Biblia communis

Capitulum 8

Numérotation du verset 2Par. 8,1 
{t. 2 : Erfurt, f. 116rb ; facsim., p. 231b} Expletis autem viginti annis postquam edificavit Salomon domum Domini et domum suam,
Numérotation du verset 2Par. 8,2 
civitates quas dederat Hiram
Salomoni edificavit et habitare ibi fecit filios Israel.
Numérotation du verset 2Par. 8,3 
Abiit quoque in Emath Suba et obtinuit eam,
Numérotation du verset 2Par. 8,4 
et edificavit Palmyram
in deserto et alias civitates munitissimas edificavit in Emath.
Numérotation du verset 2Par. 8,5 
Extruxitque Bethoron superiorem et Bethoron inferiorem civitates muratas habentes portas, et vectes, et seras.
Numérotation du verset 2Par. 8,6 
Balaath1 etiam
et omnes urbes firmissimas que fuerunt Salomonis, cunctasque urbes quadrigarum et urbes equitum. Omnia que voluit fecit
rex2 Salomon
atque disposuit : edificavit in Israel3 et in Libano, et in universa terra potestatis sue.
1 Balaath Θ P H ΩSM Ed1455 Clementina ] Baalath Weber
2 fecit rex] om. Weber
3 Israel] Hierusalem Weber
Numérotation du verset 2Par. 8,7 
Omnem populum qui derelictus fuerat
de Etheis, et Amorreis, et Pherezeis, et Eveis, et Iebuseis qui non erant de stirpe Israel,
Numérotation du verset 2Par. 8,8 
de filiis eorum et de posteris quos non interfecerant4 subiugavit Salomon
in tributarios usque in diem hanc.
4 interfecerant] + filii Israel Weber
Numérotation du verset 2Par. 8,9 
Porro de filiis Israel non posuit
ut servirent operibus regis.
Ipsi enim erant viri bellatores,
et duces primi
et principes quadrigarum
et equitum eius.
Numérotation du verset 2Par. 8,10 
Omnes autem principes exercitus regis Salomonis fuerunt ducenti quinquaginta
qui erudiebant populum,
Numérotation du verset 2Par. 8,11 
filiam vero pharaonis transtulit de civitate David in domum quam edificaverat ei. Dixit ei rex5 : Non habitabit uxor mea in domo David regis Israel eo quod sanctificata sit, quia ingressa est in6 eam arca Domini.
5 ei rex] enim Weber
6 in] om. Weber
Numérotation du verset 2Par. 8,12 
Salomon
holocausta
Domino super altare Domini
quod extruxerat
ante porticum,
Numérotation du verset 2Par. 8,13 
ut per singulos dies offerretur in eo
iuxta preceptum Moysi in sabbatis
et in calendis,
et in festis diebus
ter per annum,
id est in sollemnitate azymorum et in sollemnitate hebdomadarum, et in sollemnitate tabernaculorum.
Numérotation du verset 2Par. 8,14 
Et constituit iuxta dispositionem David
patris sui officia sacerdotum in ministeriis suis, et levitas in ordine suo, ut laudarent et ministrarent coram sacerdotibus iuxta ritum uniuscuiusque diei, et ianitores in divisionibus suis per portam et portam. Sic enim preceperat David homo Dei.
Numérotation du verset 2Par. 8,15 
Nec pretergressi sunt de mandatis regis tam sacerdotes quam levite ex omnibus que preceperat, et in custodiis thesaurorum
Numérotation du verset 2Par. 8,16 
omnes impensas preparatas habuit Salomon, ex eo die quo fundavit domum Domini usque in diem quo perfecit eam.
Numérotation du verset 2Par. 8,17 
Tunc abiit Salomon in Asiongaber7 et in Hailath8 ad oram maris Rubri que est in terra Edom.
7 Asiongaber] Hesiongaber Weber
8 Hailath] Ahilath Weber
Numérotation du verset 2Par. 8,18 
Misit ergo9 ei Hiram per manum servorum suorum, naves et nautas gnaros maris, et abierunt cum servis Salomonis in Ophir. Tuleruntque inde10 quadringenta quinquaginta talenta auri et attulerunt ad regem Salomonem.
9 ergo] autem Weber
10 tuleruntque] + inde Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (2Par. 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 02/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=17&chapitre=17_8)

Notes :