Biblia communis

Capitulum 5

Numérotation du verset 2Par. 5,1 
Intulit igitur Salomon
omnia que voverat
David pater suus
argentum,
et aurum,
et universa vasa
posuit {t. 2 : Erfurt, f. 114ra ; facsim., p. 227a} in thesauris domus Dei.
Numérotation du verset 2Par. 5,2 
Post que congregavit maiores natu Israel, et cunctos principes tribuum, et capita familiarum de filiis Israel in Hierusalem ut adducerent arcam federis Domini de civitate David que est Sion.
Numérotation du verset 2Par. 5,3 
Venerunt igitur ad regem omnes viri Israel in die sollemni mensis septimi.
Numérotation du verset 2Par. 5,4 
Cumque venissent cuncti seniorum Israel, portaverunt levite arcam
Numérotation du verset 2Par. 5,5 
et intulerunt eam, et omnem paraturam tabernaculi. Porro vasa sanctuarii que erant in tabernaculo portaverunt sacerdotes cum levitis.
Numérotation du verset 2Par. 5,6 
Rex autem Salomon et universus cetus Israel et omnes qui fuerant congregati ante arcam immolabant arietes et boves absque ullo numero. Tanta enim erat multitudo victimarum.
Numérotation du verset 2Par. 5,7 
Et intulerunt sacerdotes arcam federis Domini in locum suum,
id est ad oraculum templi in sancta sanctorum subtus1 alas cherubin,
1 subtus] subter Weber
Numérotation du verset 2Par. 5,8 
ita ut cherubin expanderent alas suas super locum in quo posita erat arca, et ipsam arcam tegerent cum vectibus eius.
Numérotation du verset 2Par. 5,9 
Vectium autem quibus portabatur arca,
quia paululum {t. 2 : Erfurt, f. 114rb ; facsim., p. 227b} longiores erant. Capita parebant ante oraculum. Si vero quis paululum fuisset extrinsecus eos videre non poterat, fuit itaque arca ibi usque in presentem diem.
Numérotation du verset 2Par. 5,10 
Nihilque erat aliud in arca nisi due tabule quas posuerat Moyses in Horeb, quando legem dedit Dominus filiis Israel egredientibus ex Egypto.
Numérotation du verset 2Par. 5,11 
Egressis autem sacerdotibus de sanctuario, omnes enim sacerdotes
qui ibi potuerant inveniri sanctificati sunt, nec adhuc in2 illo tempore vices et ministeriorum ordo inter eos divisus erat,
2 in] om. Weber
Numérotation du verset 2Par. 5,12 
Tam levite quam cantores, id est et qui sub Asaph erant et qui sub Heman, et qui sub Idithun, filii et fratres eorum vestiti byssinis,
cymbalis, et psalteriis et citharis concrepabant stantes ad orientalem plagam altaris,
et cum3 eis cantores4
centum viginti canentes tubis.
3 et cum] cumque Weber
4 cantores] sacerdotes Weber
Numérotation du verset 2Par. 5,13 
Igitur cunctis pariter et tubis, et voce, et cymbalis, et organis et diversi generis musicorum concinentibus, et vocem in sublime tollentibus longe sonitus audiebatur, ita ut cum Dominum laudare cepissent et dicere : Confitemini Domino {t. 2 : Erfurt, f. 114va ; facsim., p. 228a} quoniam bonus, quoniam in seculum5 misericordia eius. Impleretur domus
Domini nube,
5 seculum] eternum Weber
Numérotation du verset 2Par. 5,14 
ne6 possent sacerdotes stare et ministrare propter caliginem. Compleverat enim gloria Domini domum Dei.
6 ne] nec Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (2Par. 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 02/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=17&chapitre=17_5)

Notes :