Capitulum 7
Numérotation du verset
2Par. 7,1
Cumque complesset Salomon fundens preces ignis descendit de celo, et devoravit holocausta et victimas, et maiestas Domini implevit domum.
Numérotation du verset
2Par. 7,2
Nec poterant sacerdotes ingredi templum Domini1,
1 nec…Domini] + eo quod implesset maiestas Domini templum Domini
Weber
Numérotation du verset
2Par. 7,3
sed et omnes filii Israel videbant descendentem ignem et gloriam Domini supra2 domum, et corruentes proni in terram, super pavimentum stratum lapide, adoraverunt et laudaverunt Dominum quoniam bonus, quoniam in seculum3 misericordia eius.
2 supra] super
Weber
3 seculum] eternum
Weber
Numérotation du verset
2Par. 7,4
Rex autem et omnis populus immolabant victimas coram Domino.
Numérotation du verset
2Par. 7,5
Mactavit igitur rex Salomon hostias boum
viginti duo millia, arietum
centum viginti millia. Et dedicavit
domum
{t. 2 : Erfurt, f. 115vb ; facsim., p. 230b} Dei rex et universus populus.
Numérotation du verset
2Par. 7,6
Sacerdotes autem stabant in officiis suis, et levite in organis carminum Domini que fecit David rex ad laudandum Dominum quoniam bonus4, quoniam in seculum5
misericordia eius, hymnos David canentes per manus suas. Porro sacerdotes canebant tubis ante eos, cunctusque Israel stabat.
4 quoniam bonus]
om. Weber
5 seculum] eternum
Weber
Numérotation du verset
2Par. 7,7
Sanctificavit quoque Salomon medium atrii ante templum Domini,
obtulerat enim ibi holocausta et adipes pacificorum, quia altare aeneum quod fecerat non poterat sustinere holocausta et sacrificia et adipes pacificorum6.
6 pacificorum]
om. Weber
Numérotation du verset
2Par. 7,8
Fecit ergo Salomon sollemnitatem in tempore illo septem diebus et omnis Israel cum eo Ecclesia magna valde ab introitu Emath
usque ad torrentem
Egypti.
Numérotation du verset
2Par. 7,9
Fecitque die octavo collectam eo quod dedicasset altare septem diebus, et sollemnitatem celebrasset diebus septem.
Numérotation du verset
2Par. 7,10
Igitur in die vicesimo tertio mensis septimi, dimisit populos ad tabernacula sua, letantes atque gaudentes super bono quod fecerat Deus7 David,
et Salomoni,
et Israel populo suo.
7 Deus] Dominus
Weber
Numérotation du verset
2Par. 7,11
Complevitque Salomon domum Domini et domum regis, et omnia que disposuerat in corde suo, ut faceret in domo Domini et in domo sua et prosperatus est.
Numérotation du verset
2Par. 7,12
Apparuit ei autem8 Dominus nocte et ait : Audivi orationem tuam, et elegi locum istum mihi in domum sacrificii,
8 ei autem]
inv. Weber
Numérotation du verset
2Par. 7,13
si clausero celum et pluvia non fluxerit, et mandavero et precepero locuste ut devoret terram, et misero pestilentiam in populum meum,
Numérotation du verset
2Par. 7,14
conversus autem populus {t. 2 : Erfurt, f. 116ra ; facsim., p. 231a} meus super quos invocatum est nomen meum, deprecatus me fuerit, et exquisierit faciem meam, et egerit penitentiam a viis suis pessimis, et ego exaudiam de celo et propitius ero peccatis eorum et sanabo terram eorum.
Numérotation du verset
2Par. 7,15
Oculi quoque mei erunt aperti, et aures mee erecte ad orationem eius qui in loco isto oraverit.
Numérotation du verset
2Par. 7,16
Elegi enim et sanctificavi locum istum ut sit nomen meum ibi in sempiternum, et permaneant oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus.
Numérotation du verset
2Par. 7,17
Tu quoque si ambulaveris coram me, sicut ambulavit David pater tuus, et feceris iuxta omnia que precepi tibi, et iustitias meas iudiciaque servaveris,
Numérotation du verset
2Par. 7,18
suscitabo thronum regni tui sicut pollicitus sum David patri tuo dicens : Non auferetur de stirpe tua vir qui non princeps sit in Israel9.
9 qui…in Israel] qui non princeps sit in Israel qui sit princeps in Israel
Weber
Numérotation du verset
2Par. 7,19
Si autem aversi fueritis, et dereliqueritis iustitias meas, et precepta mea que proposui vobis et abeuntes servieritis diis alienis et adoraveritis eos,
Numérotation du verset
2Par. 7,20
evellam vos de terra mea quam dedi vobis, et domum hanc quam edificavi10 nomini meo proiciam a facie mea, et tradam eam in parabolam et in exemplum cunctis populis,
10 edificavi] sanctificavi
Weber
Numérotation du verset
2Par. 7,21
et domus ista erit in proverbium universis transeuntibus, et dicent stupentes : Quare fecit Dominus sic terre huic et domui huic ?
Numérotation du verset
2Par. 7,22
Respondebuntque : Quia dereliquerunt Dominum Deum patrum suorum qui eduxit eos de terra Egypti et apprehenderunt deos alienos, et adoraverunt eos et11 coluerunt. Idcirco venerunt super eos universa hec mala.
11 et] atque
Weber
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (2Par. 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 02/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=17&chapitre=17_7)
Martin Morard, ed., Biblia Communis (2Par. 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 02/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=17&chapitre=17_7)
Notes :