Biblia communis

<17.327b> Prologus ‘Quomodo Grecorum

Numérotation du verset 2Par. Prol.327b,1 
prol.| A {t. 2 : Erfurt, f. 110rb ; facsim., p. 219b} Incipit liber secundus. Incipit in librum Paralipomenon secundum. 1* - Eusebius2 Hieronymus, Domnioni et Rogatiano suis, in Iesu Christo3* salutem.4 Quomodo Grecorum historias magis intelligunt qui Athenas viderint, et tertium Virgilii librum a5 Troade per Leucaten et Acroceraunia ad Siciliam et inde ad ostia Tiberis navigarint, ita sanctam Scripturam lucidius intuebitur qui Iudeam oculis contemplatus est et antiquarum urbium memorias locorumque vel eadem vocabula vel mutata cognoverit. Unde et nobis cure fuit cum eruditissimis Hebreorum hunc laborem subire, ut circuiremus provinciam quam universe Christi Ecclesie sonant. Fateor enim, mi Domnion et Rogatiane carissimi, numquam me in divinis voluminibus propriis viribus credidisse nec habuisse6 opinionem meam, sed ea etiam7 de quibus scire me arbitrabar interrogare me solitum. Quanto magis de his super quibus anceps eram. Denique cum a me nuper litteris flagitassetis, ut vobis Paralipomenon latino sermone transferrem, de Tiberiade legis quondam auctorem, qui apud Hebreos admirationi habebatur, assumpsi, et contuli cum eo a vertice, ut aiunt, usque ad extremum unguem, et sic comfirmatus ausus sum facere quod iubebatis. Libere enim vobis loquor, ita enim8 in grecis et9 latinis codicibus hic nominum liber vitiosus est, ut non tam hebrea quam barbara quedam et sarmatica nomina coniecta10 arbitrandum sit. Nec hoc Septuaginta interpretibus, qui Spiritu sancto pleni ea que vera fuerant transtulerunt11, sed scriptorum culpe adscribendum, dum de inemendatis inemendata scriptitant, et sepe tria nomina, subtractis e medio syllabis, in unum vocabulum cogunt vel e regione unum nomen propter latitudinem suam in duo vel tria vocabula dividunt. Sed et ipse appellationes non homines, ut plerique estimant, sed urbes et regiones et saltus et provincias sonant, et oblique sub interpretatione et figura eorum quedam narrantur historie, de quibus in regnorum12 dicitura : “Nonne ecce hec scripta sunt in libro Verborum dierum regum Iuda ?” Que utique in nostris codicibus non habentur. Hoc primum sciendum quod apud Hebreos Paralipomenon liber unus13 sit et apud illos {t. 2   : Erfurt, f. 91va   ; facsim., p. 182a} vocetur Dabreiamin, id est verba dierum; qui propter magnitudinem apud nos divisus est14. Deinde etiam illud attendendum quod frequenter nomina non vocabula hominum, sed rerum, ut dixi, significantias, sonent.
a 3Rg. 14, 19 ; 3Rg. 15, 7 ; 3Rg. 15, 23 ; 3Rg. 15, 31 ; 3Rg. 16, 5 ; 3Rg. 16, 14 ; 3Rg. 16, 20 ; 3Rg. 16, 20 ; 3Rg. 16, 27 ; 3Rg. 22, 46 ; 4Rg. 8, 23 ; 4Rg. 10, 34 ; 4Rg. 12, 19 ; 4Rg. 15, 6 ; 4Rg. 15, 36 ; 4Rg. 23, 28.
A ¶Codd. : (17.327)
Ante 2Par. : Textus librariorum Parisiensium  = ΩG ΩX (168ra non contuli) ΩD (293va non contuli).
Ante 1Par. : Rusch ; Edmaior. ( Biblia sacra iuxta latinam vulgatam..., Romae, 1948, p. 7-10) ;
De Bruyne, Préfaces   , Libri Paralipomenon, n° 2, p. 31-32 édite la préface après Si Septuaginta mais ne donne pas d’indication sur le livre des Paralipomènes concerné ( sparsim contuli) ; om. Weber , p. 547. Cf. - Repertorium biblicum , n°327.
¶Nota: Edmaior. édite la préface à partir des témoins « Θ P R F etc.  » auxquels l’apparat critique ajoute Z K ΩM. Donatien  De Bruyne , Préfaces , p. 31 établit le texte à partir de G = Paris, BnF, lat. 11504, Θ = P9380, R = P6 (seul témoin commun avec Edmaior.), b = Bern, Burgerbibl. A.9.
1 Incipit liber... secundum ΩX] om. Rusch Edmaior. Bruyne
2 Eusebius ΩX] Item alius prol. praem. Rusch
3 Iesu – Christo] inv. Rusch Edmaior.
4 Eusebius... salutem ΩX Rusch Edmaior. ] om. Bruyne
5 a] qui Edmaior.
6 habuisse] + magistram Edmaior.
7 ea etiam] inv. Edmaior.
8 enim] et Edmaior.
9 et] + in Edmaior
10 coniecta] congesta Edmaior.
11 fuerant transtulerunt] fuerunt transtulerant Edmaior.
12 regnorum] + libro Edmaior.
13 liber unus] inv. Edmaior.
14 divisus est] + quod nonnulli etiam in bruto Ciceronis dialogo faciunt, ut eum in tres partes secent, cum unus a suo auctore sit editus Edmaior.
Numérotation du verset 2Par. Prol.327b,2 
prol.| Ad extremum, quod15 omnis eruditio Scripturarum in hoc libro continetur et historie vel que 16* pretermisse sunt in suis locis vel perstricte leviter, hic per quedam verborum compendia explicentur. Orationum itaque vestrarum adiutus auxilio misi librum benevolis placiturum tamen17, invidis displiciturum esse non ambigo. Optima enim queque, ut ait Plinius, malunt contemnere18 plerique quam discere. Si quis in hac interpretatione voluerit aliquid19 reprehendere, interroget Hebreos, suam conscientiam recolat, videat ordinem textumque sermonis, et tunc nostro labori, si potuerit, detrahat. Ubicumque ergo asteriscos, id est stellas, radiare in hoc volumine videritis, ibi sciatis de hebreo additum quod in latinis codicibus non habetur. Ubi vero obelus, transversa scilicet virga, preposita est, illic signatur20 quid Septuaginta interpretes addiderunt21 vel ob decoris gratiam vel ob Spiritus sancti auctoritatem, licet22 in hebreis voluminibus non legatur23.b
b ¶Fons : Hieronymus, Praefatio in libro Paralipomenon de graeco emendato [CPL 0591 M (A); 0591 a] ;Edmaior., t. 7, p. 7-10.
15 Ad extremum quod] om. ΩX
16 vel que Ω Edmaior. ] inv. Rusch
17 tamen] tantum Edmaior.
18 contemnere] + videri Edmaior.
19 aliquid] quid Edmaior.
20 signatur] significatur Edmaior.
21 addiderunt] addiderint Edmaior.
22 licet] et Edmaior.
23 omnis eruditio... legatur Rusch Edmaior. ΩX ] + Explicit prologus. Incipit Paralipomenon liber secundus ΩX



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (2Par. Prol.327b), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=17&chapitre=17_Prol.327b)

Notes :