Capitulum 34
Numérotation du verset
2Par. 34,1
Octo annorum erat Iosias cum regnare cepisset, et triginta et uno annis regnavit {t. 2 : Erfurt, f. 129ra ; facsim., p. 257a} in Hierusalem.
Numérotation du verset
2Par. 34,2
Fecitque quod erat rectum in conspectu Domini et ambulavit in viis David patris sui. Non declinavit neque ad dexteram neque ad sinistram.
Numérotation du verset
2Par. 34,3
Octavo autem anno regni sui cum adhuc esset puer, cepit querere Deum patris sui David, et duodecimo anno postquam ceperat, mundavit Iudam et Hierusalem ab excelsis et lucis simulacrisque et sculptilibus.
Numérotation du verset
2Par. 34,4
Destruxeruntque coram eo aras Baalim et simulacra que superposita fuerant demoliti sunt lucos etiam et sculptilia succidit atque comminuit et super tumulos eorum qui eis immolare consueverant fragmenta dispersit.
Numérotation du verset
2Par. 34,5
Ossa preterea sacerdotum combusit in altaribus idolorum. Mundavitque Iudam et Hierusalem,
Numérotation du verset
2Par. 34,6
sed et in urbibus Manasse et Ephraim et Simeon usque Neptalim cuncta subvertit.
Numérotation du verset
2Par. 34,7
Cumque altaria dissipasset et lucos et sculptilia contrivisset in frusta cunctaque delubra demolitus esset, de universa terra Israel reversus est Hierusalem.
Numérotation du verset
2Par. 34,8
Igitur anno decimo octavo1 regni sui mundata iam terra et templo Domini, misit Saphan filium Ezechie2 et Maasiam principem civitatis, et Ioa3 filium Ioachaz a commentariis ut instaurarent domum Domini Dei sui.
1 decimo octavo]
inv. Weber
2 Ezechie] Eselie
Weber
3 Ioa] Ioha
Weber
Numérotation du verset
2Par. 34,9
Qui venerunt ad Helchiam sacerdotem magnum, acceptaque4 pecuniam ab eo5 que illata fuerat in domum Domini, et quam congregaverant levite ianitores de Manasse et Ephraim et universis reliquiis Israel ab omni quoque Iuda et Beniamin et habitatoribus Hierusalem,
4 acceptaque] acceptamque
Weber
5 pecuniam-ab eo]
inv. Weber
Numérotation du verset
2Par. 34,10
tradiderunt in manibus eorum qui preerant operariis in domo Domini ut instaurarent templum et infirma queque sarcirent6.
6 sarcirent] sartirent
cacogr. Rusch
Numérotation du verset
2Par. 34,11
At illi dederunt eam artificibus et cementariis ut emerent lapides de lapidicinis et ligna ad commissuras edificii et ad contignationem domorum quas destruxerant reges Iuda.
Numérotation du verset
2Par. 34,12
Qui fideliter cuncta faciebant. Erant autem prepositi operantium Iadab7 et Abdias de filiis Merari, Zacharias et Mosollam de filiis Caath, qui urguebant opus, omnes levite scientes organis canere.
7 Iadab] Iaath
Weber
Numérotation du verset
2Par. 34,13
Super eos vero qui ad varios usus onera portabant, erant scribe et magistri de levitis ianitores.
Numérotation du verset
2Par. 34,14
Cumque efferrent pecuniam que illata fuerat in templum Domini, reperit Helchias sacerdos librum legis Domini per manum Moysi,
Numérotation du verset
2Par. 34,15
et ait ad Saphan scribam : Librum legis inveni in domo Domini et tradidit ei.
Numérotation du verset
2Par. 34,16
At ille intulit volumen ad regem et nuntiavit ei dicens : Omnia que dedisti in manu servorum tuorum ecce complentur.
Numérotation du verset
2Par. 34,17
Argentum quod repertum est in domo Domini conflaverunt, datumque est prefectis artificum et diversa opera fabricantium.
