auro.
Numérotation du verset
2Par. 3,10
Fecit etiam in domo sancti sanctorum cherubin
duos3
opere statuario et texit eos auro.
3 duos] duo
Weber
Numérotation du verset
2Par. 3,11
Ale {t. 2 : Erfurt, f. 112rb ; facsim., p. 223b} cherubin viginti cubitis extendebantur, ita ut una ala haberet cubitos quinque
et tangeret parietem domus, et altera quinque cubitos habens alam tangeret alterius cherub.
Numérotation du verset
2Par. 3,12
Similiter cherub alterius
ala quinque habebat cubitos et tangebat parietem, et ala eius altera quinque cubitorum
alam cherub alterius contingebat.
Numérotation du verset
2Par. 3,13
Igitur ale utriusque cherubin expanse erant et extendebantur per cubitos viginti. Ipsi autem stabant erectis pedibus,
et facies eorum verse erant
ad {t. 2 : Erfurt, f. 112va ; facsim., p. 224a} exteriorem domum.
Numérotation du verset
2Par. 3,14
Fecit quoque velum ex hyacintho,
et4 purpura,
et5 coccino
et bysso,
et intexit6 ei cherubin.
4 et]
om. Weber
5 et2]
om. Weber
6 intexit] intexuit
Weber
Numérotation du verset
2Par. 3,15
Ante fores etiam templi duas columnas
que triginta et quinque cubitos habebant altitudinis. Porro capita earum quinque cubitorum,
Numérotation du verset
2Par. 3,16
necnon et quasi catenulas in oraculo,
et superposuit eas capitibus columnarum.
Malogranata etiam centum que catenulis interposuit.
Numérotation du verset
2Par. 3,17
Ipsas quoque columnas posuit in vestibulo templi, unam a dextris
et alteram a sinistris. Eam que a dextris erat vocavit Iachin
et que ad levam Booz.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (2Par. 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 02/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=17&chapitre=17_3)
Martin Morard, ed., Biblia Communis (2Par. 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 02/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=17&chapitre=17_3)
Notes :