Capitulum 4
Numérotation du verset
2Par. 4,1
{t. 2 : Erfurt, f. 112vb ; facsim., p. 224b} Fecit quoque altare aeneum
viginti cubitorum longitudinis, et viginti cubitorum
latitudinis,
et decem cubitorum altitudinis.
Numérotation du verset
2Par. 4,2
Mare etiam aeneum1 fusile
decem cubitis
a labio usque ad labium rotundum per circuitum.
Quinque cubitos habebat altitudinis,
et funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum eius.
1 eneum]
om. Weber
Numérotation du verset
2Par. 4,3
Similitudo quoque boum erat subter illud. Et decem cubitis quedam extrinsecus celature, quasi duobus versibus labium2 maris circuibant. Boves autem erant fusiles,
2 labium] alvum
Weber
Numérotation du verset
2Par. 4,4
et ipsum mare {t. 2 : Erfurt, f. 113ra ; facsim., p. 225a} super duodecim boves impositum erat, quorum tres respiciebant aquilonem et alii tres occidentem. Porro tres alii Meridiem, et tres qui reliqui erant orientem habentes mare3 superpositum. Posteriora autem boum erant intrinsecus sub mari.
3 habentes mare]
inv. Weber
Numérotation du verset
2Par. 4,5
Porro vastitas eius habebat mensuram palmi,
et labium illius erat quasi labium calicis,
vel repandi lilii,
capiebatque mensure tria millia metretas.
Numérotation du verset
2Par. 4,6
Fecit quoque conchas decem
et posuit quinque a dextris
et {t. 2 : Erfurt, f. 113rb ; facsim., p. 225b} quinque a sinistris, ut lavarent in eis omnia que in holocaustum oblaturi erant. Porro in mari sacerdotes lavabantur.
Numérotation du verset
2Par. 4,7
Fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem quam iusserat4 fieri et posuit ea in templo, quinque a dextris et quinque a sinistris.
4 quam iusserat] qua iussa erant
Weber
Numérotation du verset
2Par. 4,8
Necnon et mensas decem,
et posuit5 eas in templo, quinque a dextris et quinque a sinistris phialas quoque aureas centum.
5 et posuit] posuitque
Weber
Numérotation du verset
2Par. 4,9
Fecit etiam atrium sacerdotum
et basilicam grandem,
et ostia in basilica que texit ere.
Numérotation du verset
2Par. 4,10
{t. 2 : Erfurt, f. 113va ; facsim., p. 226a} Porro mare posuit in latere dextro contra Orientem ad Meridiem.
Numérotation du verset
2Par. 4,11
Fecit autem
Hiram lebetes6,
et creagras
et phialas
et complevit omne opus regis in domo Dei.
6 lebetes] lebetas quoque
Weber
Numérotation du verset
2Par. 4,12
Hoc est columnas duas
et epistylia et capita,
et quasi quedam retiacula
que capita tegerent super epistylia.
Numérotation du verset
2Par. 4,13
Malogranata quoque quadringenta et retiacula duo,
ita ut bini ordines malogranatorum singulis retiaculis iungerentur, que protegerent epistylia et capita columnarum.
Numérotation du verset
2Par. 4,14
Bases etiam fecit et conchas quas superposuit basibus,
Numérotation du verset
2Par. 4,15
mare unum bovesque duodecim sub mari,
Numérotation du verset
2Par. 4,16
et lebetes7 et creagras et phialas. Omnia vasa fecit Salomoni Hiram pater eius
in domo Domini ex ere mundissimo.
7 lebetes] lebetas
Weber
Numérotation du verset
2Par. 4,17
In regione Iordanis
fudit ea rex in argillosa terra inter Sochoth et Saredatha.
Numérotation du verset
2Par. 4,18
Erat autem multitudo vasorum innumerabilis, ita ut ignoraretur pondus aeris.
Numérotation du verset
2Par. 4,19
Fecitque Salomon omnia vasa domus Dei,
{t. 2 : Erfurt, f. 113vb ; facsim., p. 226b} et altare aureum, et mensas,
et super eas panes propositionis.
Numérotation du verset
2Par. 4,20
Candelabra quoque
cum lucernis suis ut lucerent ante oraculum iuxta ritum ex auro purissimo,
Numérotation du verset
2Par. 4,21
et florentia quedam,
et lucernas et forcipes aureos.
Omnia de auro mundissimo facta sunt.
Numérotation du verset
2Par. 4,22
Thymiamateria
quoque et thuribula et phialas, et mortariola
ex auro purissimo. Et ostia celavit templi interioris,
id est in sancta8 sanctorum et ostia templi forinsecus aurea.
Sicque completum est omne opus quod fecit Salomon in domo Domini.
8 sancta] sancto
Weber
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (2Par. 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 02/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=17&chapitre=17_4)
Martin Morard, ed., Biblia Communis (2Par. 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 02/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=17&chapitre=17_4)
Notes :