Numérotation du verset
2Par. 34,18
Preterea tradidit mihi Helchias sacerdos hunc librum quem cum rege presente recitasset,
Numérotation du verset
2Par. 34,19
audissetque ille verba legis scidit vestimenta sua,
Numérotation du verset
2Par. 34,20
et precepit Helchie ut8 Aicham9 filio Saphan et Abdon filio Micha, Saphan quoque scribe et Asaie servo regis dicens :
8 ut] et
Weber
9 Aicham] Ahicam
Weber
Numérotation du verset
2Par. 34,21
Ite et orate Dominum pro me et {t. 2 : Erfurt, f. 129rb ; facsim., p. 257b} pro reliquiis Israel et Iuda super universis sermonibus libri istius qui repertus est. Magnus enim furor Domini stillavit super nos, eo quod non custodierint patres nostri verba Domini, ut facerent omnia que scripta sunt in isto volumine.
Numérotation du verset
2Par. 34,22
Abiit igitur Helchias et hi qui simul a rege missi fuerant ad Oldam10 propheten uxorem Sellum filii Thecuath, filii Aras11
custodis vestium, que habitabat Hierusalem in secunda
et locuti sunt ei verba que supra narravimus.
10 Oldam
Clementina
] Oldã
Rusch,
Olda ΩM, Oldan ΩS
Ed1455
, Holdan Θ ΩJ
Weber
11 Aras] Hasra
Weber
Numérotation du verset
2Par. 34,23
At illa respondit eis : Hec dicit Dominus Deus Israel. Dicite viro qui misit vos ad me.
Numérotation du verset
2Par. 34,24
Hec dicit Dominus. Ecce ego inducam mala super locum istum, et super habitatores eius. Cunctaque maledicta que scripta sunt in libro hoc quem legerunt coram rege Iuda,
Numérotation du verset
2Par. 34,25
quia dereliquerunt me et sacrificaverunt diis alienis ut me ad iracundiam provocarent in cunctis operibus manuum suarum. Idcirco stillabit12 furor meus super locum istum et non extinguetur.
12 stillabit] stillavit
Weber
Numérotation du verset
2Par. 34,26
Ad regem autem Iuda qui misit vos pro Domino deprecando sic loquimini : Hec dicit Dominus Deus Israel, quoniam audisti verba voluminis
Numérotation du verset
2Par. 34,27
atque emollitum est cor tuum, et humiliatus es in conspectu Domini13 super his que dicta sunt contra locum hunc et habitatores Hierusalem. Reveritusque faciem meam scidisti vestimenta tua et flevisti coram me. Ego quoque exaudivi te dicit Dominus.
13 Domini] Dei
Weber
Numérotation du verset
2Par. 34,28
Iam enim colligam te ad patres tuos et infereris in sepulcrum tuum in pace, nec videbunt oculi tui omne malum quod ego inducturus sum super locum istum et super habitatores eius. Rettulerunt itaque regi cuncta que dixerat.
Numérotation du verset
2Par. 34,29
At ille convocatis universis maioribus natu Iuda et Hierusalem,
Numérotation du verset
2Par. 34,30
ascendit domum Domini, unaque omnes viri Iuda et habitatores Hierusalem sacerdotes et levite et cunctus populus a minimo usque ad maximum, quibus audientibus in domo Domini legit rex omnia verba voluminis.
Numérotation du verset
2Par. 34,31
Et stans in tribunali suo percussit fedus coram Domino ut ambularet post eum, et custodiret precepta et testimonia et iustificationes eius in toto corde suo et in tota anima sua faceretque que scripta sunt in volumine illo quem legerat.
Numérotation du verset
2Par. 34,32
Adiuravit quoque super hoc omnes qui reperti fuerant in Hierusalem et Beniamin et fecerunt habitatores Hierusalem iuxta pactum Domini Dei patrum suorum.
Numérotation du verset
2Par. 34,33
Abstulit ergo Iosias cunctas abominationes de universis regionibus filiorum Israel, et fecit omnes qui residui erant in Hierusalem14 servire Domino Deo suo, cunctis diebus eius non recesserunt a Domino Deo patrum suorum.
14 Hierusalem] Israel
Weber
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (2Par. 34), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=17&chapitre=17_34)
Martin Morard, ed., Biblia Communis (2Par. 34), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=17&chapitre=17_34)
Notes :